|
|
Matins I mode: 1d |
Ave maria gracia plena dominus tecum
|
Matins antiphon 1 mode: 1d |
Quis est homo deus
quod memor es eius
ut minoratus ab angelis
fias filius hominis
|
Matins antiphon 2 mode: 2d |
Ingreditur dei verbum virginis uterum tamquam sponsus thalamum suum
|
Matins antiphon 3 mode: 3e |
Domini est terra que dabit fructum suum virgo mater dei filium
|
Matins respons 1 mode: 1d |
Dixit adam hoc os de osse meo et hec caro de carne mea significans Coniunccionem christi et ecclesie incarnacionis federe edificandam
|
Matins verse mode: 1d |
Idem figuravit noe arce sue composicione
|
Matins respons 2 mode: 2d |
Non auferetur sceptrum de iuda et dux de femore eius donec veniat qui mittendus est Et ipse erit expectacio gencium
|
Matins verse 2 mode: 2d |
Quoniam promissum est abrahe in semine tuo benedicentur omnes gentes
|
Matins respons 3 mode: 3e |
Prophetam suscitabit vobis deus similem mihi ait moyses Ipsum sicut me audieritis
|
Matins verse mode: 3e |
Quicumque non audierit eum exterminabitur de populo suo
|
Matins antiphon 4 mode: 4e |
Introivit verbum dei virginis uterum ut fieret speciosus forma pre filiis hominum
|
Matins antiphon 5 mode: 5f |
Veritas de terra orta est virginis filius et ipse fundavit eam altissimus
|
Matins antiphon 6 mode: 6f |
Virgine gravida conceptum dei misericordia domini plena est terra et ipse fundavit eam altissimus
|
Matins respons 4 mode: 4e |
Duces et iudices et reges incarnati verbi et fidei dictis factis Mysteria simul et ministeria protulerunt
!Simul [alt: ?]
|
Matins verse 4 mode: 4e |
Iosue gedeon et sampson david et salomon et similes eis
|
Matins respons 5 mode: 5c |
Veritas de terra orta est et terra dedit fructum suum virgo mater verbum incarnatum
Sicut fuit david expromissum
|
Matins verse 5 mode: 5c |
De fructu ventris tui ponam super sedem tuam
|
Matins respons 6 mode: 6c |
Prophete predixerunt christum nasciturum de virgine De quo plus quam propheta ioannes ait ecce agnus dei ecce qui tollit peccata mundi
|
Matins verse 6 mode: 6c |
Qui post me venit ante me factus est cuius non sum dignus corrigiam calciamenti solvere
|
Matins antiphon 7 mode: 4e |
Cantate novum canticum quia mulier circumdedit virum paritura salutare suum
|
Matins antiphon 8 mode: 5f |
Exultet terra quia virgo verbo concepit paritura dei filium
|
Matins antiphon 9 mode: 6c |
Cantate novum canticum quia mirabilia fecit dominus uniens homini verbum suum
|
Matins respons 7 mode: 7g |
Mittitur angelus gabriel ad mariam virginem desponsatam ioseph Inchoaturus nostre redempcionis mysterium
|
Matins verse 7 mode: 7g |
Nostre salutis iacit seminium verbi nuncians incarnacionem
|
Matins respons 8 mode: 7g |
Turbata maria sermone angeli de salutacione cogitans Didicit affatu celibi quod paritura foret filium dei
|
Matins verse 8 mode: 7g |
Et concepit de verbo domini spiritum sapiencie et intellectus
|
Matins respons 9 mode: 1d |
Inquirens maria quomodo virgo pareret a superveniente spiritu et obumbracione altissimi suscepit spiritum fortitudinis et consilii Et exemplo sterilis fecundate spiritum pietatis et sciencie
|
Matins verse 9 mode: 1d |
Et oblacione ancillatus sui suscepit spiritum timoris domini
|
|
Lauds antiphon 1 mode: 1d |
Indutus est dominus fortitudinem et precinxit se virtute ad salvandum hominem
|
Lauds antiphon 2 mode: 2d |
Iubilate deo omnis terra unde veritas orta est et iusticia de celo prospexit
|
Lauds antiphon 3 mode: 3e |
Confiteamur tibi populi deus quia terra dedit fructum suum
|
Lauds antiphon 4 mode: 4e |
Benedicat terra domino mirabili federe unita deo
|
Lauds antiphon 5 mode: 5f |
Omnis spiritus laudet dominum quia sit caro spiritui reconciliata
|
Lauds (gospel) special antiphon mode: 7g |
Dixit angelus ad virginem ne timeas maria invenisti graciam apud dominum ecce concipies et paries filium et vocabis nomen eius iesum hic erit magnus et filius altissimi vocabitur
|
|
2nd Vespers (gospel) special antiphon mode: 1d |
Sancta maria virgo perpetua ora pro nobis dominum iesum christum ut eum possumus intueri
|
|
Compline (gospel) special antiphon mode: 4e |
In prole mater in partu virgo gaude letare virgo mater domini
|