By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Matins I |
virginei pudoris in cuius carne ferbuit stupendi vis amoris mens iubilet interius vox concinat exterius in organis sonoris |
Matins antiphon 1 |
votum integritatis nec nubere decreverat nisi per veritatis oraculum spiraculum et stupendum spectaculum constaret sibi satis |
Matins antiphon 2 |
cum virge presentantur ex quibus nulla floruit nec frondes dilatantur sed virga ioseph floruit tantum et ipsa fronduit et fructus renovantur |
Matins antiphon 3 |
mox virgo desponsatur sed a secretis sedibus talis lex allegatur quod primum florem virginum primo splendori luminum deberi causabatur |
Matins respons 1 |
totus mundus multatur hinc in secretis sinibus secretum pertractatur cum quo misit ad virginem rex celi fortitudinem ut mundus redimatur |
Matins verse 1 |
ut virginem affatur animus eius anxius pavescens meditatur quare sic salutatur |
Matins respons 2 |
ut virgo ponderavit mox cordis habitaculum sponso summo aptavit et totum virgo credidit quod paranymphus edidit nec quidquam dubitavit |
Matins verse 2 |
ad hanc credulitatem ut fecundata gracia eternam veritatem ad mundi claritatem |
Matins respons 3 |
absque ullo pudore fabricatorem omnium absque ullo labore qui fecit ipsam virginem post christum deum hominem pre omnibus priorem |
Matins verse 3 |
munda sic et fecunda quecumque vero alia sterilis et immunda prime nulla secunda |
Matins antiphon 4 |
in montana volavit contemnens ista lubrica cognatam salutavit ad cuius salutiferum verbum atque luciferum non natus exultavit |
Matins antiphon 5 |
virgo associavit et suis sanctis manibus de terra elevavit prophetam admirabilem pre cunctis honorabilem quem deus suscitavit |
Matins antiphon 6 |
virgo intemerata lingua deum magnificat in plebe visitata glorificat et predicat magnificat specificat in sese fecundata |
Matins respons 4 |
potentem infirmatum gestat vas illud aureum divitem pauperatum mirabile terribile concipere conspicere immensum mensuratum |
Matins verse 4 |
excelsum incurvatum creatorem creatum stabilem immutatum et deum humanatum |
Matins respons 5 |
thalami pudorati quia non erat conscius verbi carne velati cogitabat discedere et occulte deserere vas templi consecrati |
Matins verse 5 |
ioseph reverebatur quidquid arte mechanica sudando lucrabatur sponse presentabatur |
Matins respons 6 |
ioseph ad profitendum non invenit hospicium virgini ad manendum sed vile diversorium et modicum presepium ad iumenta tenendum |
Matins verse 6 |
peperit salvatorem virgo pudica regia non senciens laborem neque ullum dolorem |
Matins antiphon 7 |
sol absque lesione sic virgo dedit filium sine corrupcione puerpera clausifera concipiens et pariens absque fedacione |
Matins antiphon 8 |
per radium solarem sic nec aula virginea per partum puellarem immo fit tota purior integrior et pulchrior non habens sibi parem |
Matins antiphon 9 |
distillando liquorem ita nec virgo leditur gignendo creatorem immo ut lana candida tota remansit lucida solis habens splendorem |
Matins respons 7 |
tres soles claruerunt in unum corpus luminis paulatim redierunt fons olei tunc patuit et templum pacit corruit et idola ruerunt |
Matins verse 7 |
circulus se evexit atque vultus virgineus cum prole quam aspexit augustus et dilexit |
Matins respons 8 |
pastores convenerunt et per aspectus celicos magi adoraverunt utrique partum cernere superno dei munere virginis meruerunt |
Matins verse 8 |
ut sodoma ruerunt bos et brunellus socii reverentes fuerunt nec fetum tetigerunt |
Matins respons 9 |
cuncta obstuperunt nam sub aspectu luminis nullum talem viderunt |
Matins verse 9 |
neque experiencia nature refugerunt |
Lauds antiphon 1 |
laudent templum trinitatis laudent stellam claritatis laudent hortum voluptatis regna et imperia |
Lauds antiphon 2 |
laudet rosam caritatis violam humilitatis lilium integritatis iubilans ecclesia |
Lauds antiphon 3 |
et virgam correccionis laudet vellum gedeonis et manna refeccionis tota vigilancia |
Lauds antiphon 4 |
pulchrum qui est absolonis totum portum stacionis claram vallem visionis benedicant omnia |
Lauds antiphon 5 |
matrem summi nazarei cuncta que subsistunt ei celum terra lux diei et superna curia |
Lauds (gospel) special antiphon |
arcam tocius sophie quem collaudant omni die angelice hierarchie benedictum comprobemus benedictum invocemus quem deum esse censemus |
|
|
Vespers (gospel) special antiphon |
stella maris splendissima destitutorum solacium errancium viaticum voces tuorum pauperum ne repellas in seculum |
Matins I |
redeuntes ecce venite stella maris rutilat hanc reus aspiciat |
Matins antiphon 1 |
ad nos tua presidia misericors propicia converte sancta maria |
Matins antiphon 2 |
confitemur et unicam eterne sapiencie sancta maria respice |
Matins antiphon 3 |
corda sanans languencia cui egra clamat anima succurre sancta maria |
Matins respons 1 |
via tuta potens medicina porrige subsidia miseris o sancta maria |
Matins verse 1 |
per te commissa dolemus |
Matins respons 2 |
venerabile sidus et ingens illucesce pia relevandis sancta maria |
Matins verse 2 |
tendimus ad superam |
Matins respons 3 |
et consolacio dives illustra releva merentes sancta maria |
Matins verse 3 |
pavidam dum claudimus horam |
Matins antiphon 4 |
attolere poterimus quorum sordent eloquia et actus sancta maria |
Matins antiphon 5 |
conserva innocenciam fidem in nobis robora o theotocos maria |
Matins antiphon 6 |
tranquilla donans tempora misericors propicia o theotocos maria |
Matins respons 4 |
o desperantibus una culparum venia largissima sancta maria |
Matins verse 4 |
ad te per te veniamus |
Matins respons 5 |
humane stirpis amatrix et te iusticia processit sancta maria |
Matins verse 5 |
quod prima propago pararat |
Matins respons 6 |
supiria crebra tuorum perpete pro vita pulsantum sancta maria |
Matins verse 6 |
venientes suscipe serva |
Matins antiphon 7 |
effecta dei filio antiqua nobis cantica mutasti sancta maria |
Matins antiphon 8 |
renovati concinimus nova adepti gaudia per te o sancta maria |
Matins antiphon 9 |
acta delens peccamina et bona reddens perdita o sanctorum sanctissima |
Matins respons 7 |
nova spes mortalibus orta duc refove sacia properantes sancta maria |
Matins verse 7 |
quam tota mente sitimus |
Matins respons 8 |
carnis quos crebra ruina allicit ad vicia releves o sancta maria |
Matins verse 8 |
que cunctorum misereris |
Matins respons 9 |
o clementissima redux ad vitam repara morientes sancta maria |
Matins verse 9 |
reparatrix propiciatrix |
Lauds antiphon 1 |
cuius regni non est finis felix dies ortus tui qua illuxisti seculis |
Lauds antiphon 2 |
splendorem veri luminis mundus recepit perditus totus errori deditus |
Lauds antiphon 3 |
o virgo sacratissima qui in velamento tuarum nunc exultamus alarum |
Lauds antiphon 4 |
te benedicant domina nosque et nostra omnia benedic et sanctifica |
Lauds antiphon 5 |
in matre sacratissima cuius honori debitum persolvimus obsequium |
Lauds (gospel) special antiphon |
o pietatis viscera subveni nobis domina plena misericordia qui sedemus in tenebris ad te directis oculis |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
te omnis generacio predicat diligit laudat et advocatam invocat interventrix esto pia pro nobis sancta maria |
Vespers antiphon 2.a |
devoti cordis munera que tuo defer filio cum pio patrocinio |
Vespers antiphon 3.a |
clamamus corde contrito tu nobis portus et via o stella maris maria |
Vespers antiphon 4.a |
lava puritatis fonte o vena salubris pia vitro purior maria |
Vespers antiphon 5.a |
benedicendo dominum floruisti in gracia per partum sancta maria |
Matins respons 1.a |
corrupte mentis oculum in te rei defigimus et protegi deposcimus |
Matins verse 1.a |
mater pietatis adimus |
Matins respons 2.a |
singulare refugium o sola salus omnium te caste diligencium |
Matins verse 2.a |
et lapsorum reparatrix |
Matins respons 3.a |
eterna luce prenitens gaude celorum domina o virginum pulcherrima |
Matins verse 3.a |
faciemque tuam speculari plenam virtutis dulcedinis et pietatis |
|
|
|
|
Vespers antiphon 1 |
virgo sacratissima cui preclare psallunt mare tellus et altissima o maria |
Vespers antiphon 2 |
contra mortis stimulos ut non nutem sed confutem pravos tuos emulos o maria |
Vespers antiphon 3 |
laudem laus est illius qui humanatus est dignatus esse tuus filius o maria |
Vespers antiphon 4 |
felix et dignissima fac nos letos tecum fretos vita beatissima o maria |
Vespers antiphon 5 |
angelorum agmina hec sincere fac placere deo nostra carmina o maria |
Vespers respons |
per vitrum vibrat radium sic te illustrans numine non lesit factor omnium cum nascens ex te virgine non sprevit tuum gremium |
Vespers verse |
mater fieri meruisti |
Vespers (gospel) special antiphon |
virgam stirpis davidice vocavit prophecia tu nos benigna respice tu iesum nobis effice benignum o maria |
Matins I |
exultemus sedulo virginis sit filio laus celorum domino |
Matins antiphon 1 |
spinam nec peccati labes ulla tibi nocuit inde vernans sine fine decor omnis discipline decenter emicuit o maria |
Matins antiphon 2 |
et laudando venerari valet omne seculum nam benigne caritatis et perfecte bonitatis tu es orbi speculum o maria |
Matins antiphon 3 |
quod in tuo virginali ventre parvus iacuit christus quia in te sibi melius quam possit scribi vel dici complacuit o maria |
Matins respons 1 |
intus in cordis arula conscendisti ut virgula fumi ex aromatibus vovens etate primula quod esses dei famula o angelorum emula virtutum charismatibus |
Matins verse 1 |
sancte das omnibus rite |
Matins respons 2 |
inflammata divinitus es concremata penitus in holocaustum domini sic preparata primitus ut sollemnis et inclitus esset in te accubitus regi deo et homini |
Matins verse 2 |
nardus dare cepit odorem |
Matins respons 3 |
ad illas sedes superas ingressum nobis preparas porta beatitudinis illuc tecum nos inferas ubi nunc solem superas immo celis iam imperas regina pulchritudinis |
Matins verse 3 |
celebri per secula gaude |
Matins antiphon 4 |
et maria nuncupata es vero presagio celi decus mundo lucens salva serva nos educens de mundi naufragio o maria |
Matins antiphon 5 |
qui sub nocte navigamus in procella seculi portum ad quem suspiramus da ope in quem speramus tui quondam parvuli o maria |
Matins antiphon 6 |
piam nobis te presentes mortis sub articulo ut de carne hac soluti te sequamur tecum tuti ab omni periculo |
Matins respons 4 |
de superno visitaris digna digne salutaris ore archangelico iam beata predicaris et pre cunctis honoraris que in matrem consecraris dei patris unico |
Matins verse 4 |
paradisus et aula salutis |
Matins respons 5 |
modum querens expediris deo credens insigniris arrha data celitus exornata modis miris sponsa sponso mox potiris gaudens multo quo fulciris dono sancti spiritus |
Matins verse 5 |
intus varioque amiciris |
Matins respons 6 |
in quo verbum incarnatur ad quod supplex inclinatur tota celi curia que cum tibi colletatur te frequentans nunciatur pax in terris et cantatur in excelsis gloria |
Matins verse 6 |
plaudunt tibi virgo maria |
Matins antiphon 7 |
hymnum novum mater pia et omnes et singuli est a deo nobis datus de te ille puer natus quem adorant angeli o maria |
Matins antiphon 8 |
factor mundi quando venit plenitudo temporis summis deus ima iunxit cum servilem ex te sumpsit formam nostri corporis o maria |
Matins antiphon 9 |
veneramur et de vite presentis exilio nos eductos tu dignare interventrix presentare christo tuo filio o maria |
Matins respons 7 |
salve mitis et humilis salve cui nulla similis in cunctis mulieribus virtutum laude premines que sola virgo mater es et deum inter homines lactas sacris uberibus |
Matins verse 7 |
tu pascis et omnipotentem |
Matins respons 8 |
parvum qui rex est etheris et ex te nati teneris labellulis dans oscula ipso predulci frueris ut matres letis pueris agnosce cui prebueris ulnas sinum cunabula |
Matins verse 8 |
speciosa suavis |
Matins respons 9 |
celum terram illuminans que consurgens de tenebris super astra progrederis lumen eternum baiulans orbi terre iam dominans et celis facta celebris que quidvis posse crederis |
Matins verse 9 |
ut sis pia fons bonitatis prestat ad omne tuum se tibi velle pium |
Lauds antiphon 1 |
per quam mundo se reddidit vita qui cuncta condidit tibi matri se subdidit o maria |
Lauds antiphon 2 |
fecit hoc est humilitas et divina benignitas quod tanta tibi dignitas o maria |
Lauds antiphon 3 |
quas nostra pangit parvitas tuo nato fac placitas cum quo in celis habitas o maria |
Lauds antiphon 4 |
christo laudem perficimus per quem dare que poscimus te posse recognoscimus o maria |
Lauds antiphon 5 |
est carne de te genitus in spem et letos exitus commutans nostros gemitus tam de terra quam celitus hunc laudet omnis spiritus o maria |
Lauds (gospel) special antiphon |
signat que prius aruit in qua ex adam tabida caro nostra refloruit christo surgente vivida scandens celos apparuit nunc super solem splendida iam toti mundo claruit o maria |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
ut nos qui tui nominis hic agimus memoriam ad sempiternam gloriam post huius vite terminum perducat ora dominum tunc nobis tuis famulis detur cum sanctis angelis et tecum tui filii dulci aspectu perfrui o maria |
Q antiphon |
supernus ros te imbuit summa virtus excoluit et protulisti florem per quem homo qui corruit recepit ac reinduit splendidius quam habuit virtutem et decorem o maria |
Q respons 1 |
que mundi scelus abluit qua deus in se tribuit spem vite peccatori interpellet quem genuit qui propter nos non renuit pati tandem sustinuit pendens in cruce mori |
Q verse 1 |
regina patrona reorum |
Q respons 2 |
per quam mundo innotuit lux vera plena gaudio lux nescia crepusculi tamquam in nube candida in tua carne latuit procul omni contagio conceptus auctor seculi |
Q verse 2 |
quasi sol prodivit in ortu |
Q respons 3 |
ferens saluti hominum lignum vite et balsamum spirans celi delicias nos hic et in perpetuum prestans vitam et gaudium per hunc fructum dulcissimum ventris tui reficias |
Q verse 3 |
vivunt sine fine beati |
|
|
|
|
Vespers antiphon 1 |
cuius mens ad carnis iura nulla se impegit cura |
Vespers antiphon 2 |
per quam prime caritati reddimur configurati |
Vespers antiphon 3 |
verbo patris confirmata super seraphim locata |
Vespers antiphon 4 |
et ut limus reddit aurum sic celestem fert thesaurum |
Vespers antiphon 5 |
psallat in maria virginis fecunditas plaudat symphonia |
Vespers respons |
pectoris mamillas vultu nos propicio cernat ut per illas |
Vespers verse |
iesu pie consona matri |
Vespers (gospel) special antiphon |
nobilis maria salve vena venie dulcis theoria salve florens vinea vitis speciosa salve regum linea reginarum rosa salve quam absorbuit impetus doloris quo in cruce stupuit vita redemptoris crucis hoc intuitu salva nos gementes et contrito spiritu tibi servientes |
Matins I |
christum adoremus et nutricem luminis psalmis iubilemus |
Matins antiphon 1 |
matris implens pectus angelis paulo minus minor est effectus |
Matins antiphon 2 |
in splendore solis expiat piaculum adamine prolis |
Matins antiphon 3 |
virginalis claustri soli deo pervium flatu perflat austri |
Matins respons 1 |
conditor creavit in qua totum hominem sabbato curavit |
Matins verse 1 |
deitas et origo marie |
Matins respons 2 |
celitus gerebat tali felix onere genetrix plaudebat |
Matins verse 2 |
replet intus viscera matris |
Matins respons 3 |
continet fluenta sic in matre fulgida latent sacramenta |
Matins verse 3 |
claudit sub enigmate celum |
Matins antiphon 4 |
specialis forme matris heret labiis dux regalis norme |
Matins antiphon 5 |
deus irroravit et per puerperium cor sanctificavit |
Matins antiphon 6 |
civitas fidelis cuius beneficio pascitur in celis |
Matins respons 4 |
quod columba defert de celesti solio pacem veram prefert |
Matins verse 4 |
viridi pubescit oliva |
Matins respons 5 |
seculis frumentum virgo luctum terminat vite dans crementum |
Matins verse 5 |
populo datur esca fideli |
Matins respons 6 |
arca testamenti mater vas pinguedinis virtus est pigmenti |
Matins verse 6 |
sic vernat primitus arens |
Matins antiphon 7 |
claret in maria quam de throno glorie visitat sophia |
Matins antiphon 8 |
decus est stellarum sic marie facies lux est animarum |
Matins antiphon 9 |
dominus revelat intra matris gremium carne sese velat |
Matins respons 7 |
pullulant ariste virginali thalamo tropus ludit iste |
Matins verse 7 |
pinguescit lota lavero |
Matins respons 8 |
virgo singularis in communi filio deo sociaris |
Matins verse 8 |
pro nobis sis pia murus |
Matins respons 9 |
illustrata sole leva lapsos sepcies nos cum sacra prole |
Matins verse 9 |
regni mediante corona |
Lauds antiphon 1 |
pallio vestitur fons misericordie sceptro redimitur |
Lauds antiphon 2 |
iubilate deo presumentes gaudium hic in iubileo |
Lauds antiphon 3 |
summi patris nati sic per matrem vivimus gracia fundati |
Lauds antiphon 4 |
super nos firmetur qui de matris gremio mestis miseretur |
Lauds antiphon 5 |
genetricem dei per quam cedit gemitus crescit vigor spei |
Lauds (gospel) special antiphon |
titulus salutis spes et amor populi speculum virtutis fortes nexos contere dure servitutis qui nos ligant temere captos a versutis compedes exilii rumpens nos tuere vultui nos filii satagens parere |
Prime antiphon |
vite disciplina matrum vincens milia dote seraphina |
2nd Vespers respons |
angelis ornatur matris alvo calamus celi reclinatur |
2nd Vespers verse |
fit onus sine pondere suave |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
per infusionem alvus tumet virginis trinam unionem ubi carni spiritus miscens in secreto uteri divinitus parit usu spreto sub servuli specie feno iumentorum regem celans glorie lumen angelorum |
|
|
|
|
Vespers antiphon 1 |
forma claret virgo una ipsa mater nostri dei decantemus ergo ei |
Vespers antiphon 2 |
prerubescit speciosa sic in cunctis hec puella clara fulget sicut stella |
Vespers antiphon 3 |
os ipsius favos rorat mel et lac sub eius lingua ipsa vere est benigna |
Vespers antiphon 4 |
et de lacte suo pavit sanctis extat paradisus sunt beati quibus visus |
Vespers antiphon 5 |
et origo gaudiorum inde fluit ut aquarum nobis vena graciarum |
Matins I |
debet laus marie genetrici que parit absque viro verbum patris ordine miro |
Matins antiphon 1 |
te quem deum protestamur incarnatum veneramur |
Matins antiphon 2 |
tu procedis patris fili tamquam sponsus de cubili |
Matins antiphon 3 |
nullo viro subiugales he sunt porte eternales |
Matins respons 1 |
que numquam aperta tu eterni luminis mater es reperta castitatis gloria permanente certa |
Matins verse 1 |
incarnatum orbi ducis |
Matins respons 2 |
nobis revelare cum hoc dulci titulo quo prenominare mater misericordie cura nos salvare |
Matins verse 2 |
nos sanctorum iungens sorti |
Matins respons 3 |
habes servitores nos tamen recipias servos peccatores propter tuos humiles o regina mores |
Matins verse 3 |
duc ad regnum nos polorum |
Matins antiphon 4 |
stat regina coronata in vestitu deaurata |
Matins antiphon 5 |
dei vultu adiuvatur quem in regno contemplatur |
Matins antiphon 6 |
de te virgo reverenda gloriosa sunt dicenda |
Matins respons 4 |
sponsa sunamitis inter omnes nobiles es pre cunctis mitis eximens theophilum potestate ditis |
Matins verse 4 |
de peccati servitute |
Matins respons 5 |
clara stella maris pulchra tua species fulgor ut lunaris preelecta omnibus ut sol luminaris |
Matins verse 5 |
et pro nobis deum posce |
Matins respons 6 |
nil negans honorat christianus populus devotus implorat virgo mater impetra illud quod exorat |
Matins verse 6 |
quod ducatur ad eterna |
Matins antiphon 7 |
digna deum generare plaudant astra solum mare |
Matins antiphon 8 |
per quam iustis lux est orta umbris ullis non retorta |
Matins antiphon 9 |
salutare revelatur per quod mundo salus datur |
Matins respons 7 |
in qua illud lumen gloriose latuit quod celi cacumen iam illustrat omnia regens eius numen |
Matins verse 7 |
quod hoc idem contemplemur |
Matins respons 8 |
virgo tue gene collum ut monilia fabricata bene quique te perspicient exultabunt plene |
Matins verse 8 |
ut queamus congaudere |
Matins respons 9 |
mater domini speciosa o virgo mitis o fecundissima vitis clarior aurora pro nobis omnibus ora |
Matins verse 9 |
hac dum de carne venimus |
Lauds (gospel) special antiphon |
visitare nos dignator et da nobis adiutricem tuam sanctam genetricem qua in pace dirigamur ut ad celos perducamur |
Prime antiphon |
solis stella et aurora pro peccatis corda rora ut fleamus dum est hora |
Terce antiphon |
bonum finem nobis cura ne damnemur in censura propter nostri mali iura |
Sext antiphon |
mater dei verbi cella tu pro nobis interpella ne involvat nos procella |
Nones antiphon |
montis sion o cypresse velis semper tu adesse nobis quia est necesse |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
ipsum a quo es plasmata inaudito modo miro genuisti sine viro neque primam nec sequentem habes tibi ascendentem tanta laude sublimata esto nobis advocata |
|
|
|
|
Matins Q 1 |
regina mater omnium confugientes poscimus adesto nostris precibus 2 eterne vite ianua aurem nobis accommoda per quam spes vite rediit quam eva peccans abstulit 3 virgo materque iudicis vitam deposce famulis et penitendi spacia nobis oramus impetra 4 exaudi virgo virginum nobis confer solacium ut perpetrata nequiter purgemus efficaciter |
Matins Q 2 |
exaudi preces supplicum et quid poscenti dominus tibi negavit filius 2 si tantum velis domina delentur nostra crimina quapropter te precipue servos oramus respice 3 te orante sanctissima sanctorum orant agmina si te aversam previdet celestis ordo conticet 4 per te mater sanctissima nobis donetur gracia tuisque sanctis precibus concilietur dominus |
Matins Q 3 |
precesque nostras suscipe et peccata preterita nobis remitti obsecra 2 exaudi virgo virginum pro nobis ora filium futura mala prohibe miserisque compatere 3 o virgo mater domini preces attende populi per te cleri criminibus ignoscens parcat dominus 4 virgo gloriosissima vota comple feminea nosque post vitam fragilem ad veram perduc requiem |
|
|
|
|
Vespers (gospel) special antiphon =d |
concepta mirabiliter da mentibus fidelium laudare te sinceriter |
Vespers respons =d |
anna mire dum concipit lapsus parentis veteris reparari tunc incipit |
Vespers verse =d |
ut vetera contagia purget humani generis |
Q Q 1=d |
proles concipitur que sancto flamine repleta creditur matris in utero 2 fert mundo gaudia virgo dum nascitur patrum prosapia clara progreditur dans lucem seculo 3 gabriel nuncius pandit mysterium virginis uterus concipit filium sacro spiramine 4 cum tempus advenit hec parit puerum quem pater genuit ante luciferum sine gravamine 5 hec legis debitum implet cum studio dum ex se genitum presentat domino pro quo dat hostiam 6 regnat feliciter mater cum filio quem laudat iugiter nostra devocio amen |
Q Q 2=d |
ex anna nasceris iesse virga es magni germinis maria 2 gaude virgo que benediceris gabriele dum ave diceris maria 3 gaude pregnans que prolem parturis indultorem humani sceleris maria 4 gaude natum dum offers muneris columbarum vel pullis turturis maria 5 gaude mater ignara vulneris nato passo tu tamen pateris maria 6 gaude felix dum nato frueris supra celos assumpto diceris maria 7 gaudeamus spes nostri generis pia mater tui dono muneris maria |
Vespers (gospel) special antiphon =m |
refulges orta seculis nos tuo dono gracie preserves a periculis |
Vespers respons =m |
premonstrata divinitus maria nobis oritur anne promissa celitus |
Vespers verse =m |
sanctus et venerabilis ex partu cernitur |
Q Q 1=m |
et libanus non excisus quo fragrat ecclesia est maria mons previsus de quo lapis est abscissus qui fregit sculptilia 2 sancta virgo purior super omnes celsior ordines celestium virgo verbo concipit nascitur et accipit eternale premium 3 o maria fons hortorum alabastrum unguentorum lava sana vulnera tua prece peccatorum ut te duce rex celorum nos ducat ad ethera |
Q Q 2=m |
sol prefulgens lux divina salve gemma glorie culpe nostre medicina rosa fragrans sine spina fons misericordie 2 advocata peccatorum consolatrix miserorum solamen debilium tu prelata angelorum salus pax vita iustorum tu pudoris lilium 3 mater nostri redemptoris omni carens ve doloris firma spes fidelium nos tuere cunctis horis nos coniunge celi choris post presens exilium |
Vespers (gospel) special antiphon =t |
virgo maria celitus tu que beata diceris fac tuos vasa spiritus |
Vespers respons =t |
gabrielis oraculum qui parituram nunciat te sed assensum prebeas et sic salvabis seculum quod per evam perierat |
Vespers verse =t |
sed spiritus suffragio maria gravidaberis |
Q Q 1=t |
que per aurem concepisti gabriele nuncio gaude quia deo plena peperisti sine pena cum pudoris lilio 2 gaude quia tui nati quem dolebas mortem pati fulget resurreccio gaude christo ascendente et in celum te vidente motu fertur proprio 3 gaude quod post ipsum scandis et est honor tibi grandis in celi palacio ubi fructus ventris tui per te detur nobis frui in perenni gaudio |
Q Q 2=t |
virgo casta et fecunda virgo carens simili virgo digne laudabunda nos illesos fac sub unda pertransire seculi 2 virgo virginum prelata te sanctorum vox beata laudat in celestibus virgo mater honorata ora natum ut peccata laxet te laudantibus 3 virgo flos virginitatis gemma summe trinitatis electorum gloria virgo norma sanctitatis nos coniunge cum beatis in suprema curia |
Vespers (gospel) special antiphon =w |
salutis atque gaudii duc nos ad tuum filium qui sepe sumus devii |
Vespers respons =w |
dum virgo mater filium parit intemerata |
Vespers verse =w |
homo deus progreditur nostra tollens peccata |
Q Q 1=w |
finis et miserie celi porta nam fons sapiencie de te flos mundicie lux est orta 2 dum ex te lux oritur hostis omnis pellitur pax donatur pestis ex tunc tollitur deus verus colitur nox fugatur 3 si insurgant vicia hec est ut victoria agnoscatur nam per hec supplicia que nunc sunt immicia mens purgatur 4 ergo virgo regia nobis hec mesticia fert solamen iam hec stirps egregia tibi laude sedula dicat amen |
Q Q 2=w |
te laudantes hac in via ad te ipsam dirige mater semper incorrupta viciorum quos sub lucta pressos cernis erige 2 mater nostri redemptoris ab eterni nos meroris serva cruciatibus mater felix et beata apud natum advocata sis in te sperantibus 3 mater mira mater fortis servis tuis hora mortis pium fer auxilium mater sancta mater bona nos sanctorum fac corona frui post exilium |
Vespers (gospel) special antiphon =x |
templum cum nato visitas ab hoste nos multiplici fortis et pia proteges |
Vespers respons =x |
commendatur eximie in templo presentata dum eius summa puritas peccati carens carie legis subit mandata |
Vespers verse =x |
senex stupens obsequium intemerate virginis |
Q Q 1=x |
felix prudens et pia dux cecorum maria fons gracie fons misericordie fons hortorum 2 gracia gratissima virgo potentissima via morum plena sancto spiritu pone nos in exitu peccatorum 3 dominus pre singulis servet a periculis istum chorum tecum flos mundicie ducat nos in requie rex celorum |
Q Q 2=x |
ora quem tu concepisti sine viri semine ora patrem ora natum deum verum de te natum hominem pro homine 2 ora quem in crucis ara morte mortuum amara vides dolentissima ora quem mire surgentem et patenter ascendentem cernis ad altissima 3 ora quem scis rediturum et cunctos iudicaturum in die iudicii ora eum te precemur ora ut pie salvemur a pena supplicii |
Vespers (gospel) special antiphon =y |
regina celi nobilis cunctis beatis presidens his nos iunge celicolis |
Vespers respons =y |
o celi domina refulgenti amicta sole cuncta tibi occurrunt agmina letabunda cum tua prole |
Vespers verse =y |
nostra semper advocata sis regina glorie |
Q Q 1=y |
gaude que mire concepta es ex matre sterili gaude que stirpe regali ortum voce prophetali trahis modo nobili 2 gaude que dum salutaris gabriele gravidaris dei unigenito gaude ve doloris carens christum paris virgo manens singulari merito 3 gaude que legis mandatum adimplendo tuum natum offers cum muneribus gaude in celum assumpta gaude tuo nato iuncta ora pro fidelibus |
Q Q 2=y |
quam anna peperit deum esse qui homo voluit hunc necesse per ave concipit 2 hinc enixa post virgo peperit non amissa qua luce claruit offert ipsa simeon suscipit 3 educavit hunc virgo filium quem damnavit iude consilium punctum dolet sic virgo filium 4 dum surrexit ad matrem rediens sursum vexit se celis inferens inardescit post prolem diligens 5 est assumpta mater a filio super cuncta locata solio nobis iuncta adsit exilio 6 confidentes de dono gracie colligentes festa leticie exultantes canamus glorie |
Vespers (gospel) special antiphon =z |
virginitatis merito concede tuis famulis eterno frui premio |
Vespers respons =z |
novum templum construitur matri virginitatis stupor crescit in populo dum inter estus cernitur iocale novitatis |
Vespers verse =z |
pudoris virginei signum de celo datur |
Q Q 1=z |
mater et puella regis regum sumens illud ave parentibus fave via legum 2 solve vincla reis solamen dans eis in hoc gyro virgo singularis parens patrem paris absque viro 3 vitam presta puram ut ad spem futuram plebs ducatur sit laus deo patri et laus sue matri recolatur |
Q Q 2=z |
romana nunc concio nivis sub indicio decoratur monte super hagio admiranda visio sub papa liberio demonstratur 2 prefectus sum socia tibi virgo regia se et sua omnia devoverunt per nivis indicia nova fit ecclesia quam fabrice varia compleverunt 3 fundamentum queritur sed terra dum quatitur mox paratum cernitur sine viro opus sic perficitur sicut nix extenditur et in altum vehitur modo miro 4 hanc perfectam dedicat papa et sanctificat presepe dum implicat in altari lac matthiam applicat per que hec amplificat et dono magnificat singulari 5 expiato scelere tuo roma propere novo gaude munere tibi dato pio mater federe eductos de carcere nos induc in ethere peroptato |
Q Q |
dum suprema melodia preter rerum seriem pater proles sacrum flamen unum simplex et perfectum salve regina glorie maria stella maris ave cordis suspirium |
|
|
|
|
Vespers antiphon =d |
angelorum gloriam castitatis balsamum et lapsorum veniam laude totus et devotus chorus iste veneretur dei matrem et precetur ut nos ita sub hac vita mundos omni vicio caros reddat filio quod ipsius prece pius pie matris regno patris ipsa duce vera luce frui donet et coronet ut dilectos et electos laurea triumphali |
Matins I =d |
adoremus virginem cuius sanctitas mundo deum parit et hominem |
Matins respons 1=d |
rosa mitis virgo maria concepit florem nec perdidit ipsa pudorem |
Matins verse 1=d |
christum parit inviolata |
Matins respons 2=d |
quam flos prius ipse creavit |
Matins verse 2=d |
deus est flos virga maria |
Matins respons 3=d |
castum servando pudorem iusticie solem patris per secula prolem |
Matins verse 3=d |
quoniam peperit pia virgo gloria divino sit regi nomine trino |
Matins Q 1=d |
sponsam ad oscula invitat virginem adulescentula confestim credula gignit propaginem 2 res mira geritur vilibus tegitur hic infans vestibus quo solo regitur quidquid concipitur in mundi finibus 3 hostis perfidiam non per iniuriam hic fregit parvulus precatur mariam matrem et filiam fidelis populus 4 auferat hec molem frangantque precamina prolem |
Matins respons 4=d |
salomonis conviva regis aurea conscendens triclinia pro agni occisione martyr purpurea mente pro gracia benediccionis argenteis suffulta colonnis |
Matins verse 4=d |
candida virgo o quam terribilis in ordine caritatis transiit per medias ierusalem filias |
Matins respons 5=d |
dei mater et hominis roga natum piissima ne nos ob culpas criminis tradat in obscurissima loca penalis fulminis |
Matins verse 5=d |
toti succurritur orbi posce reis veniam nobis cum prole beata |
Matins respons 6=d |
mundi salus unica cuius aula virginalis voce sub angelica verbo fecundatur quod ex patris voluntate obumbrante spiritu fracto numquam aditu nec abscissa trinitate deus humanatur |
Matins verse 6=d |
quos lex eius sauciat et heredes faciat sue pietatis trinus honor trinitati detur laus et gloria cuius dante gracia deo sumus grati |
Matins Q 2=d |
mater singularis digna partu nobili vite salutaris 2 tuam nobis graciam presta quam optamus fac ut mundi gloriam mundi caveamus 3 virgo mater regia scimus ex te natum per quem datur venia cessat et peccatum 4 nobis placa filium cuius sumus rei ut in eius gaudium adiungamur ei 5 qui dignatur humilis nobis apparere cum sit rex mirabilis trinus unus vere |
Matins respons 7=d |
processit vilibus olim virgula flos cuius roseus resplenduit ut sol |
Matins verse 7=d |
portendunt virga mariam ex cuius flore messiam protulit ex se |
Matins respons 8=d |
superat sic virgo puellas que genuit prolem superantem lumine solem |
Matins verse 8=d |
adsit lapsis reparatrix |
Matins respons 9=d |
virginale speculum tu presignans singularis castitatis titulum et propinans salutaris medicine poculum matris ree mater pia redimens interitum templum patris es effecta ob virtutum meritum |
Matins verse 9=d |
stupet per te virginem quia deum peperisti pariter et hominem |
Matins Q 3=d |
nova stella maris naufraganti lux vie partu salutaris 2 per te sol iusticie lapis angularis hos coaptet glorie ubi gloriaris 3 roga patrem filia placa mater filium cum dulci melodia sibi vox psallencium 4 per tua subsidia dari poscit bravium quod non tollat dulia nec demergat vicium 5 efficaci tua prece omni nos emunda fece sic collaudet te vox chori ut coaptet se cor ori |
Vespers antiphon .a=d |
laus summa potestas sit patri genito sancto cum flamine sacro |
Vespers respons .a=d |
via regia forma pudoris |
Vespers verse .a=d |
medicina doloris |
Vespers (gospel) special antiphon .f=d |
mulierum leticia stella maris eximia audi nostra suspiria regina poli curie mater misericordie in hac valle miserie sis reis dona venie maria propter filium confer reis remedium bone fili preces matris dona tuis regna patris |
Matins respons .a1=d |
ditantis honorem sicut spina rosam genuit iudea mariam |
Matins verse .a1=d |
operiret gracia culpam |
Matins respons .a2=d |
felici nomine digna |
Matins verse .a2=d |
nunc benedicta tuis |
Matins respons 1.f=d |
et semper virgo maria |
Matins verse 1.f=d |
|
Matins respons 2.f=d |
regem paritura supremum stella maria maris felix processit ad ortum |
Matins verse 2.f=d |
gaudete fideles |
Matins respons 3.f=d |
paradisi clara colonis hortus conclusus florenti cespite vernans cui merito mundus celebrat preconia totus |
Matins verse 3.f=d |
progenerare suum ipsa suo nato nos reddat florida virgo |
Q respons .a1=d |
tu es omni laude digna digna indignos respice indigni nos precamur te ut tuum qui creavit te pro nobis ores filium letentur qui sperant in te coram deo et coram te in lumine vivencium |
Q verse .a1=d |
genuisti ipsum per te habeamus propicium |
Q respons .a2=d |
digna deo deo cara virgo dei placens ei ave lumen nostre spei deum orans mater dei illuc nobis locum para ubi spes dat locum rei |
Q verse .a2=d |
sed bonis presunt amara mors vite et nox diei |
Q respons .a3=d |
dulce remedium dum virgo filium pro nobis orat unde scis et quis ignorat pro impiis pia pium pro indignis digna dignum semper orat orat pro me orat pro te orat pro suis non pro se semper orat si suus es securus es suus ego sum non nego ergo plaude et in eius laude gaude que pro suis semper orat |
Q verse .a3=d |
his pro quibus semper orat tace fletus iam sum letus immo gaudio repletus quia virgo semper orat |
|
|
Matins L 1 |
et sanctior feminarum regis iusticie solem gaudes esse tuam polem 2 ut sanctus evangelista fideliter dicit ista verum deum incarnatum confitemur tuum natum 3 verba que dixit propheta cognoscimus adimpleta dat deus benignitatem propter suam caritatem |
Matins L 2 |
de celestibus adductum quo cibati et refecti universi sunt electi 2 hanc ut psalmista predixit terram deus benedixit avertens captivitatem et dans nobis libertatem 3 prefulgida maris stella iesum christum interpella ut tua prece placatus nostros expurget reatus 4 in mundo pro quo pressuram tu sustinuisti duram martyrium passa forte illius conspecta morte 5 capta nimio merore saciata es dolore dum dator eterne lucis toleraret penam crucis |
Matins L 3 |
consurgens velut aurora sicut cunctis est compertum mundi relinquens desertum 2 adest angelorum cetus et iesus occurrit letus in celesti regno secum te locans ut fuit equum 3 inter claras margaritas in celesti sede sitas dans fulgorem claritatis nil habens obscuritatis 4 sancta sic glorificata dilue nostra peccata rogans regem sempiternum ne cadamus in infernum 5 regnum sed possideamus in quo semper gaudeamus cum agminibus sanctorum per secula seculorum |
|
|
|
|
Matins L 1 |
poterit persolvere laudes o genetrix preciosa dei que munere sacro languentem mundum lesos lapsosque parentes ad vitam revocas confracto carcere mortis munere tu solo mundo bona cuncta tulisti principium sine principio virgo genuisti |
Matins respons 1 |
quamvis sit nostra maria laus tantis meritis exiles suscipe laudes |
Matins verse 1 |
maculatas ablue mentes |
Matins L 2 |
precellis honore aures monstrato nostris precibus preciosas quod mens nostra timet excusa fer medicinam morbose menti venie fons spes miserorum |
Matins respons 2 |
vite via porta salutis imis depressos errantes corrige servos |
Matins verse 2 |
celestis curia pendet |
Matins L 3 |
tutela beatis non moderare vagos stupidos rege siste ruentes indoctosque doce nutantes erige tristes letifica lesos sana succurre cadenti mater femineum sexum rege consule clero auxilium+que tuum levamen senciat omnis qui te corde pio matrem veneratur in orbem |
Matins respons 3 |
limes pietatis origo virtutis venie mater thalamusque pudoris cuius ad ingressum redit etas aurea mundo |
Matins verse 3 |
residens et sede superna ubere sacrato lactasti cuncta creantem germine felici reddens quod perdidit eva |
|
|
Q antiphon |
mater misericordie tu nos ab hoste protege et hora (- cipe)/ |
Matins respons 5 |
qui splendida cuncta creasti qui per virginem partum mundo radiasti et limum nostrum deitatis in arce locasti |
Matins verse 5 |
portas reserando polorum psallentes famulos numero coniunge piorum |
Matins respons 6 |
iubar saluti ferum virgo pura micans stella gregem fove miserum rosa vernans interpella plasmatorem siderum ut nos solvat a procella prebens iter prosperum |
Matins verse 6 |
hostis fraude religatis viam pande claritatis pulsa mole scelerum |
Matins respons 8 |
paritura deum genuisti fulgida stella maris nos protege nos tuearis dum paris et gaudes cantant celi agmina laudes |
Matins verse 8 |
pro nobis virgo maria |
|
|
|
|
Vespers antiphon 1 mode: 1d |
mundo que capicior omni clausit eum qui fecit eam |
Vespers antiphon 2 mode: 3e |
sed illi possibilis qui cuncta potest cui velle potestas |
Vespers antiphon 3 mode: 5f |
descendens gloria rerum virginis ingreditur thalamum |
Vespers antiphon 4 mode: 7g |
psallentes genito psallentes et genetrici |
Vespers antiphon 5 |
te iure maria sequuntur florida flore novo |
Vespers respons mode: 1d |
rerum in principio quam devisit a tenebris sancciore mysterio lux est mater castitatis quam secrevit a peccatis Verbum dei |
Vespers verse mode: 1d |
videbimus lumen |
Vespers (gospel) special antiphon mode: 6c |
in tuo salutari magnificanda domina digna magnificari potens in te fecit magna quando resarcivit damna celestis ierusalem ?Resartivit [alt: ?] |
Matins I mode: 1 |
filium marie et dicamus una voce genetrici pie ave maria |
Matins antiphon 1 mode: 1d |
destruxisti domine minor factus angelis in maria virgine deus noster |
Matins antiphon 2 mode: 2d |
sol solus tabernaculum dum suscepit in virgine nostre carnis umbraculum verbum dei |
Matins antiphon 3 mode: 3e |
marie portam auream ut portas mortis tolleret et illam domum ferream conquassaret |
Matins respons 1 mode: 1d |
de quo fons egreditur ortum ad rigandum virgo plena deitatis De qua deus nascitur mundum ad salvandum |
Matins verse 1 mode: 1d |
|
Matins respons 2 mode: 2d |
aquam camelis tribuit maria portat graciam qua peccatores abluit illa servum domum ducit Hec ad celum nos reducit |
Matins verse 2 mode: 2d |
|
Matins respons 3 mode: 3e |
ioseph prudens recondidit cum in maria virgine cuncta condens se condidit Ille frumenti copiam hic carnis sue graciam dedit nobis |
Matins verse 3 mode: 3e |
|
Matins antiphon 4 mode: 4e |
virgini beate circumfuse fimbriis et varietate post reginam |
Matins antiphon 5 mode: 5f |
nobis in refugium dum sine principio factus est principium princeps summus |
Matins antiphon 6 mode: 6c |
de civitate dei exultemus et letentur et dicamus ei salve regina |
Matins respons 4 mode: 4e |
terram melle manantem ipse mariam gentibus dat christum generantem Illa multis fructibus hec cunctis virtutibus adimpletur |
Matins verse 4 mode: 4e |
et terra nostra dabit fructum suum |
Matins respons 5 mode: 5c |
thronum eburneum rex pacis condidit ventrem virgineum Nil fecit throno clarius salomonis industria nihil maria melius divina sapiencia |
Matins verse 5 mode: 5c |
sicut sol in conspectu tuo |
Matins respons 6 mode: 6 |
mira novitate maria portat dominum cum virginitate quantus ex patre gignitur tantus ex matre nascitur Ad salvandas gentes |
Matins verse 6 mode: 6 |
quia mirabilia fecit |
Matins antiphon 7 mode: 7g |
ipsi sunt demonia solus ille deus est quem genuit maria super omnes deos |
Matins antiphon 8 mode: 8g |
domini iusticiam cum ad verbum angeli virginalem regiam rex intravit |
Matins antiphon 9 mode: 1d |
suum salutare cum maria meruit deum generare |
Matins respons 7 mode: 7 |
dominus ascendit quia purum abrahe semen apprehendit Nubes illa candida virgo nostra lucida luce dei |
Matins verse 7 mode: 7 |
|
Matins respons 8 mode: 8 |
dixit isaias deus novum faciet ait ieremias Portam clausam vidit ezechiel filium hominis conspexit daniel hec sunt sacramenta |
Matins verse 8 mode: 8 |
sic vidimus in civitate domini virtutum |
Matins respons 9 mode: 6c |
ad sacram virginem adesse nunciat deum et hominem miro consilio miro tamen ordine Qui mittit ad virginem iam erat cum virgine |
Matins verse 9 mode: 6c |
et ipse fundavit eam altissimus |
Lauds antiphon 1 mode: 1d |
deus preparasti cum marie thalamum tibi consecrasti |
Lauds antiphon 2 mode: 5f |
in confessione quia dulcis factus est in assumpcione nostre carnis |
Lauds antiphon 3 mode: 7? |
dei misericordia que profluxit ex virgine super corda mortalia |
Lauds antiphon 4 mode: 8g |
puerum marie laudent et exaltent eum voce melodie |
Lauds antiphon 5 mode: 4e |
laudent nomen domini collaudando iubilantes eius matri virgini |
Lauds respons |
|
Lauds verse |
|
Lauds (gospel) special antiphon mode: 7g |
nos visitavit oriens in singulari virgine verbum carni couniens tu dominatrix domina tenebrosos illumina tu peccatores erige tu pedes nostros dirige in viam patris ?Dominatrex [alt: ?] |
2nd Vespers antiphon 1 mode: 8g |
singularem virginem casta mater caste matris sonans altitudinem que est ista |
2nd Vespers antiphon 2 mode: 7g |
regis summi filium hoc signata signo lucis lucem super solium angelorum |
2nd Vespers antiphon 3 mode: 7g |
nominandi nominis floruisti flore novo novitate germinis admiranda |
2nd Vespers antiphon 4 mode: 3e |
germine sumpta mundavit mundum munda+que cuncta dedit |
2nd Vespers respons mode: 2d |
mater misericordie resonantis Vota familie gloriosa |
2nd Vespers verse mode: 2d |
et benedictus fructus ventris tui |
2nd Vespers (gospel) special antiphon mode: 1d |
naturam hominis factus in virgine rex factor virginis recordatus misericordie quam iuravit et dedit abrahe in secula |
Matins respons 1.a mode: 8g |
stellis coronata virgo plena dei prole sanctis adornata Fugit illa draconis faciem hec herodis vitavit rabiem fugiendo |
Matins verse 1.a mode: 8g |
fugiant a facie arcus |
Matins respons 2.a mode: 3e |
lilium convallium mundi lumen angelorum gaudium virga iesse gessit ad gloriam Ut miseri misericordiam invenirent |
Matins verse 2.a mode: 3e |
et caligo sub pedibus eius |
Matins respons 3.a mode: 7g |
vita vivencium in te completum est dei consilium Factor qui cuncta fecit factus in te refecit orbem terre |
Matins verse 3.a mode: 7g |
divicias tu supergressa es universas |
Matins antiphon 10 mode: 2d |
simul convenerunt et videntes admirati deum invenerunt cum maria |
Matins antiphon 11 mode: 3e |
iacob captivitatem cum in sacra virgine nostram mortalitatem assumpsisti |
Matins antiphon 12 mode: 4e |
dirigit iudicium nam et ipsa sit salutis et pacis inicium |
Matins (gospel) special antiphon mode: 1 |
tu portasti portantem omnia quem celorum non capit regia tui ventris clausit angustia tibi psallat presens ecclesia dei mater et dei filia maria |
|
|
|
|
Vespers antiphon 1 |
paris expers nos tuearis |
Vespers antiphon 2 |
paris hinc merito dominaris |
Vespers antiphon 3 |
gentis solamen egentis |
Vespers antiphon 4 |
munda de criminis unda |
Vespers antiphon 5 |
pia sis in morte maria |
Vespers (gospel) special antiphon |
flos florum gemma polorum gloria sanctorum vas morum spes miserorum splendor celorum nos duc ad culmen eorum |
Matins I |
plebs christi psalle marie |
Matins antiphon 1 |
manibus allatum in quo salutiferum fuit sal locatum |
Matins antiphon 2 |
hortus voluptatis lignum vite continens fontem pietatis |
Matins antiphon 3 |
tibi servientes fonte dignas effice mentes sicientes |
Matins respons 1 |
te signarunt ora stella non erratica iacob prefulgora de stirpe davidica surgens ut aurora |
Matins verse 1 |
commendat virgo decora |
Matins respons 2 |
decor creature te precessit nuncia per modum figure o lumen et gloria humane facture |
Matins verse 2 |
dans vitam ducere puram |
Matins respons 3 |
unde dulcis esus igneis ardoribus rubus es illesus monsque sine manibus de quo lapis cesus |
Matins verse 3 |
castis natus tibi iesus |
Matins antiphon 4 |
arcam dei velans fac nobis propicium deum carne celans |
Matins antiphon 5 |
moysi fiscella sis nobis vehiculum a mundi procella |
Matins antiphon 6 |
throno salomonem nostre paci providens fac peticionem |
Matins respons 4 |
rosa sine spina virgo virga arida florens vi divina ex te crevit sapida nux amygdalina |
Matins verse 4 |
que nobis sit medicina |
Matins respons 5 |
ut venus scintillans dulcis in memoria favus mel distillans fiat tua gracia firma mens vacillans |
Matins verse 5 |
nos hostis fraude cavillans |
Matins respons 6 |
tu es firmamentum ubi thronus filii tuum ornamentum reis urbs refugii egrorum fomentum |
Matins verse 6 |
latebris remove nocumentum |
Matins antiphon 7 |
est amicta sole sic refulgens domina gloriosa prole |
Matins antiphon 8 |
decus castitatis claudis intra viscera deum maiestatis |
Matins antiphon 9 |
celorum regina aures ad suspiria tuorum reclina |
Matins respons 7 |
vite spes et via tibi servit cernua celi hierarchia te decet assidua laus regina pia |
Matins verse 7 |
prece detur gracia dia |
Matins respons 8 |
te ditavit donis thronus es eburneus celi prestans thronis expers flos virgineus fuit lesionis |
Matins verse 8 |
se vestivit gedeonis |
Matins respons 9 |
puteus aquarum fons crescens in fluvium vena veniarum riga prata mencium rivis graciarum |
Matins verse 9 |
fons horti deliciarum |
Lauds antiphon 1 |
ros descendit celi dum fuisti credula misso gabrieli |
Lauds antiphon 2 |
delectans dilectum dulcis fons charismatum dulcorans affectum |
Lauds antiphon 3 |
es conclusus hortus fons signatus placidus in procellis portus |
Lauds antiphon 4 |
domini fuisti quem cum carnis nebula in mundum vexisti |
Lauds antiphon 5 |
graciam propina que nos hic in acie servet a ruina |
Lauds (gospel) special antiphon |
potens imperatrix sis post luctus terminum mitis consolatrix |