|
|
Matins I mode: 4e |
Assumpta est maria in celum
venite adoremus dominum
|
Matins antiphon 1 mode: 4e |
Tota pulchra tota assumpta est elevata dei magnificencia
|
Matins antiphon 2 mode: 4e |
Sine macula tota est assumpta virgo dei tabernaculum et thalamum eius
|
Matins antiphon 3 mode: 4e |
Dominus virtutum ipse est rex glorie
quam participavit assumpte matri sue
|
Matins respons 1 mode: 2d |
Assumpcionem dei genetricis marie celebremus In nostre resurreccionis testimonium cuius est assumpcio domini argumentum
|
Matins verse 1 mode: 2d |
Quoniam tota pulchra fuit tota simul assumpta fuit
|
Matins respons 2 mode: 2d |
Virgo mater agnoscens deum in filio Multiplicato estuavit amoris desiderio et fervebat obsequio
|
Matins verse 2 mode: 2d |
Et singulariter amica filii tota simul meruit assumi
|
Matins respons 3 mode: 1d |
Tota pulchra sine macula
sine omni fuit culpa
Virgo puerpera
|
Matins verse 3 mode: 1d |
Immaculata ergo plena gracia tota fuit assumpta
|
Matins antiphon 4 mode: 6c |
Plena gracia tota est assumpta virgo puerpera speciosa forma pre filiis hominum
|
Matins antiphon 5 mode: 6c |
Assumpta maria in celum sanctificavit tabernaculum futuri altissimus
|
Matins antiphon 6 mode: 6c |
Natus in ea quam fundavit altissimus
assumpsit in celum benedictam pre aliis mulieribus
|
Matins respons 4 mode: 3e |
Incorrupta mater incorruptibilis Dei templum eius et sacrarium spiritus sancti que arca federis domini
|
Matins verse 4 mode: 3e |
Plena gracia cui nihil defuit tota merito assumpta fuit
|
Matins respons 5 mode: 5f |
Custos baiula incorruptibilis verbi Naturam suam comparticipans ei participare meruit incorrupcioni
|
Matins verse 5 mode: 5f |
Propterea mater dei in morte sua meruit in celum tota assumi
|
Matins respons 6 mode: 7g |
Qui nostre carnis substanciam ascendens in celum super angelos elevavit
Matrem eciam suam in eo munere honoravit
|
Matins verse 6 mode: 7g |
Et totam assumptam in celum ad dexteram suam collocavit
|
Matins antiphon 7 mode: 7g |
Virgo mater arca federis domini in celum tota meruit assumi
|
Matins antiphon 7 mode: 7g |
Arca testimonium dispensacionis filii dei tota meruit in celum assumi
|
Matins antiphon 8 mode: 8g |
Singulariter conscia secretorum filii dei in testimonium resurreccionis eius tota meruit assumi
|
Matins respons 7 mode: 7g |
Intravit dominus quodam castellum Et mulier quedam martha nomine excepit eum in domum suam
|
Matins verse 7 mode: 7g |
Cuius erat soror maria que sedens ad pedes domini audiebat verbum illius
|
Matins respons 8 mode: 1d |
Martha dominice dispensacionis in carne sollicita turbata est pena passionis et ignominia Suum tamen eis sedula prebuit ministerium
|
Matins verse 8 mode: 1d |
Maria vero conferens ea in corde suo consideravit eorum mysterium
|
Matins respons 9 mode: 8g |
Martha martha sollicita es turbaris erga plurima Porro unum est necessarium
|
Matins verse 9 mode: 8g |
Maria optimam partem elegit que non auferetur ab ea
|
|
Lauds antiphon 1 mode: 1d |
Assumpta est in celum dei mater a filio suo
et collocata in solio suo
|
Lauds antiphon 2 mode: 1d |
Iubilate deo omnis terra
quia corpore et anima
dei mater super celos sit elevata
|
Lauds antiphon 3 mode: 4e |
Ad te de luce vigilo deus qui matri tue contulisti hodie gloriam duplicis stole
|
Lauds antiphon 4 mode: 1d |
Benedicat terra domino cuius porcio
in virgine assumpta sit in celum a domino
|
Lauds antiphon 5 mode: 2d |
Omnis spiritus laudet dominum quoniam virgo dei mater in celum sit tota assumpta
|
Lauds (gospel) special antiphon mode: 1d |
Assumpta est maria virgo in celum a filio suo
et collata est a dextris eius super choros angelorum in throno suo
|
|
2nd Vespers (gospel) special antiphon mode: 4e |
Ascendit christus super celos et preparavit sanctissime matri sue immortalitatis locum et hec est preclara festivitas omnium sanctorum festivitatibus incomparabilis in qua gloriosa et felix mirantibus angelis ad ethereum pervenit solium immemor memorum nequaquam existens
|