full office name: LANCEA (n1)
edition: AH 5 #7
Schlager, 1984-5
calendar:?
structure summary: Vespers: ARE
Compline: AE
Matins: IA3R3
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: p{iv}.v
Compline: h.i
Matins: g.v3{p3}
Lauds: ggvgg.p
2nd Vespers: .i [”q]
musical information: transcribed
notes:Christ:
Persons: Sisara Iahel Michael
Places: Germanorum

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
In splendore fulgurantis haste sue deus et homo regnavit a ligno et in virtute clavorum suorum regna demonum contrita sunt
/ alleluia
Vespers respons
Surge sponsa ecclesia
sponso redde munia
cui clavi gravia
imprimunt vestigia
per quod ruit
gehennalis sisara
nam clavum iahel malleus
eius fixit in tempora
Vespers verse
Dulces clavi pungite
corda nostra nectite
christo sed disiungite
a pravorum capite
Vespers (gospel) special antiphon
Gaude pia plebs iustorum
omne genus germanorum
tantis de muneribus
nam clinodia salutis
tibi dedit rex virtutis
suis de vulneribus
clavos lanceam et crucem
hec sacra magnalia
ergo iesum vite ducem
excole per omnia
 
Compline antiphon
Alleluia alleluia alleluia alleluia
Compline (gospel) special antiphon
Alleluia
inter clavos christus in cruce soporatus est
alleluia
et in sancta resurreccione mundus in suis laudibus vigilavit
/ alleluia alleluia
 
Matins I
Celestis regis lanceam
venite adoremus
et pro clavis ipsius
christo iubilemus
Matins antiphon 1
Principes et populi
convenerunt temere
gentiles et increduli
christum crucifigere
Matins antiphon 2
Iesu nostra spes suavis
matris a visceribus
est pro nobis fossus clavis
palmis atque pedibus
Matins antiphon 3
Exaltatus crucis ligno
dum christus occubuit
lanceatus a maligno
hoste nos eripuit
Matins respons 1
Vibrans miles lanceam acutissimam aperuit templum sanctum glorie dei
In quo habitat plenitudo divinitatis et ego nesciebam
/ alleluia
Matins verse 1
Ibi abscondita est fortitudo eius ante faciem eius ibit mors
Matins respons 2
Ubi est hasta regis et potus fellis fixa est intus in corde suo
Vivit dominus filii mortis estis vos qui interfecistis dominum nostrum regem
/ alleluia
Matins verse 2
Vidi multitudinem angelorum volancium per medium celi voce magna clamancium et dicencium
Matins respons 3
Videte gloriosa loca clavorum et latus meum lancea perforatum pro salute mundi
Palpate et videte quia ego ipse sum
/ alleluia
Matins verse 3
Vere languores vestros ego tuli et dolores vestros ego portavi
 
Lauds antiphon 1
Hasta regis glorie
christum cruentavit
dum in crucis arbore
dominus regnavit
Lauds antiphon 2
Hunc tremendam lanceam
omnes adoremus
et in eius laudibus
semper iubilemus
Lauds antiphon 3
Alme deus deus meus
cum clavis et lancea
semper sis protector meus
pro tua clemencia
Lauds antiphon 4
Tres clavos cum lancea
sole clariores
michael tunc afferet
contra peccatores
Lauds antiphon 5
Sempiterna gaudia
christus tunc donavit
cum clavis et lancea
mortem superavit
Lauds (gospel) special antiphon
O felix et omne laude digna lancea salvatoris que pertransiens latus eius et corda demonum transfodiens et devastans affixit ea patibulo crucis in eternum
/ alleluia
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Collaudemus
christi clemenciam
qui per gloriosos
clavos et lanceam
dat ecclesie
de inimicis victoriam
et in celo vitam
et coronam perpetuam