full office name: SANGUINIS {de effusione} (n1)
edition: AH 24 #5
calendar:?
structure summary: Vespers: E
Matins: secular-
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: .i
Matins: v.ovv{v3}v3{v3}v3{ov,iq}
Lauds: vgvgv.g
2nd Vespers: .v [”q]
dollarcode: XC64 RQ01
notes:Christ:
Persons: Moyses

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
O christo hec plebs addita
et eius dono predita
iucunderis hodie
tota sis devota
erumpens in iubilum
depone mentis nubilum
tempus est leticie
cura sit semota
omnes terre populi
laudent auctorem seculi
per quem tanto gracie
signo gloriantur
 
Matins I
Regi qui regit omnia
christo confiteamur
sacra cuius insignia
redempti veneramur
Matins antiphon 1
Reges ut vasa figuli
in fine confringentur
qui summi regis emuli
sanguinem non verentur
Matins antiphon 2
Adversus dei filium
plures insurrexerunt
nocentes in innoxium
cruorem effuderunt
Matins antiphon 3
Beati quorum oculi
preentes contemplantur
quod tot terrarum populi
absentes venerantur
Matins respons 1
Redemit nos in bracchio
sancto suo dominus
animas nostras redimens
de inferni manibus
cum ad ima inclinatus
servi formam accepit
Matins verse 1
Nostra ad summa unccio
natura sumpta humana
hec est inclinacio
Matins respons 2
In pace nostram animam
redemisti domine
mortem sustinens acerbam
maxima caritate
qua nemo potest maiorem
nec similem habere
Matins verse 2
Per hanc tuam passionem
pacis salutis eterne
capaces nos fecisti
Matins respons 3
Que plasmator non rapuit
suo solvit sanguine
quo nos a peccatis lavit
ut consortes glorie
cum electis in patria
nos faceret in fine
Matins verse 3
Animam suam pro grege
pie dare voluit
ut expertes miserie
Matins antiphon 4
Sanguini quem gens impia
latere fudit christi
devotum cum leticia
impendamus honorem
Matins antiphon 5
In tua iesu requie
nos tecum gaudeamus
cuius sanguinem hodie
in terris honoramus
Matins antiphon 6
Christi latere percusso
sanguis fluxit salutaris
christicolis venerandus
atque magnificandus
Matins respons 4
Lux ecce fulget hodie
magne sollemnitatis
laudes exolvantur pie
datori bonitatis
ne tanta dona gracie
collata sint ingratis
Matins verse 4
Lete psallat ecclesia
ludans regem glorie
pro donis sibi datis
Matins respons 5
In phase quod precipitur
moyses immolare
sub agni typo creditur
lex christum designare
huius sanguis effunditur
in phase salutare
Matins verse 5
Hoc aspersus non leditur
nam ad eum non sinitur
percussor penetrare
Matins respons 6
Christus in patris vinea
pro nobis vapulavit
dum fructum gens erronea
petitum denegavit
insontis latus lancea
crudelis perforavit
Matins verse 6
Felix cuspes est ferrea
qua confossus a framea
fideles liberavit
Matins antiphon 7
Nos tecum iudex seculi
fac demum gloriari
de tuo sacro sanguine
quos inundas letari
Matins antiphon 8
Preclaro post sanguine
nos ditavit hodie
qui pedibus imaginis
separatis effluxit
Matins antiphon 9
Digne chorus fidelium
sanguinem veneretur
quo redemptum a crimine
se vere confitetur
Matins respons 7
Pii dei clemencia
non ex suis operibus
sed ex misericordia
impios iustificavit
eosque salvos effecit
benignitate sua
Matins verse 7
Sic ipsos de interitu
tollens misericorditer
dedit celi gaudia
Matins respons 8
Cruoris instet laudibus
clerus quem christus sanguine
effuso consecravit
quem effundens salubriter
pro mundi se peccamine
piaculum donavit
Matins verse 8
Sic pius se ab impiis (-)/ sine crimine
supplicium portavit
 
Lauds antiphon 1
Dono preclaro prediti
thesauri nobis crediti
veneremur actorem
qui nobis arma contulit
quibus humani perculit
generis oppressorem
Lauds antiphon 2
Hec lux cum leticia
celebris agatur
et in christi gloria
prorsus impendatur
Lauds antiphon 3
Iesu redemptor seculi
in tuis semper seduli
preceptis vigilemus
ne segnes operarii
frustremur spe denarii
cuius pignus tenemus
Lauds antiphon 4
Sancta dei dextera
benedicant opera
cuncta creatorem
qui dat nobis munera
ad salvanda vulnera
crucem et cruorem
Lauds antiphon 5
Terre reges et populi
laudent omnes et singuli
sedentem super thronum
quod immensa dacio
in hoc de sacro loco
sit lapsis remedium
Lauds (gospel) special antiphon
Ortus ante secula
nos in servi formula
christus visitavit
nobis dans signacula
quibus dira vincula
mortis dissipavit
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Pie iesu rex omnium
finis atque principium
huius sollemnitatis
post festa temporalia
nos perducas ad gaudia
tue perennitatis