full office name: TRINITAS (n3)
edition: AH 24 #1
eccles:OFM?
structure summary: Vespers: A5E
Matins: secular-
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: v5.g
Matins: v.v3{v,v,g}v3{v,v,ov}v3{To,o}
Lauds: voovv.I
2nd Vespers: .o [”]
notes:Christ:

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Laudetur summa trinitas
adoretur equalitas
nec unitas tollatur
colenda est idencias
hec sit licet pluralitas
hec in ipsa credatur
Vespers antiphon 2
Credamus testimonio
quod pater fertur filio
per vocem tribuisse
patri natus complacuit
paracletus perhibuit
in carne hunc venisse
Vespers antiphon 3
Firmati verbo domini
sunt celi qui sunt homini
vita lux et ornatus
est oris eius spiritus
virtutem omnem celitus
eorum operatus
Vespers antiphon 4
In personis nihil prius
nihil in his posterius
par est tribus potestas
in his una divinitas
coequalis eternitas
coeterna maiestas
Vespers antiphon 5
Lux sempiterna radio
gignit sine principio
filium coequalem
simul producunt tercium
fontis et lucis fluvium
his consubstancialem
Vespers (gospel) special antiphon
O fons sapiencie
de qua manat filius
gemina lux glorie
unde fluit tercius
spirant hunc amorem
lux prime noticie
lucis summe radius
a quibus delicie
procedunt ut fluvius
fundunt hunc calorem
 
Matins I
Trini dei unitatem
venite adoremus
in personis trinitatem
pariter collaudemus
Matins antiphon 1
Adesto sancta trinitas
deus unusque totus
tu qui lucem inhabitas
in te manens immotus
Matins antiphon 2
Ades cunctis potencia
nec tamen es divisus
cuncta reples essencia
cunctis presens invisus
Matins antiphon 3
Disponis res suaviter
o trinitas creatrix
contines mundum fortiter
in motu gubernatrix
Matins respons 1
Deus qui nos potencia
fecit nos benedicat
qui nos regit prudencia
huic salus quisque dicat
laus ipsi qui clemencia
malum nostrum abdicat
Matins verse 1
Preveniat nos gracia
sequatur et sit socia
eius qui nos sic dicat
Matins respons 2
In patre est auctoritas
splendor manentis veritas
iubar et luminare
spiritus sanctus caritas
amor verus et bonitas
dans esse et creare
Matins verse 2
Est trinitatis unitas
unitati dat trinitas
intra principiare
Matins respons 3
Perfecta communio
quia nil iucundius
est in tribus bonum
amor et processio
fluxus voluntarius
monstrant summum donum
Matins verse 3
Tres dant testimonium
tres unum principium
tenent unum thronum
Matins antiphon 4
Pater rebus originem
verbum dat esse verum
et bonitas imaginem
unica causa rerum
Matins antiphon 5
Eructat pater filium
sicut mens verbum bonum
ambo unum principium
eternum spirant donum
Matins antiphon 6
Pater cunctorum gloria
ex quo cuncta creantur
per verbum per quod omnia
spiritu conservantur
Matins respons 4
Cum quis possidet socium
est iucunda possessio
et grata iucunditas
sic pater gignit filium
ut amborum connexio
plena sit felicitas
Matins verse 4
Nam ne sit solitarium
verbum requirit alium
completa suavitas
Matins respons 5
Abraham dum in ostio
tres vidit in consorcio
prospexit trinitatem
hoc capit in mysterio
indiviso dominio
in tribus unitatem
Matins verse 5
In tribus quorum unio
indifferens corde pio
adorat maiestatem
Matins respons 6
Patris nequaquam vacua
sed bonitas largissima
se diffundit in filium
sic amborum irrigua
crescit caritas maxima
qua spirant simul tercium
Matins verse 6
Sancta et individua
trinitas perfectissima
tres et unio trium
Matins antiphon 7
Personis est pluralitas
in natura simplici
ut in puncto simplicitas
respectu multiplici
Matins antiphon 8
Nequit trinitas mutari
si ad nos referatur
sic et minus variari
in pignus si ponatur
Matins antiphon 9
Cum immensa sit trinitas
nusquam plene capitur
licet sit simplex unitas
qua iustus perfruitur
Matins respons 7
Summi dei
trina monarchia
una trium
simplex est usia
tribus inest
sub una latria
honor unus
equalis gloria
Matins verse 7
Seraphim ter sanctus clamant
semper laudant hunc quem amant
Matins respons 8
Lux diffusa radio
protinus se multiplicat
ignis caloris proprii
statim ut est vim indicat
Matins verse 8
Sic pater esse filii
cum eiusdem dominio
ab eterno clarificat
 
Lauds antiphon 1
Corde fidelis senciat
et ore non dissenciat
regnare trinitatem
hanc cuius esse vivere
idem et intelligere
amemus unitatem
Lauds antiphon 2
A patre comprehensio
a verbo datur visio
trine bonorum glorie
a dono est fruicio
quo fit iustificacio
cum sit donator gracie
Lauds antiphon 3
Imago patris speculum
nexus horum spiraculum
in celo quo locati
quo trinum panem capiunt
eo plus frui siciunt
coniuncti trinitati
Lauds antiphon 4
Iure te laudant omnia
trinitas celi gloria
cum horum sis creatrix
in his lucet potencia
bonitas et sciencia
quorum es conservatrix
Lauds antiphon 5
Domine deus tu trinam
mundi qui regis machinam
iugis custos cunctorum
numerus pondus mensura
signant te in creatura
trinam causam cunctorum
Lauds (gospel) special antiphon
O virtus cuncta baiulans
natura semper pullulans
pater in te dum flecteris
in prole par exprimeris
ambo in amore
hunc spirat lumen geminum
natus cum patre luminum
ortum rei vertibili
dat deus immutabili
verbo in ardore
nos crucis emptos loculo
trino signet signaculo
qui carnis ad conubium
tractus nostrum exilium
duxit in dolore
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Beata sancta trinitas
memorie tu unitas
noticie tu veritas
voluntatis tu bonitas
fac corde ore opere
studeamus te colere
in nobis formam gerere
quod possimus te noscere