|
|
Matins antiphon 1 mode: 1d |
Paulo minoratus ab angelis dei filius pene debitum exolvit obsequio purificacionis
|
Matins antiphon 2 mode: 2d |
Lex domini immaculata sapienciam prestans parvulis
induxit ritum pene purificacionis
|
Matins antiphon 3 mode: 3e |
Innocens manibus et mundo corde dei filius circumcisus non officium circumcisionis sed mysterium sanctificavit
|
Matins respons 1 mode: 1d |
Ritum purificacionis mulieris et partus eius deus instituit Et lex eius racioni et iusticie consentit
|
Matins verse 1 mode: 1d |
Legem purificacionis dei mater et filius eius exolverunt
|
Matins respons 2 mode: 2d |
Pena purificacionis vicium est et non peccatum Pena tamen expiandum
|
Matins verse 3 mode: 2d |
Pena purificacionis remedium est pene culpe originalis
|
Matins respons 3 mode: 3e |
Edicto legis dei promulgato de pena pro peccato Purificacio communis fuit matri cum filio
|
Matins verse 3 mode: 3e |
Quoniam legis eius lacio obligavit omnem carnem supplicio
|
Matins antiphon 4 mode: 4e |
Speciosus forma pre filiis hominum cum matre sua implevit purificacionis obsequium
|
Matins antiphon 5 mode: 5f |
Sanctificavit altissimus suum
et matris sue tabernaculum
per implere purificacionis remedium
|
Matins antiphon 6 mode: 5f |
Occurrat sion deo suo qui natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus
|
Matins respons 4 mode: 4e |
Circumcisus est christus nulla peccati necessitate Sed pro legis adimplecione
|
Matins verse 4 mode: 4e |
Non officium eius confirmans sed mysterium implevit pene debitum
|
Matins respons 5 mode: 5f |
Suscepit christus omnis humane nature defectum
Preter peccatum
|
Matins verse 5 mode: 5f |
Et exolvit legem pene originalis pene purificacionis sue
|
Matins respons 6 mode: 5f |
Non acceptat deus opera nisi legitima Et ideo circumspeccio est necessaria
|
Matins verse 6 mode: 5f |
Nec sufficit ut bonum fiat nisi bene fiat
|
Matins antiphon 7 mode: 7g |
Cantate deo canticum novum
quia culpe originalis vicium
sustulit purificacionis remedium
|
Matins antiphon 8 mode: 8g |
Letamini iusti in domino quos emundavit purificacionis mysterium
|
Matins antiphon 9 mode: 8g |
Morem gessit matri sue dei filius ex participio purificacionis ministerium revelavit iusticiam suam
|
Matins respons 7 mode: 7g |
Meruit dominus habere principium omne populi sui primogenitum Quoniam occidit primogenita egypti
|
Matins verse 7 mode: 7g |
Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum domino vocabitur
|
Matins respons 8 mode: 8g |
Fecundatur purificacionis obsequium Pari continencia et simplicitate congrua
|
Matins verse 8 mode: 8g |
Obtulerunt pro eo par turturum et duos pullos columbarum
|
Matins respons 9 mode: 1d |
Responsum acceperat simeon a spiritu sancto non visurum se mortem Nisi prius videret christum domini
|
Matins verse 8 mode: 1d |
Quod conceperat obediencia de mandatis legis moysi
|
|
Lauds antiphon 1 mode: 1d |
Decorem indutus dei filius presentatus est in templo cum muneribus domino
|
Lauds antiphon 2 mode: 2d |
Accepit simeon puerum in manibus et benedixit quia impleverat quod promiserat
|
Lauds antiphon 3 mode: 3e |
Sitivit vite anima mea omni desiderio sed nunc dimittis servum tuum domine secundum verbum tuum in pace
|
Lauds antiphon 4 mode: 4e |
Benedic anima mea dominum quia viderunt oculi mei salutare dei
|
Lauds antiphon 5 mode: 5f |
Omnis spiritus laudet dominum lumen ad revelacionem gencium et gloriam plebis tue israel
|
Lauds (gospel) special antiphon mode: 6c |
Obtulerunt pro eo munera domino par turturum
duos pullos columbarum
unum in holocaustum
et alterum in sacrificium
|
|
2nd Vespers (gospel) special antiphon mode: 7g |
Omne primogenitum adaperiens vulvam sanctum domino vocabitur offerendum in tabernaculo quia primogenita egyptorum occidit ad liberandum populum suum de egypto
|