full office name: BVM, Concepcio (n14)
calendar:December 08
manuscript: 1 :GTE 480 {Box 110, 152}
structure summary: Vespers: V
Compline: E
Matins: VR3
Lauds: E
Hours (little hours): A4
2nd Vespers: A5E
poetic forms: Vespers: {-l}
Compline: .I
Matins: {-l,vl,ie,-l,ol,-l}
Lauds: .I
Hours (little hours): o4
2nd Vespers: ofioq.$ [”q]
type of saint: BVM.C
notes:BMV:
Persons: Ezechielem Davitico Levitico Eve Isaia

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers verse
Spiritui grato
sit laus patri quoque nato
 
Compline (gospel) special antiphon
Lumen ad revelacionem
gencium ut oriatur
iam transit ad concepcionem
virga de qua erigatur
flos nobis in salvacionem
sic maria incohatur
 
Matins verse 3
Marie flori
cum pneumate laus genitori
Matins respons 4
Ex virgulto stirpis iesse
virgula erigitur
salus mundi ut necesse
fuerat iam fungitur
de qua deus homo esse
voluit eligitur
Matins verse 4
Solem iusticie
quod claudunt claustra marie
Matins respons 6
Novum per ezechielem
prophetam suum fidelem
deus spondet ordinare
virginem virum circumdare
nam concepta est creatura
creatorem paritura
Matins verse 6
Germine davitico
generatur virgo maria
virgula iesse pia
necnon a levitico
Matins verse 6.a
Patri cum nato
laus spiritui quoque sancto
Matins respons 9
Iam micas de caligine
que futura verbigene
eris mater virgo tamen
desolatis sis solamen
nam concepta que bearis
nobis lumen largiaris
!Verbigene [alt: ?]
Matins verse 9
Semper mansuram
semper per secula futurum
nullus ubi finis
ubi flos oritur sine spinis
Matins verse 9.a
Marie nato
patri cum pneumate grato
laus decus imperium
sit nunc et semper in evum
 
Lauds (gospel) special antiphon
Benedictus qui malediccionem
trinit per hanc concepcionem
marie pie sue matris
quam elegit natus patris
ut sibi mater fieret
per quam sic erigitur
salutem in domo david
in tenebris quos locavit
iam serpentis decepcio
tua salvet concepcio
dirigens aurora facis
semper nos in viam pacis
 
Prime antiphon
Deus in tuo nomine
concepta est ab homine
immaculata in via
virgo et mater maria
cui qui non crediderit
salvus esse non poterit
Terce antiphon
Legem ponens memor esto
nos salvare a scelesto
fugans vite vetustatem
qui fecisti bonitatem
matris in concepcione
adsis nobis iesu bone
Sext antiphon
Defecit eve damnacio
nam adest incohacio
semper virginis marie
david stirpe iesse pie
cuius salvare precibus
nos christe a te poscimus
Nones antiphon
Mirabilia fecisti
nunc christe testimonia
virgam iesse erexisti
prophete per preconia
cuius nobis concepcio
salutis est adepcio
 
2nd Vespers antiphon 1
Virgam virtutis dominum
ex sion incohaverat
inquam nostre spem salutis
eterne collocaverat
2nd Vespers antiphon 2
Nomen domini invictum
nobis semen benedictum
quod spondet isaia
iam concepta est maria
2nd Vespers antiphon 3
Letatus in concepcione
tue matris iesu bone
in domum domini
tu das salutem homini
2nd Vespers antiphon 4
Deus domum ordinavit
caperet ut fructus ventris
et sic eve extirpavit
prime mulieris luctus
2nd Vespers antiphon 5
In te tuis filiis
(-)/ occultis conciliis
sanctificando dum te fixit
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Hec est dies quam fecit dominus
hodie deus nihilominus
quam salutem hominis ordinavit
et futuram sibi matrem creavit
hodie incohata est maria
per quam patet vite via
hodie misericordiam
suam deus inspexit
et virgam de iesse nobis erexit
ut de ea nasceretur flos
ex sanguine suo salvaret nos
ergo exordium marie
recolamus matris pie
in cuius nos salva nomine
iesu pie domine