full office name: BVM, de Nivis (n5)
edition: AH 48 #400
calendar:August 05
structure summary: Vespers: A5RE
Matins: A3R.A3RR.A3R3
Lauds: A5
poetic forms: Vespers: llviv{hp}.i
Matins: ovo{og}oio{io,vi}ipio{vp,op}
Lauds: hiehi [”q] (remainder is prose q)
type of saint: BVM.Niv
geographical information:P, Czechia and Slovakia
notes:feria 4
BMV:
Places: Nazarea Tyrus Libani Ethiopum Selmon

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Candor lucis eterne
in te virgo manet interne
niveique pudoris
claustra regit ipse decoris
Vespers antiphon 2
Ut maduit vellus
mergitur post arida tellus
ut nive albet humus
sic virginis canduit alvus
Vespers antiphon 3
Beatus qui existit lotus
hic ab aquis nivium
transiet sic dealbatus
ad calorem nimium
Vespers antiphon 4
Nazarea candidior
es nive per innocenciam
lacteque suavior
es per amoris flagranciam
Vespers antiphon 5
Qui dat nivem sicut lanam
mollem atque teneram
hic mariam nobis piam
reddit ac propiciam
Vespers respons
Precellit candore lac ebur flores lilium
nix byssum metalla argentum gemmas margaritum
maria autem hec omnia
que est nubes candida
in quam ascendit dominus
vere qui lucis radius
quo nihil est splendidius
Vespers verse
Quoniam ipse est lumen de lumine habitans lucem inaccessibilem
Vespers (gospel) special antiphon
Ecce virgo tuis
parent creata preceptis
quando ritu soluto
transit in adversas
te iubente natura figuras
torrido que sub sole niveas
facis ruere pruinas
 
Matins antiphon 1
Quomodo nix in estate
durat neque solvitur
mire sic cum caritate
castitas coniungitur
Matins antiphon 2
Numquam de petra agri
deficiet nix libani
nec in intacta virgine
candor innocencie
Matins antiphon 3
Sequitur hec sola primum
sponsum et agnum candidum
et ut regina virginum
canit epithalamium
Matins respons 1
Ens omne qui sic condidit
sese marie subdidit
hic plasma sibi subicit
Matins verse 1
Hec precipit nivi et descendit
Matins antiphon 4
Et post eam mox proxime
sequuntur regis filie
novo canentes carmine
norunt quod sole canere
Matins antiphon 5
Hinc candidatus martyrum
mox sequatur cuneus stola quorum
per fluminis impetum
dealbatur vivificum
Matins antiphon 6
Mox post hanc currunt fervide
tyrus alienigene
et populus ethiopum
candorem flagitancium
Matins respons 4
Sicut frigis nivis
in diebus messis
messores letificat
sic pudor virgineus
carnis pressos estibus
iucunde castificat
Matins verse 4
Sicut te intemerata
virginitas illibata
comitatur humilitas
Matins respons 5
Tu qui dealbatus eris
in marie nivibus
iam ultra non inquineris
manens totus candidus
Matins verse 5
Et non timebis
domui tue a facie nivis
Matins antiphon 7
Deum vere qui contemplantur
eius amore fervidi
ut reges nive dealbantur
in selmon monte domini
Matins antiphon 8
Leonem in media
hec interfecit nivis cisterna
sua sanctimonia et magnificencia virtute superna
Matins antiphon 9
In qua antiquus dierum
sedet in veste candida
iubilet ei omnis terra
quia fecit mirabilia
Matins respons 7
O dei tabernaculum
candore et illibatum
regale habitaculum
ab intus deauratum
in quo manet ut in throno
idem deus atque homo
Matins verse 7
Et vestimenta eius candida sicut rix
Matins respons 8
Tu amenans paradisus
soli deo cognitus
nitens candens et invisus
thronus es eburneus
Matins verse 8
In quo sedet candor lucis eterne et speculum sine macula
Matins respons 9
Formam nobis tunc ostendens
illibate castitatis
locum quando nive tendis
nitore amentatis
virum virgo comprehendis
in amore caritatis
Matins verse 9
Quia uterus tuus quasi circuitus murorum ex lapide candido
 
Lauds antiphon 1
Imperio suo acceleravit nivem
quatenus virtutis sue patefaceret fidem
Lauds antiphon 2
Sola hec ingressa est thesauros nivis
ut templum sponso faceret ex lapidibus vivis
Lauds antiphon 3
Labiis exultacionis laudabit os meum
unica spes pauperum maria post deum
Lauds antiphon 4
Te humilis et intemerata virginitas
virginum illibata comitatur humilitas
Lauds antiphon 5
Benedicite glacies et nives domino
qui eius subsistitis imperio
et inundatis profluvio