full office name: De SUSCEPCIONE REGUM
edition: CAO I xvii-viii & p366 with details
calendar:0,!
manuscript: 1 :FPN 17436
structure summary: $=R12 $=A14
poetic forms: $={p,p,p,p,p,p,p,p,-p,p,p,-p,-p,p,-p,p}php12 [q]
type of saint: common of kings!
geographical information:Compiegne, France
notes:Christ:
king

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
$R1
Exaudita est oracio tua dicit dominus Et eleemosyne tue ascenderunt in memoriam In conspectu domini dei tui
$V1
Honora dominum de tua substancia et de primiciis frugum tuarum de pauperibus
$R2
Famulo meo ego prestiti honorem magnum dicit dominus Et omnes inimicos eius humiliavi Et coronam vite dedi ei
$V2
Inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificacio mea
$R3
Erit dominus adiutor tuus contra omnes inimicos tuos et sicut argentum igne probatum mundum faciet te tunc coram domino habebis fiduciam Et dum oraveris ad eum exaudiet te
$V3
Multitudine dierum et annos vite apponet tibi dominus misericordia et veritas non te deserunt quia dominus erit in latere tuo et custodiet te
$R4
Inveni david servum meum oleo sancto meo unxi eum Manus enim mea auxiliabitur ei
$V4
Nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non nocebit eum
$R5
Sicut fui cum moyse ita ero tecum dicit dominus confortare populum meum neque timeas ecce dominus deus tuus Et non te derelinquet
$V5
Quoniam tecum est dominus deus in omnibus ad quecumque perrexeris
$R6
Dominus qui elegit te ipse te coronavit corona iusticie Via enim domini recta facta est Coram te
$V6
Via iustorum recta facta est et iter sanctorum preparatum est
$R7
Doctrinam sapiencie dedi in corde tuo dicit dominus Et exaudivi te ut protegas gregem istum et sit pax in diebus tuis
Protegam civitatem istam [alt: v]
$V7
Elegisti domine principem et iudicem populo tuo in civitate tua
$R8
Inquisivi sapienciam et sacerdotem similem tibi non inveni ut video spiritum dei habes in te Ideo magnus es in domo domini et de ore tuo bona audiet cunctus populus Qui tibi commissus est
$V8
Beatum dixerunt populum cui hec sunt beatus populus
$V8
Sacerdos et pontifex et virtutum artifex bonus pastor in populo qui placuisti domino
$R9
Elegit te dominus sacerdotem sibi ad sacrificandum ei Hostiam laudis
$V9
Tunc acceptabis sacrificium iusticie oblaciones et holocausta
$R10
Ego te tuli de domo patris tui dicit dominus et posui te pascere gregem populi mei Et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti Firmans regnum tuum in eternum
$V10
Feci que tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra et requiem dedi tibi ab omnibus inimici tuis
$V10
Qui regis israel intende qui deducis velut ovem ioseph
$V10
Usque in eternum preparabo semen tuum et edificabo in generacionem sedem tuam
$R11
Da mihi domine sedium tuarum assistricem sapienciam et noli me reprobare a pueris tuis Quoniam servus tuus tum ego et filius ancille tue
$V11
Domine pater et deus vite mee ne derelinquas me in cogitatu maligno
$V11
Mitte illam a sede magnitudinis tue ut mecum sit et mecum laboret
$R12
Posui adiutorium super potentem et exaltavi electum de plebe mea Manus enim mea auxiliabitur ei
$V12
Inveni david servum meum oleo sancto meo unxi eum
$A1
Ecce virum prudentem qui edificavit supra petram et in ore eius non est inventus dolus quia deus elegit eum sacerdotem sibi
$A2
Ecce vere israelita in quo dolus non est
$A3
Iustus florebit sicut rosa plantata iuxta rivos et sicut lilium dans suavitatem odoris
$A4
Plantatus in domo domini in atriis dei nostri florebit
$A5
Iste est fidelis et prudens dispensator quem constituit dominus super familiam suam ut daret illis in tempore tritici mensuram
$A6
Dispersit dedit pauperibus iusticia eius manet in seculum seculi
$A7
Erit dominus adiutor tuus contra omnes inimicos tuos mundum te faciet et dum oraveris ad eum exaudiet te
$A8
Elegisti domine principem et iudicem populo tuo in civitate tua
$A9
Doctrinam sapiencie dedi in corde tuo dicit dominus et exaudivi te ut protegas gregem istum et sit pax in diebus tuis
$A10
Benedictus tu in civitate benedictus in agro benedictus sermo oris tui
$A11
Multitudinem dierum et annos vite apponat tibi dominus misericordia et veritas non te deserant
$A12
Statuit illi testamentum sempiternum et dedit illi sacerdocium magnum
$A13
Qui me dignatus es de stercore erigere miserere mihi servo tuo et concede mihi graciam ad regendam plebem tuam
$A14
Luce splendida fulgebit et omnes fines terre adorabunt te nomen magnum invocabunt te