By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
virgo incomparabilis rosa rosarum omnium et liliorum lilium |
Vespers antiphon 2 |
cuius corpus et anima singulare miraculum miraculorum speculum |
Vespers antiphon 3 |
sunt sicut mala aurea et cuius motus animi vincunt odorem balsami |
Vespers antiphon 4 |
tamquam stolis regalibus nitet corpus ecclesie vestitur rex iusticie |
Vespers antiphon 5 |
tota desiderabilis da nobis desiderium videndi te et filium ut nostro desiderio vestra accedat visio |
Vespers respons |
mater misericordie virgo mitis et benigna sola bona sola digna omni laude et honore omni loco et tempore |
Vespers verse |
dilectum tui uteri nostrorum semper cordium totis medullis inseri |
Vespers (gospel) special antiphon |
exultando magnifica deum tuum salutarem qui te fecit singularem tu ancillam iesu christi te vocari voluisti sed ut docet lex divina tu ipsius es domina nam ius habet et racio matrem preesse filio ergo ora suppliciter et precipe sublimiter ut nos in mundi vespera ad regna ducat supera |
Matins I |
christum adoremus mentisque dulcedine marie iubilemus |
Matins antiphon 1 |
ad nos tua presidia misericors propicia converte sancta maria |
Matins antiphon 2 |
confitemur et unicam eterne sapiencie maria tu nos respice |
Matins antiphon 3 |
corda sanans languencia cui egra clamat anima succurre sancta maria |
Matins respons 1 |
via tuta potens medicina porrige subsidia miseris o sancta maria |
Matins verse 1 |
per te commissa dolemus |
Matins respons 2 |
venerabile sidus et ingens illucesce pia relevandis sancta maria |
Matins verse 2 |
tendimus ad superam |
Matins respons 3 |
spes desperantibus una culparum venia largissima virgo maria |
Matins verse 3 |
ad te per te veniamus |
Matins antiphon 4 |
attollere poterimus quorum sordent eloquia et actus sancta maria |
Matins antiphon 5 |
conserva innocenciam fidem in nobis robora o theotocos maria |
Matins antiphon 6 |
tranquilla donans tempora misericors pacifica o theotocos maria |
Matins respons 4 |
humane stirpis amatrix ex te iusticia processit sancta maria |
Matins verse 4 |
quod prima propago pararat |
Matins respons 5 |
nova spes mortalibus orta duc refove sana properantes sancta maria |
Matins verse 5 |
quam tota mente sitimus |
Matins respons 6 |
carnis quos crebra ruina allicit ad vicia releves o sancta maria |
Matins verse 6 |
que cunctorum misereris |
Matins antiphon 7 |
gaude nova iucunditas o flos florem concipiens o rosa rosam pariens per te mens nostra gaudeat et in deo refloreat |
Matins antiphon 8 |
in virginali gremio dulcem infigens oculum suave dedisti osculum |
Matins antiphon 9 |
acta delens peccamina et bona reddens perdita o sanctorum sanctissima |
Matins respons 7 |
corrupte mentis oculum in te rei defigimus et protegi deposcimus |
Matins verse 7 |
matrem pietatis adimus |
Matins respons 8 |
singulare refugium o sola salus omnium te caste diligencium |
Matins verse 8 |
et lapsorum relevatrix |
Matins respons 9 |
eterna luce prenitens gaude celorum domina o virginum pulcherrima o misericordissima gaude perenni gloria |
Matins verse 9 |
faciemque tuam speculari plenam virtutis dulcedinis et pietatis |
Lauds antiphon 1 |
cuius regni non est finis felix dies ortus tui qua illuxisti seculis |
Lauds antiphon 2 |
iungamur celi asylo quo tecum iesu domino fruamur sine termino |
Lauds antiphon 3 |
o virgo sacratissima qui velamento tuarum nunc exultamus alarum |
Lauds antiphon 4 |
te benedicant domina nosque et nostra omnia benedic et sanctifica |
Lauds antiphon 5 |
in matre sacratissima cuius amori debitum persolvimus obsequium |
Lauds (gospel) special antiphon |
o pietatis viscera subveni nobis domina plena misericordia qui sedemus in tenebris ad te directis oculis |
Terce respons |
per quam lux splenduit orbi |
Terce verse |
auxilium famulis |
Sext respons |
celesti munere digna |
Sext verse |
o benedicta tuis |
Nones respons |
lux et mundi domina |
Nones verse |
clementer concilia |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
virgo et mater gloriosa celorum regina preciosa paradisi rosa stella rutilans aurora angelorum gloria sanctorum leticia iustorum subsidium spes defunctorum advocata pia esto nobis apud deum semper virgo maria |
Compline (gospel) special antiphon .a |
summum trinitatis sacrarium angelorum speculum scala sanctorum omnium tutum peccatorum refugium cerne pia nostrum periculum sume suspirium fac nobis placatum tuum pium natum redde nobis filium |
Matins I .a |
gaude florens lilium maria mater domini |