full office name: BVM, Gaudia (n3)
edition: AH 24 #55
calendar:September 23
structure summary: Vespers: ARE
Matins: IAR3.AR3.AR3
Lauds: A5E
Hours (little hours): A4
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: i{o}.I
Matins: f.o{gl,o,ol}o{go,o,go}g{g3}
Lauds: g5.o
Hours (little hours): o4
2nd Vespers: .o [”q]
type of saint: BVM.G
notes:BMV:
Places: Magdalo

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
Gaude dei mater
quia deus pater
suscitavit filium
a mortuis iesum christum
Vespers respons
Gaude mater virgo pia
speciosa tu maria
item in hoc festo gaude
in quo tua proles laude
de sepulchro resurrexit
et de claustris vinctos vexit
Vespers verse
Quam gavisa tunc fuisti
suum vultum cum vidisti
Vespers (gospel) special antiphon
De magdalo peccatricem
narratur ad primam vicem
iesum perspexisse
morte surrexisse
sed hec qui scripserunt
apte innuerunt
quod prima omnium
vidit suum filium
illa munda dei cella
que vocatur maris stella
hec est enim firma stola
in qua mansit fides sola
dum quievit tumulatum
corpus iesu vulneratum
 
Matins I
Alleluia filius virginis
resurrexit a mortuis
ipsum adoremus
Matins antiphon 1
Iam surrexit tuus natus
magna laude coronatus
inde virgo gratulare
tuos servos consolare
Matins respons 1
Nemo umquam gaudio
tanto exultavit
virgo mater hodie
quanto abundavit
ut ipsius filius
mortem superavit
Matins verse 1
Hanc populus laudet
genetricem que modo gaudet
Matins respons 2
Celum terra et tu mare
toto posse gratulare
gaudet clara maris stella
angelorum domicella
nam surrexit suus natus
peccatori cruciatus
Matins verse 2
Nos qui eius indigemus
plus pre cunctis exultemus
Matins respons 3
Plus quam omnes dilexisti
prima quoque perspexisti
virgo mater tuum natum
resurgentem laureatum
Matins verse 3
Voce tua posce
nos celis cernere posse
Matins antiphon 4
Partu mater illibato
in hac die exultato
iesum christum tuum natum
vide morte suscitatum
Matins respons 4
Virgo mundi domina
celorum regina
te monemus gaudium
prece matutina
quod habebas pleniter
isto die festi
cum surrexit filius
pro quo prius flesti
Matins verse 4
Hinc a nobis fer peccatum
propter tuum exultatum
Matins respons 5
Corpus iesu dum quievit
in sepulchro abolevit
murmur fidem ab ovili
sed tu virgo spe subtili
sola fidem sustulisti
surrecturum credidisti
Matins verse 5
Hinc a nobis venerare
semper gaude et letare
Matins respons 6
Gaude virgo virginum
celorum regina
iam surrexit filius
crucis de sentina
hunc pro nobis flagita
rosa sine spina
Matins verse 6
Resurrexit magna laude
natus tuus virgo gaude
Matins antiphon 7
Tibi nostre domine
digne decantamus
da per tuum gaudium
quod iam memoramus
ut a nostris fecibus
omnes resurgamus
Matins respons 7
Fide constantissima
virgo predicaris
cum cohorte dubia
neque estimaris
ista die intime
es letificata
prole dilectissima
morte suscitata
Matins verse 7
Eia tuis famulis
virgo miserere
presens dele crimina
quotquot commisere
Matins respons 8
Ista die filius
tuus triumphavit
surgens namque tristia
cuncta superavit
nobis larga crederis
tanto de honore
ergo dona famulis
munus in amore
Matins verse 8
Quanto plus pre filiis
tua proles digna
dominabus omnibus
plus es tu benigna
!Dominabus [alt: ?]
Matins respons 9
Te mariam virginem
matrem iesu christi
que de omni macula
pura extitisti
imploramus supplices
nobis pia esto
fac nos tui filii
hoc letare festo
tantum quod post obitum
illuc veniamus
ubi te cum filio
semper videamus
Matins verse 9
Nobis virgo nobilis
nunc propiciare
tecum tuo gaudio
da nos exultare
 
Lauds antiphon 1
Gaude mater domini
virgo singularis
iam surrexit filius
tuus salutaris
nobis tuis famulis
hinc miserearis
Lauds antiphon 2
Ad sepulchrum angelus
adens protestatur
quod surrexit filius
qui cruciabatur
inde tuus spiritus
mater iucundatur
Lauds antiphon 3
Ex adventu angeli
sunt custoditores
facti velut mortui
eius per terrores
quod de tua anima
evulsit dolores
Lauds antiphon 4
Cum in urbe referunt
mirum se vidisse
ad sepulchrum angelos
de celo venisse
gloriaris filium
virgo surrexisse
Lauds antiphon 5
Visitando femine
mane monumentum
quod abinde referunt
tibi gaudimentum
sed erat apostolis
hoc deliramentum
Lauds (gospel) special antiphon
Benedicta sis maria
iesu christi mater pia
que iam valde gratularis
quia natum conspicaris
de dolore evasisse
et a morte surrexisse
 
Prime antiphon
Iam exorto lucis sole
adulescens albe stole
iesum vivum protestatur
inde mater iucundatur
Terce antiphon
Gaude virgo lux celorum
mater regis angelorum
ista die revivixit
tuus natus sicut dixit
!Revivixit [alt: 8@ for metre]
Sext antiphon
Qui pro nobis tulit esse
natus tuus virga iesse
iam potitus magna laude
resurrexit ergo gaude
Nones antiphon
Mortem vicit in hac luce
qui necatus est in cruce
tuque mater tristabare
virgo mater nunc letare
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Iam se sole inclinante
die quoque vesperante
natus tuus virgo pia
se duobus iam in via
ostendebat surrexisse
qui tardabant credidisse
primo ipsum cognoverunt
dum ad mensam accesserunt
sic et nobis virgo dona
ut agentes istic bona
mereamur quamvis rei
consedere mense dei