full office name: SEPULCHRUM DOMINI (n1)
edition: AH 24 #11
calendar:?
structure summary: Vespers: A5E
Matins: IAR3.AR3.ARR
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: v5.l
Matins: o.v{v3}v{v3}v{v,lv}
Lauds: ov4.i
2nd Vespers: .i [”q]
notes:Christ:
Persons: Ionas
Places: Iudea Tartari

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Sedenti super cherubim
sub quo et ardent seraphim
sit laus cordis et oris
qui sub lapide iacuit
sepeliri non horruit
fletu magni clamoris
Vespers antiphon 2
Cepit ab hoc ergastulo
resurgere diluculo
terribilis et fortis
nempe victor de prelio
redit fracto imperio
atque principe mortis
Vespers antiphon 3
Sepulchrum preelegerat
cum per prophetam dixerat
quod esset gloriosum
accelerant quam plurimi
et venerantur cernui
miraculis famosum
Vespers antiphon 4
Suspensus in patibulo
horrendus in spectaculo
deponitur in tumba
functus ioseph obsequio
in sindone continuo
involvitur permunda
Vespers antiphon 5
Hic requievit sabbato
sicut et a principio
quando terram fundavit
completo iam senario
opere facto vario
perfecte consummavit
Vespers (gospel) special antiphon
O meror et gaudium
o iudex equus demonum
tu summe milicie
caput et romphea
ignea presentibus
clare monstratum patribus
in solari specie
luxit que gens rea
per te rupta vincula
tabescunt antra ferrea
requievit spiritus
patrum antiquorum
tuis asta filiis
pater semper in preliis
nam increscunt insultus
sevarum ferarum
 
Matins I
Regi pugnanti gloria
qui ad horam succubuit
ut maiori victoria
resurgeret cum floruit
Matins antiphon 1
Hic rex in horto ponitur
vere deliciarum
fructumque prebens vescitur
in terra animarum
Matins respons 1
Postulant viri sanguinum
sepulchrum custodiri
vallant corpus dominicum
mox satellites diri
peroptantes propheticum
edictum impediri
Matins verse 1
Arma querunt et annulum
ut sacrum signent tumulum
quem volunt communiri
Matins respons 2
In matris fervet anima
luctus precordialis
cuius depascit intima
dolor exicialis
facta tamquam peripsema
ut martyr triumphalis
!Peripsema [alt: ?]
Matins verse 2
Lamenta crescunt maxima
inter omnes ut victima
sit ipsa principalis
Matins respons 3
De cruce dum deponitur
ut detur sepulture
prius per pios ungitur
corpus mire stature
inter manusque tollitur
ad stratum petre dure
Matins verse 3
Preses ad funus flectitur
quasi iure conceditur
imperantis censure
Matins antiphon 4
Prostratum iam mirificat
plus cunctis deus pater
quem in antro signaverat
iudea furens mater
Matins respons 4
In alieno mittitur
tumulo corporali
nam pro multorum moritur
salute generali
novus in novo conditur
solus more regali
Matins verse 4
Quam similis efficitur
porte templi que clauditur
et ventri virginali
Matins respons 5
Iacet caro deifica
coacta cenomya
pietatis ac unica
dirupta harmonia
armatorum terrifica
stipatur milicia
Matins verse 5
Trecenta plus et publica
vulnera sunt extrinseca
o que ignominia
Matins respons 6
Fornax amoris frigidus
victor humi succumbit
pallens nitore floridus
cesus fortes confregit
victa iam morte squalidus
tetra lustrans perfundit
Matins verse 6
Exanguis est et gelidus
exanimis et torridus
et robustos constringit
Matins antiphon 7
Cor et verba malicie
plena sunt armatorum
verum causa pecunie
negant more stultorum
Matins respons 7
Extinctum verbi organum
verissime monstratur
intra sepulchri gremium
lapide claudebatur
quasi mortis dominium
subesse videbatur
Matins verse 7
Sed nondum lapsum triduum
vita se promit iterum
triumphusque probatur
Matins respons 8
O celeste mysterium
quo caligat indago
cum mortem non iam mortuum
devorat hec vorago
dum mortis palacium
fit vite propago
Matins verse 8
Hec abortivum concipit
et vivum inde parturit
o qualis est imago
 
Lauds antiphon 1
Quam dulcis hec sollemnitas
in qua refulget veritas
sancte resurreccionis
nam prostrata infirmitas
revixit et mortalitas
virtute unionis
Lauds antiphon 2
Hic resurgendo splenduit
funestos hostes terruit
fit inde stupor malis
moles terre concutitur
lapis confestim volvitur
angeli per vigorem
Lauds antiphon 3
Tres plectuntur supplicio
necantur crurifragio
latrones scelerati
os agni non confringitur
sed integer reponitur
in antro tumulari
Lauds antiphon 4
Ionas in ventre clauditur
propheta dum deglutitur
a cete monstruoso
hoc signo agnus utitur
nam et christus prefigitur
actu miraculoso
Lauds antiphon 5
Laudet redemptus dominum
perpendens tantum precium
in vexillo regali
et veneretur tumulum
in quo quievit conditum
pigmento virginali
Lauds (gospel) special antiphon
O quanto desiderio
prestolabant auxilio
languentes apud inferos
promentes luctus amaros
pro adventu christi
te iacente exanime
in sepulchro depositum
quoad corpus de funere
in regali effigie
iesu descendisti
tu nos de lacu eripe
chaos confringe criminum
qui tartari prevalide
claustra intravisti
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
O regem mirabilem
signis et prodigiis
terrores cum demoniis
quoslibet pellentem
dat ausum sanctis patribus
iam confractis vectibus
fortiter pugnantem
o desiderabilem
qui mestos sic letificat
sed cum multos vivificat
mortuos testantes
iam triumphalem transitum
et regni imperium
ubi sunt letantes