full office name: BVM, Assumpcio (n3)
edition: AH 24 #59
eccles:mon
calendar:August 15
structure summary: Matins: A6E6R6
poetic forms: Matins: il4i.ll.il.ii{lh,v,lh,lh,io,v} [”q]
type of saint: BVM.As
notes:BMV:
Places: Iudea

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Matins antiphon 1
Immensi regis genetrix et cuncta creantis
evecta est hodie angelica
super agmina cuncta
in iubilo vocis
solvamus munia laudis
Matins antiphon 2
Hac profecto die
perpetua virgo maria
celos ascendit
terrasque perosa reliquit
regnat nunc quia cum
christo letamini queso
Matins antiphon 3
Filius ecce dei
properat occurrere matri
collocat in solio
super omnia sidera celso
angelicisque choris
prefert super ethera cunctis
Matins antiphon 4
Suscipitur mater
christi reginaque mundi
angelico letante choro
celo+que corusco
unde huius leti
veneremur festa diei
Matins antiphon 5
Si dominum in sanctis
eius laudare iubemur
multo plus sancta
celos migrante maria
gignere que meruit
ipsum qui cuncta creavit
Matins antiphon 6
Mundi regina
perpetua virgo maria
assumpta est hodie in
celum gaudete fideles
laudantes iesum
festivo carmine christum
Matins (gospel) special antiphon 1
Gaudeat ecclesia
mundi per climata cuncta
prefulget hodie meritis
quia virgo maria
mater sancta dei
transcendit culmina poli
Matins (gospel) special antiphon 2
Gaudent ecce poli
cives super astra superni
mundi reginam
secum sumpsisse mariam
nosque hodie hec tanti
celebremus gaudia festi
Matins (gospel) special antiphon 3
Ecce maria super
omnes transcendere celos
digna hodie meruit
que ipsum qui cuncta creavit
virgo deum genuit
post partum virgo remansit
Matins (gospel) special antiphon 4
Sancta dei genetrix
mundi fortissima victrix
que scandens hodie
cepisti premia vite
sanctis obtineas precibus
ut perveniamus
Matins (gospel) special antiphon 5
Nempe maria hodie
iesum petit ethere christum
orans pro miseris
ut dentur culmina nobis
cunctis nunc ideo
letemur corde iucundo
Matins (gospel) special antiphon 6
O virgo alma dei
mater reginaque mundi
que cuncta angelica es
super agmina cuncta beata
tu coram christo
nostri petimus memor esto
deposcens miseris
celorum gaudia nobis
Matins respons 1
Spina dedit florem
castum servando pudorem
iusticie solem
patris per secula prolem
Matins verse 1
Gaudeat omnis homo
quoniam peperit pia virgo
Matins respons 2
Ante torum virginalem
iucundemur laudibus
deo nostri iubilantes
indefessis vocibus
ut nos semper pia virgo
suis servet precibus
Matins verse 2
Incessanter deprecemur
virginis presidium
Matins respons 3
Stirps iesse virgam
produxit virgaque florem
et super hunc florem
requiescit spiritus almus
Matins verse 3
Virgo dei genetrix
virga est flos filius eius
Matins respons 4
Ad nutum domini
nostri deitatis honorem
sicut spina rosam
genuit iudea mariam
Matins verse 4
Ut vicium virtus
operiret gracia culpam
Matins respons 5
Stella maris predicaris
flos qui de te processit
rore celos sparsit
fructus tui ventris
angelorum choros pascit
Matins verse 5
O maria mater pia
fac ut fructu saciemur
et odore repleamur
Matins respons 6
Rosa fragrans lux solaris
virginale speculum
presignaris singularis
castitatis titulum
et propinans salutaris
medicine poculum
matris ire mater pia
redimens interitum
Matins verse 6
Ius nature
stupet pro te virgine
quia deum peperisti
pariter et hominem