By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Matins I
mode: 4e
Eia pervigiles
domino iubilate fideles
conceptumque pie
sollemnizate marie
Matins antiphon 1
mode: 1d
Gaude fidelis concio
adest eius concepcio
que delet eve maculam
vite redonat infulam
Matins antiphon 2
mode: 2d
Cui eva obedivit
hec serpentis caput trivit
iugum spernens nupciarum
deo vovit celibatum
Matins antiphon 3
mode: 3e
A prophetis precinitur
et figuris ostenditur
quod mulier procederet
que deum virgo pareret
Matins respons 1
mode: 1d
Fulget dies hodierna
digna laude sempiterna
qua Concepta est maria
per quam patet vite via
Matins verse 1
mode: 1d
Germine regali
nec non et pontificali
Matins respons 2
mode: 2d
Abrahe stirpe generosa
virgo prodit gloriosa
Que nullius per exemplum
se sacravit deo templum
Matins verse 2
mode: 2d
Hec admiranda
cunctis hec est imitanda
Est et [alt: v Ms 2 hec est]
Matins respons 3
mode: 3e
Sicut rosa inter spinas
illis addit speciem
sic venustat suam virgo
maria progeniem
germinavit enim florem
Qui vitalem dat odorem
Matins verse 3
mode: 3e
Cuius cunctorum
laus promitur ore piorum
Matins antiphon 4
mode: 4e
Namque rubus incombustus
moysen qui terruit
hec est virgo que pudore
salvo deum genuit
Matins antiphon 5
mode: 5f
Virga aaron fructifera
marie typum gesserat
que nobis fructum attulit
nostram qui famem dispulit
Depulit [alt: v disp]
Matins antiphon 6
mode: 6c
Isaias ille divus
secretorum dei rivus
virge movens mencionem
pandit hanc concepcionem
Matins respons 4
mode: 3e
Virga de radice iesse
genus duxit inclitum
oraculis prophetarum
quod fuerat proditum
inde virgam egressuram
florem christum parituram
Matins verse 4
mode: 3e
Voce prophecie
signatur origo marie
Matins respons 5
mode: 5f
Prophetalis nubem levem
vox dicit ascendere
salvatorem egypti+que
tenebras invisere
Ut in mortis caligine
sedentes lustret lumine
Matins verse 5
mode: 5f
Diffugiunt tenebre
pandunt secreta latebre
Matins respons 6
mode: 8g
Celebris dies colitur
in qua virgo concipitur
que per obedienciam
mundo refudit graciam
Ut quod ruit per feminam
relevetur per feminam
Matins verse 6
mode: 8g
Ista fuit digna
transgressus tergere signa
Matins antiphon 7
mode: 7g
Abrahe fit promissio
quod illius successio
velut arena cresceret
stellisque equalis fieret
Matins antiphon 8
mode: 8g
Hoc promissum est impletum
caste per marie fetum
que gignendo granum sevit
de quo seges tanta crevit
Matins antiphon 9
mode: 1d
Vinea quondam sterilis
deo cultore fertilis
vitem fecundam pullulat
fundentem cunctis pocula
Matins respons 7
mode: 5c
Verbum patris mundo fulsit
virginis per uterum
cuius mentem non gravavit
onus premens scelerum
Ut super vellus pluvia
sic descendit in mariam
Maria (q) [alt: v]
Matins verse 7
mode: 5c
Solem iusticie
concludunt claustra marie
Collaudant [alt: v concludunt]
Matins respons 8
mode: 6f
Patriarcharum semine
prophetarum origine
regum atque pontificum
genus duxit magnificum
unde virgo concipitur
christi mater efficitur
Vernat [alt: v duxit]
Christique [alt: v christi]
Efficitur [alt: v eligitur]
Matins verse 8
mode: 6f
Nobilis et clara
stirps est domino quoque clara
Ac [alt: v est]
Matins respons 9
mode: 1d
O maria clausa porta
quam nemo aperuit
princeps ille qui transivit
deus et homo fuit
Nec ingressu nec egressu
violavit clausulam
sed quam prius non habebat
sumpsit carnis fibulam
sic rogatus tamquam sponsus
suo processit thalamo
Regressu [alt: v egressu]
Pertransivit [alt: v transivit]
Matins verse 9
mode: 1d
Perfudit totam
sacra virgo te theotocam
decrevitque deus
filius esse tuus
 
Lauds antiphon 1
mode: 1d
Conceptus hodiernus
marie semper virginis
nevum texit nexum solvit
vetuste originis
mestis reddit leticiam
dat criminosis veniam
Nexum solvit nevum tergit [alt: v "n t n s"]
Lauds antiphon 2
mode: 2d
Gloriosa semper virgo
maria dulcissima
precibus te venerantum
annue piissima
in offensis ne labamur
a te semper protegamur
Virgo semper [alt: v semper virgo]
Lauds antiphon 3
mode: 3e
Maria plena gracia
stirpe concepta regia
assistentes tue laudi
miserando nos exaudi
Lauds antiphon 4
mode: 4e
O quam larga te perfudit
virgo benediccio
qua deletur quam induxit
eva malediccio
intende nostris laudibus
beata in mulieribus
Lauds antiphon 5
mode: 7g
Dignare me laudare te
virgo et puerpera
te laudantes ab erumnis
leva super ethera
potes enim ut domina
poli pondere limina
Celi pandere / pandere poli
Lauds (gospel) special antiphon
mode: 5f
Benedicta es maria
laus nostra spes et domina
te collaudat colit tremit
trina mundi machina
in tua concepcione
congaudentes confove
profutura largiendo
nocitura dimove
/ alleluia
!Nocitura [alt: q]
Remove [alt: v dimove]
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
mode: 6c
Magnifica christi mater
regina clara celorum
reparatum se letatur
pro te cetus beatorum
in die tue concepcionis
confer opem intercessionis
ut pro tua suffragia
colletemur in gloria
/ alleluia
 
Vespers antiphon 4
mode: 7g
Adesto iam supplicibus
tuis favendo precibus
manum benignam porrige
vitamque nostram dirige
Vespers antiphon 5
mode: 5f
Audi virgo glorifica
post filium spes unica
clemensque imperiosa
nostra dele maculosa
acceptans nostra cantica
impende regna celica
 
Matins respons 7
mode: 8g
Ecce novum per prophetas
super terram facere
se promittit auctor virum
feminam circumdare
veneranda novitate
prodeunt miracula
Iam marie pregnans alvus
dei prolem baiulat
Nam [alt: v iam]
Matins verse 7
mode: 8g
Sanctus obumbravit
huic spiritus et gravidavit
fitque parens et virgo manens
Et spiritus [alt: v spiritus et]
Matins respons 10
mode: 5f
Gloriosa dicta constant
de te mundi domina
namque natum proloquuntur
veridica carmina
tuum te adversus morem
generare genitorem
Matins verse 10
mode: 5f
Pro meritis claris
per secula virgo bearis
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Virgo salus mundi
genetrix castissima summi
ius proprium partus
cuius non polluit artus
vite porta viri
lapsus reparacio primi
splendida stella maris
poli regina specialis
numen pro nobis
appelle sedulo prolis
quos emit care
morti ne tradas amare
 
Compline antiphon .a
O florens rosa
domini mater speciosa
o virgo mitis
o fecundissima vitis
clarior aurora
pro nobis omnibus ora
ut simus digni
postrema luce beari
 
Matins respons 1.a
Stirps iesse virgam
produxit virgaque florem
et super hunc florem
requiescit spiritus almus
Matins verse 1.a
Virgo dei genetrix
virga est flos filius eius
Matins respons 2.a
Candida virginitas
paradisi cara colonis
hortus conclusus
florenti cespite vernans
Matins verse 2.a
Que genuit dominum
progenerare suum
ipsa suo nato
nos reddat florida virgo
Matins respons 3.a
O beata progenies
et veneranda series
unde surgit ut aurora
maria virgo decora
que produxit mundo solem
verum dei promit prolem
Matins verse 3.a
Hec merito dicta
inter omnes est benedicta
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon .a
Spes desperatis
fons magnifice pietatis
virgineo flore
pollens cum matris honore
flos inter spinas
nostras sustolle ruinas