full office name: BVM, Sanctifacio Concepcionis (n1)
edition: AH 17 #3
eccles:OP
calendar:December 08
structure summary: Vespers: RE
Matins: secular
Lauds: A5E
Hours (little hours): A4
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: {lh}.i
Matins: o.loo{ot,ot,lh}glv{Is,oI,lh}lvv{I,xl,lh}
Lauds: v4x.s
Hours (little hours): vvol
2nd Vespers: .l [”q]
type of saint: BVM.C!
notes:BMV:
Persons: Ioachim Gabriel Salomonis Aaron Gedeonis Iudith Holofernis Esther El

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers respons
Virgo maria dei genetrix
pia sanctificaris
atque super sanctos cunctos
plus nempe bearis
Vespers verse
Alma domus domini
mons fons et sponsa vocaris
Vespers (gospel) special antiphon
O venerabilis et benedicta
patrona maria
nobilis et digna
duc nos ad gaudia dia
culpa conceptam
te reddidit el fore sanctam
de qua quis culpa
nisi christus non fuit ultra
tu tamen existi
mater dignissima christi
ergo salvatrix
sis nobis dux et amatrix
hostis et a telis
nos protege virgo fidelis
 
Matins I
Adoremus cum beatis
deum qui cuncta creavit
et in alvo sue matris
mariam sanctificavit
Matins antiphon 1
Maria consilio
dei te concepit
anna ex coniugio
ioachim quem accepit
Matins antiphon 2
Tu es arca sanctitatis
quam deus sanctificavit
in te manna veritatis
fecit christus qui nos pavit
Matins antiphon 3
Maria sanctificata
plus quam omnis creatura
per te virtus increata
nobis prestet celi iura
Matins respons 1
Plaudat mater ecclesia
sanctificavit penitus
in alvo matris gracia
mariam sancti spiritus
gabriel christi nuncius
tulit missus divinitus
cuius carne innoxia
nobis iesus est deditus
Matins verse 1
Est lilium virgo convallium
et flos campi dei rosarium
ipsa nostros delectet exitus
Matins respons 2
Fis aula regis omnium
nec non thronus egregius
virgo regina gencium
quam el sacravit plenius
dilectum tuum filium
nobis prebe quantocius
precantibus propicium
pellatur adversarius
hostis iniquus varius
Matins verse 2
Recordare pro quibus mater es
per te fiat securus noster pes
ne labamur in lacum stulcius
Matins respons 3
Pulchrius ornatur
paradisus teque beatur
ex te productum
ubi gustas splendide fructum
illuc tu grata
nos dirige sanctificata
Matins verse 3
Virgo salutaris
pro nobis sponte loquaris
Matins antiphon 4
Gracia sanctificans
fuit in maria
culpe nil damnificans
sensit in hac via
Matins antiphon 5
Hanc sanctivit deitas
summa que regnat in celis
qua nostra captivitas
orci evasit a telis
Matins antiphon 6
Hec est virgo que donavit
fructum multum uberem
quam deus sanctificavit
culpam tollens veterem
Matins respons 4
Mater pia
templum es salomonis
consecratum
sancti spiritus donis
adornatum
valde dotibus bonis
in te quievit
dux salvacionis
Matins verse 4
Tu es urna aurea
que manna continebat
et virga preterea
aaron que frondebat
ac vellus gedeonis
Matins respons 5
Super mariam floruit
dei sanctificacio
et ut sol mundo splenduit
ipsius conversacio
et ancillam se prebuit
ingenti dei filio
in presenti exilio
Matins verse 5
Prerogativam
magnam habuit
numquam cupisci
mente potuit
sed serpentinos
motus doluit
carnis sentibus
tactis incendio
Matins respons 6
Te regina pia
sacravit virgo maria
ventre tue matris
excelsi dextera patris
mox ut vixisti
post hec dominum meruisti
Matins verse 6
Fac qui te laudant
tecum dulcedine plaudant
Matins antiphon 7
Licet tamen hodie
sit dies concepcionis
festum istud proprie
fit marie sanccionis
Matins antiphon 8
Fusca fit concepcione
maria sed cicius
ex divina sanccione
formosa fit plenius
Matins antiphon 9
Hodie fuit marie
humana concepcio
octogesimaque die
fuit eius sanccio
Matins respons 7
O maria
quam digna es preesse
virtus dia
originali fece
te mundavit
mox cum te fecit esse
in hac via
nos salva tua prece
Matins verse 7
Agonia
sunt nostre mentes fesse
mater pia
cum hinc erunt egresse
harmonia
celi plaudant et messe
Matins respons 8
Es sanctificata
maria creata
virgo illibata
mater dei grata
ad regna beata
duc nos exaltata
ac de nostra strata
repelle peccata
Matins verse 8
Sis nobis advocata
maria coronata
Matins respons 9
Stella matutina
fer lumen sis medicina
pellito serpentes
da pacem dirige mentes
mox te mundavit
el cum te mente creavit
Matins verse 9
Ergo deo digna
nos salva virgo benigna
 
Lauds antiphon 1
Laudemus mariam odis
hymnis et carminibus
et cunctis condignis modis
digna nam est laudibus
Lauds antiphon 2
Omnibus pre creaturis
gaudet privilegio
maria qua perituris
orta est salvacio
Lauds antiphon 3
Tantum hanc sanctificavit
divina sublimitas
quod numquam post hanc temptavit
peccati iniquitas
Lauds antiphon 4
Gloriosa virgo tanta
hec virtutum culmine
ante ortum fuit sancta
dante deo flamine
Lauds antiphon 5
Divina previso
hanc sanctificavit
hancque suo filio
matrem preparavit
Lauds (gospel) special antiphon
In te virgo maria
fides remansit vera
in christi passione
quam sua turba pia
amisit tunc revera
ex hebetacione
tu es sanctificata
pre omni creatura
a culpe livione
nec umquam es temptata
ulla carnis iactura
sine ambicione
salva nos in agone
 
Prime antiphon
Mulier amicta sole
ornata sideribus
est maria digna prole
regnans in celestibus
Terce antiphon
Trinitatis triclinium
maria plena bonis
fit et reclinatorium
superni salomonis
Sext antiphon
Hec est iudith benedicta
que sua sagacitate
plebem servat ab inflicta
holofernis pravitate
Nones antiphon
Hec est esther redimita
que cor placat regium
per hanc plebi datur vita
et aman suspendium
divina previsio
hanc sanctificavit
hancque suo filio
matrem preparavit
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
O virgo epicharis
surge ut aurora
maria fons iubaris
ut luna decora
electa a domino
ut sola sanctita
absque omni termino
gracia fulcita
en nos fedat ut nos ledat
caro suis maculis
mundus surgit et insurgit
in nos reciacula
trabi querit atque ferit
nos cum suis iaculis
te precamur et hortamur
salve nos his vinculis