full office name: MILDRETHA of Kent (Mildred)
edition: AH 28 app. VE
eccles:mon
OSB
calendar:July 13
manuscript: 1 :ELB H 3908 ff.43-50v
structure summary: Vespers: A4E
Matins: monastic
Lauds: A5RE
2nd Vespers: E
Q: Q
poetic forms: Vespers: i4.o
Matins: p.i4vi{i,it,io,i}iifi3{ie,i,io,ip}.i{it,ip,pi,i}
Lauds: $iipi{o}.i
2nd Vespers: .i
Q: `s;i6;h;i2;l' [q]
modal assignments: Vespers: 2345.1
Matins: 1.123456{1,2,3,4}788888{5,6c,7,8}.6c{1,2,6,1}
Lauds: 12345{5}.7
2nd Vespers: .8
Q: `1'
musical information: transcr. codes
type of saint: abbess virgin
geographical information:Cant, England
notes:virgin / feria 5
abbot or abbess
Persons: Agnete Augustinia Augustinum Egypcios Eve Elie Mildretha Mildretham Mildrethe Neroniana Paulus Theodoro
Places: Merciorum Anglie Cancia Cantuarie

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
mode: 2d
Inter sidereos protoparentes suos
augustinum et socios eius
fulget mildretha
candida ut lilium inter rosas
aut rosa inter lilia
Vespers antiphon 2
mode: 3e
Respondet meritis patribus apostolicis
apostolica filia
respondet pudicicie
et certaminum palma
et signorum potencia
Vespers antiphon 3
mode: 4e
Felix christi munere cancia
felix domus augustinia
que patrie lumen et salutem
possidet in mildretha
preside prefulgida
Vespers antiphon 4
mode: 5f
O decus patrum insigne
o ornamentum celi sublime
et monile splendidum ecclesie
virgo sion mildretha
plebem tuam tuere
Vespers (gospel) special antiphon
mode: 1d
Gaude virgo gloriosa
in christi tui gloria
mildretha benignissima
proles regum clarissima
merciorum margarita
cantuarie corona
tocius anglie stella
radians et transmaria
fave cunctis prece pia
 
Matins I
mode: 1d
Regem in arce virginali regnantem
Adoremus dominum per virginis mildretha intervencionem
Matins antiphon 1
mode: 1d
Regibus attavis edita
regia domini sponsa
preclara ut stella
splendet mildretha
Matins antiphon 2
mode: 2d
Amore celestis philosophie
exilium pertulit alumne patrie
et matri melliflue
Matins antiphon 3
mode: 3e
A matre pia
missa trans equora
regalis specula
docentes se precurrit
divina intelligencia
Matins antiphon 4
mode: 4e
Ad sidera flagranti
eve serpens insidiabatur virgini
cuius caput illa entrivit
in petra dei
Matins antiphon 5
mode: 5f
Hanc persequitur amator
gravius quam gladiator
sed resistit puella
adamante lapide
insuperabilior
Matins antiphon 6
mode: 6f
Ecclesie magistra
cum minis blandita
urget mildretham ad conubia
crescit invicte corona
Matins respons 1
mode: 1d
Devota deo mildretha
et favoribus et terroribus
undique impellitur
Sed mens in christo fundata
nullis argumentis flectitur
Matins verse 1
mode: 1d
Clamabat emulatrix castitatis
aut huic inclito amatori vingeris
aut voraci flamma combureris
Matins respons 2
mode: 2d
Respondit fortissima puella
persecutrici sue
torque
exure
occide
Non potero quicquam christo preponere
Matins verse 2
mode: 2d
Quis nos separabit a caritate christi
in quacumque tribulacione
Matins respons 3
mode: 3e
Hostia domini
quia noluit obedire libidini
truditur camino flagranti
Sed flamma non tetigit
quam corrupcio non fedavit
Matins verse 3
mode: 3e
Doctrix indisciplinata
ardens plus fornace sua
insontem flammis includit
Matins respons 4
mode: 4e
Stans beata mildretha
in medio flamme
cum beata agnete
expansis manibus
Psallebat
Et benedicebat
dominum
devocione trium puerorum
Matins verse 4
mode: 4e
Audierit psallentem martyrem nostram
igne me examinasti domine
et non est inventa iniquitas in me
?Audierit [alt: ?]
Matins antiphon 7
mode: 7g
Egreditur a fornace virgo splendencior
auro magnum miraculum fidelium
et confusio nocencium
Matins antiphon 8
mode: 8g
O preceptricem
neroniana tyrranide acriorem
quem per christum defraudet christo sponsam suam
et per obedienciam iubet inobedienciam
Matins antiphon 9
mode: 8g
Propter fidem castitatis
teneram puellam
emula calcibus allidit
crines rutilos avellit
quos flamma servavit
Matins antiphon 10
mode: 8g
Avulsam comam dei cara mittit matri
quasi pignora martyrii
implorans periclitanti
succurrere virginitati
Matins antiphon 11
mode: 8g
Iam evaserat
custodias alma mildretha
cum memor dominici
clavi relicti redit
in pericula securiorque recurrit
tantis reliquiis comitata
Matins antiphon 12
mode: 8g
Arebat navis in litore
virgo fletibus adduxit mare
sic abducta preda risit
armatos persequitores
tamquam egypcios irruentes
Matins respons 5
mode: 5f
Lapis est ingens sancte mildrethe miraculum
signumque perpetuum
Quia navi recepte virginis servat vestigia
quasi luto impressa
Matins verse 5
mode: 5f
Hic eius salutifer meritis
erasus in pocula
multis lanquidis prebet medicamina
Matins respons 6
mode: 6c
Sponsa christi imitata dominum
numero fere discipularum
Facta est dux siderea
et mater lactiflua
septuaginta virginum
Matins verse 6
mode: 6c
A sanctissimo archipresule theodoro
cum omnibus consecrata
et oppignerata domino
!Oppignerata [alt: ?]
Matins respons 7
mode: 7g
O virginem dilectam deo et angelis
cui in proteccione dei celi
soporanti angelus domini
custos assedit
Ipsamque splendentibus alis
amabiliter obvelavit
?Assedit accedit [alt: ?]
Matins verse 7
mode: 7g
Itemque eius candelam
a diabolo extinctam
cito celicola illuminavit
Matins respons 8
mode: 8g
Quam beata es virgo mildretha
cuius vertici spiritus sanctus
in columba candida
insedit
Et caput et cervicem tuam
blandifluis alis amicabiliter astrinxit
Matins verse 8
mode: 8g
Cum ad celestia inenarrabilibus lacrimis anhelares
ut torrens inundans deus dileccionis venit
Matins (gospel) special antiphon
mode: 6c
Pacem et sanctimoniam
inter vos habete
et deus pacis
et dileccionis
maneat cum omnibus vobis
sic melliflua mildretha
in christo valedicens omnibus
aromaticam animam
in odorem suavitatis
domino thurificavit
Matins respons 9
mode: 1d
Post annos quibus edificatum est maius templum
beatissime virgini mildrethe
o gloriosa gracia
Inventa est tota integra et incorrupta
Matins verse 9
mode: 1d
Aperta virginali theca
tanta eruperunt aromata
ut et foris replerent atria
Matins respons 10
mode: 2d
Filia dileccionis divine
volens iam ad angelicos patres
augustinum et socios eius transire
Patrem monasterii eiusdem
adhoc confortabat preclara revelacione
Matins verse 10
mode: 2d
Promittens illi prefulgidam personam
desiderii sui divinitus accensi salutarem efficaciam
Matins respons 11
mode: 6f
Primo impetu virginea tumba durior calibe repugnat
ut pulsantibus precibus iucundus aperiat
Aperta mox antiquam suavitatem late aromatizat
Matins verse 11
mode: 6f
Fidelis abba magnis votis invitat
quam famula cantia precipua
celebritate semper recolat
Matins respons 12
mode: 1d
O diem illum festivum
quo patrie salus mildretha advehitur
tota a deo provincia obviam fertur
hymnus laudis in celum tollitur
superna congratulantur
Et elie mundacione
terra exusta renovatur
Matins verse 12
mode: 1d
Rerum siccitate omnia moriebantur
sed adventu salutifere virginis
omnia renascuntur
 
Lauds antiphon 1
mode: 1d
Regina a summa opulencia
deiecta a gloriosa mildretha
per visum consolata
et priori copie est restituta
Lauds antiphon 2
mode: 2d
Visa est et duarum virginum media
crucem auream dextra
et aureum calicem ferens leva
que vineebant solis lumina
videntique dare certa remedia
?Dare [alt: ?]
Lauds antiphon 3
mode: 3e
Mulier paralysi et caduco morbo moribunda
integerrime est sospitata
a prefulgida
sibi apparente mildretha
?Caduco [alt: ?]
Lauds antiphon 4
mode: 4e
Puella moriens per revelacionem iubetur ad sancte mildrethe perferri monumentum factum est et revixit
Lauds antiphon 5
mode: 5f
Celica mildretha
inter divinas laudes facie corusca
et verbis et alapis
somnolentos excitat
seseque sui loci custodem esse per vigilem pronunciat que nos in domino iugiter custodiat
?Sonolentos ?domi ?chorusca [alt: ?]
Lauds respons
mode: 5f
Gemma domini mildretha
assis nobis prece pia
Lauds verse
mode: 5f
Ut letemur in gracia
qua triumphans in gloria
Lauds (gospel) special antiphon
mode: 7g
Gloria in excelsis deo
dum cantatur
paralyticus et debilis voce divina iussus properare ad festa preclarissime mildrethe saluti reparatur
calcaneo integra concreto cum profluo sanguine exolvitur
et erigitur turba flere pre gaudio
hinc dicamus perpetuo gloria in excelsis deo
?Interga [alt: ?]
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
mode: 8g
Vere dilecta deo virgo mildretha
quam summus apostolus
dux ecclesiarum et princeps milicie christiane paulus
visus est tamquam sponsam domini
manu ducere
eiusque postulacioni obedire
ipsius o salvator
grata intercessione nobis propiciare
 
Q Q
mode: 1d
1 christe salus hominum
angelorum gloria
Nostro modulamini
adsint celi agmina
2 tantum qui concedis graciam
mirificisque muneribus cumulas
Mildretham tibi devotissimam
unde debita tibi clamas laudum cantica
3 quia tua magnalia
christe nobis commendant inclita
sanctorum merita
Mundo per secula nota
exaudi deus nostrorum carmina
devotissima
4 ecce quam glorificas
tibi adamatum regia
stirpe progenitam puellam
De gentem virginea gracia
vexabant demoniorum prestigia
gravia
5 in tinctu denique pessimo
ardenti clibano mittitur
Quam tu protexeras
et illesam conservaveras
Ob cuius merita inclita
omnis tibi dicimus gracias
Ut per eius suffragia
consequamur celi gaudia
6 hanc frequentabant angelorum
sanctorum obsequia
Angelice puritatis
condecoratam gloria
7 evidenter virginem
spiritus sancti visitat gracia
Caput eius et membra protegens
o quam digna sanctitatis iudicia
8 cuius per merita
illustrantur pigneris gracia
Eius ovilia
et reconsignata agmina
9 ergo pie domine
per eius suffragia
suscipe carmina
que tibi laude devota
Concinnimus consona
ascendant quesumus precum oramina
et tua sustenta dextera
10 nostrorum infirma
virium virtutum dans nobis carismata
Ne ira tua nos puniat
sed hostis depellas insidias
11 et famulis perpetuam
concedas graciam