full office name: DIVISIO APOSTOLORUM (n1)
edition: AH 5 #22
calendar:?
structure summary: Vespers: A5RE
Compline: E
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: v4f{i}.s
Compline: .I
Matins: i.sfg{vn,if,gf}vgg{fv,ig,ig}fgg{ig,xf,f}
Lauds: g3sg.i
2nd Vespers: .f [”]
notes:Christ:
doctor
apostles
apostle
Persons: Paulum Andreas Iacobus Ioannes Salomonis Thomas Alphei Philippus Eunuchum Iudas Bartholomeus Levi Simon Thaddeus Mathias
Places: Iudei Elim Iudeorum Ethiopes Chananeus

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Viri vere portendentes
principes ecclesie
verbum vite continentes
disperguntur hodie
Vespers antiphon 2
A se vadunt non divisi
quibus unus spiritus
ab eterno sic provisi
sic electi celitus
Vespers antiphon 3
Hi bis seni fide pleni
semina iusticie
dum dispensant recompensant
fructibus leticie
Vespers antiphon 4
Semen sanctum verbum dei
quia duris mentibus
depulerunt sunt iudei
relicti sub sentibus
Vespers antiphon 5
Gaudent gentes attendentes
fidei doctrine
error cedit et obedit
gracie divine
Vespers respons
Christi testes et amici
nimis honorati
super omnem inimici
nimis confortati
in verbo virtutem
celum claudunt reserant
verbo ligant liberant
verbo dant salutem
Vespers verse
Quorum lingue celi claves
pia prece nostros graves
excessus operiant
et nobis aperiant
ad vitam ingressum
Vespers (gospel) special antiphon
Mira dei gracia
dispersis apostolis
per terrarum spacia
gloriose subolis
collegit ecclesiam
et sic idolatriam
fidei subegit
 
Compline (gospel) special antiphon
Coruscante fidei
luce per apostolos
testes veritatis
infidelitatis
tenebre fugerunt
et gentes viderunt
salutare dei
 
Matins I
In apostolorum
exultemus gaudiis
et in psalmis iubilemus
regi seculorum
Matins antiphon 1
In messem discipulos
deus sator omnium
mittit ut manipulos
inferant fidelium
Matins antiphon 2
Ibant flentes et cum luctu
semina mittebant
veniebant et cum fructu
gaudia metebant
Matins antiphon 3
Hi sunt fontes populum
in elim potantes
nobis rite poculum
vite propinantes
Matins respons 1
Romam petrus consecravit
paulum habens socium
una dies ambos stravit
quos in unum complantavit
fidei consorcium
Matins verse 1
Letus his pro gloria
dies est pro merito
tyranni pro victoria
Matins respons 2
Andreas vir mitissimus
et crucis amator
gaudet in supplicio
christi sine vicio
verus imitator
Matins verse 2
Sic respondens vocabulo
populum docebat
pendens in patibulo
Matins respons 3
Filii tonitrui
meruere cernui
faciem videre
christi transformati
in figure speciem
glorie future
Matins verse 3
Iacobus in gladio
triumphator cesus
ioannes in dolio
dolore non lesus
Matins antiphon 4
His innixa fundamentis
surrexit ecclesia
et imbuta sacramentis
profecit in gracia
Matins antiphon 5
Isti sunt lenunculi
throni salomonis
qui in suis singuli
sunt sessuri thronis
Matins antiphon 6
Ut leonum rugiet
fremitus eorum
dum in malos seviet
vox iudiciorum
Matins respons 4
Thomas vero iam non nutans
nec a deo fidem mutans
gentibus salutem
predicavit et monstravit
fidei virtutem
Matins verse 4
Declarando veritatem
quam palpando maiestatem
et vidit et credidit
Matins respons 5
Iacobus alphei
vultu frater dei
merito succedit
fratris pontificio
philippus in filio
patrem esse credit
Matins verse 5
Ad eunuchum spiritu
iubente condescendens
et quem in propheta
legerat ostendens
Matins respons 6
Iudas christum indicans
et baptismi graciam
bartholomeus predicans
fidei iusticiam
gentibus ostendit
et eas a diaboli
cultura suspendit
Matins verse 6
Aquis penitencie
flebiles emundans
fructibus iusticie
steriles fecundans
Matins antiphon 7
His alumnis nos nutriti
fidei doctrinis
his columnis stabiliti
vite disciplinis
Matins antiphon 8
Hi vere duodecim
cophini fuerunt
qui fragmenta littere
spiritu legerunt
Matins antiphon 9
Quibus dum gentilitas
pasta convalescit
iudeorum cecitas
misere tabescit
Matins respons 7
Ad apostolatus
graciam vocatus
levi thronum meruit
dum statim deseruit
statum quem habuerat
ab eoque fuerat
subito mutatus
Matins verse 7
Mutatos ethiopes
fide vestit gracie
fonte dealbatos
Matins respons 8
Simon chananeus
virtutis zelator
torculus thaddeus
cordis habitator
cultor castitatis
gloriosi facti sunt
testes veritatis
Matins verse 8
Agoniste fidei
et cognati sanguinis
et amici dei
Matins respons 9
Dono dei nobis datus
loco proditoris
est mathias surrogatus
nam locus honoris
honor loci hunc decebat
quem sors signo preferrebat
meriti maioris
Matins verse 9
Iste talis est electus
ut sacrati compleretur
numeri defectus
 
Lauds antiphon 1
Patriarche victoria
hos in typo posteris
erant pretendentes
populi parentes
Lauds antiphon 2
Ut ex illis plurimi
carne propagati
sic ex his in numeri
spiritus renati
Lauds antiphon 3
Hi sunt bovem eneum
mare supportantes
baptismi mysterium
mundo predicantes
Lauds antiphon 4
Ad versanda gencium
corda destinatis
iugum est impositum
suave caritatis
Lauds antiphon 5
Missi contumeliis
fortiter affecti
gaudent christi servuli
taliter effecti
Lauds (gospel) special antiphon
Electos ecclesie
architectos hodie
dominus divisit
et in viam misit
gencium ut gratis
fundamenta iaciant
et ut opus faciant
nove civitatis
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Duodene margarite
porte nobis sancte vite
fidei doctrina
dum de mundo vos elegit
et a carne vos abegit
gracia divina
quesumus devote
memorum vestrorum
in sorte iustorum
memores estote