full office name: BVM, Gaudia (n6)
edition: AH 24 #50
calendar:September 23
structure summary: Vespers: A5E
Compline: E
Matins: IA9Q
Lauds: A5E
poetic forms: Vespers: v5.e
Compline: .$
Matins: v.vvov6`i3'
Lauds: ov4.e [”q]
type of saint: BVM.G
geographical information:Kalkar {q} an altar, 1481, and canonry, 1507, were established in the church of Kalkar, Germany
notes:BMV:
Places: Olympi

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Salve mater castitatis
lilium humilitatis
virtutis et honoris
tu gemma pudicicie
fons et portus leticie
paradisus amoris
Vespers antiphon 2
Salve mater o maria
dulcis clemens atque pia
salutis inicium
mortis pabulum vicisti
caput eius contrivisti
et omne supplicium
Vespers antiphon 3
Salve mater generosa
rutilans ac speciosa
pre filiis hominum
qui te creavit provide
lactasti sacro ubere
salvatorem omnium
Vespers antiphon 4
Salve mater graciosa
que fuisti dolorosa
passione filii
nunc cum eo dominaris
et regina nuncuparis
celestis consilii
Vespers antiphon 5
Salve mater angelorum
tuum septem gaudiorum
instat festum hodie
ergo chorum adiuvando
in psallendo et cantando
veni mater glorie
Vespers (gospel) special antiphon
Alma dei genetrix
tua gracia semper abundat
spiritus eternus
munera datque tibi
te decet alta parens
calamis prestancior omnis
quasque potest laudes
in tua templa ferat
 
Compline (gospel) special antiphon
Ave maria genetrix pia
gracia plena virgo serena
dominus tecum tu quoque mecum
benedicta tu in mulieribus
castis pariens deum visceribus
et benedictus fructus
ex hortulo productus
fuctus ventris tui
iesus cui
voce votis omnibus
tuis dignis precibus
semper commendari
atque sociari
in celo sursum
post vite cursum
flagitamus et oramus
o pia maria
 
Matins I
Festinate adoremus
regem regum omnium
gloriosam ut laudemus
et reginam virginum
Matins antiphon 1
De celo missus nuncius
cinctus veste serena
ingressus ait angelus
ave gracia plena
Matins antiphon 2
Gaudent astra matutina
dum virgo salutatur
et cor eius ad divina
confestim inflammatur
Matins antiphon 3
Hanc diem fecit dominus
mors in qua tristis perditur
assumpsit carnem hominis
conceptus deus colitur
Matins antiphon 4
Ut cognatam visitavit
per montes mater pia
infans tandem exultavit
dum intravit maria
Matins antiphon 5
En sancta salutacio
a matribus notatur
miranda operacio
et spiritus donatur
Matins antiphon 6
Superbos corde proiecit
humilis ipse deus
qui potens est magna fecit
et sanctum nomen eius
Matins antiphon 7
Deus et homo nascitur
de maria virgine
et ab eadem pascitur
sollerti regimine
Matins antiphon 8
Laus et honor christo datur
atque pax hominibus
sancta mater veneratur
supernis agminibus
Matins antiphon 9
Virgo humilis probatur
ut ostendit opere
casta mater nuncupatur
lactat deum ubere
Matins Q
1 gaudemus digno
marie festo
quo celesti virgo
regnat triumpho
2 quo angelorum
chori letantur omnes
reginam celi
optatam venerantes
3 et nomen melius
a patre datur
et filio
spirituique sancto
ordinaverunt nam
ipsam proximam
sessioni
sue nunc et in eternum
 
Lauds antiphon 1
Hec dies leticie
marie matris gracie
exultent ergo hodie
qui laudes dant de virgine
Lauds antiphon 2
Dulcem natum reges querunt
stella duce previa
invocare dum venerunt
magna cernunt gaudia
Lauds antiphon 3
Lignum crucis qui portavit
surrexit cum gloria
limbo captos liberavit
cum summa victoria
Lauds antiphon 4
Descendit sacer spiritus
discipulos illuminans
exultat mater celitus
puro corde iubilans
Lauds antiphon 5
O luce quam glorifica
illustrantur celici
mariam ad deifica
dum assumunt angeli
Lauds (gospel) special antiphon
Virginis et matris
nostro venerata favore
gaudia perpetuis
sint benedicta modis
candidus etherei
pariter regnator olympi
laudibus innumeris
sit benedictus amen