|
|
Vespers antiphon 1 mode: 1d |
Sacerdos in eternum christus dominum secundum ordinem melchisedech panem et unum obtulit
|
Vespers antiphon 2 mode: 2d |
Miserator dominus escam dedit timentibus se in memoriam suorum mirabilium
|
Vespers antiphon 3 mode: 3e |
Calicem salutaris accipiam et sacrificabo hostiam laudis
|
Vespers antiphon 4 mode: 4e |
Sicut novelle olivarum ecclesie filii sint in circuitu mense domini
|
Vespers antiphon 5 mode: 5f |
Qui pacem ponit fines ecclesie frumenti adipe saciat nos dominus
|
Vespers respons mode: 5f |
Homo quidam fecit cenam magnam et misit servum suum hora cene dicere invitatis ut venirent Quia parata sunt omnia
|
Vespers verse mode: 5f |
Venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis
|
Vespers (gospel) special antiphon mode: 6f |
O quam suavis est domine spiritus tuus qui ut dulcedinem tuam in filios demonstrares pane suavissimo de celo prestito esurientes reples bonis fastidiosos divites dimittens inanes
|
|
Matins I mode: 4e |
Christum regem adoremus dominantem gentibus qui se manducantibus dat spiritus pinguedinem
|
Matins antiphon 1 mode: 1d |
Fructum salutiferum gustandum dedit dominus mortis sue tempore
|
Matins antiphon 2 mode: 2d |
A fructu frumenti et vini multiplicati fideles christi in pace requiescunt
|
Matins antiphon 3 mode: 3e |
Communione calicis quo deus ipse sumitur non vitulorum sanguine congregavit nos dominus
|
Matins respons 1 mode: 1d |
Immolabit hedum multitudo filiorum israel ad vesperam pasche
Et edent carnes
et azymos panes
|
Matins verse 1 mode: 1d |
Pascha nostrum immolatus est christe itaque epulemur in azymis sinceritatis et veritatis
|
Matins respons 2 mode: 2d |
Comedetis carnes et saturabimini panibus Iste est panis quem dedit vobis dominus ad vescendum
|
Matins verse 2 mode: 2d |
Non moyses dedit vobis panem de celo sed pater meus dat vobis panem de celo verum
|
Matins respons 3 mode: 3e |
Respexit elias ad caput suum subcinericium panem qui surgens comedit et bibit Et ambulavit in fortitudine cibi illius usque ad montem dei
|
Matins verse 3 mode: 3e |
Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in eternum
|
Matins antiphon 4 mode: 4e |
Memor sit dominus sacrificii nostri et holocaustum nostrum pingue fiat
|
Matins antiphon 5 mode: 5f |
Paratur nobis mensa domini adversus omnes qui tribulant nos
|
Matins antiphon 6 mode: 6f |
In voce exultacionis resonant epulantes in mensa domini
|
Matins respons 4 mode: 4e |
Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita litigabant ergo iudei dicentes Quomodo potest hic nobis dare carnem suam ad manducandum
|
Matins verse 4 mode: 4e |
Locutus est populus contra dominum anima nostra nauseat super cibo isto levissimo
|
Matins respons 5 mode: 5f |
Cenantibus illis accepit iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis et ait Accipite et comedite hoc est corpus meum
|
Matins verse 5 mode: 5f |
Dixerunt viri tabernaculi mei quis det de carnibus eius ut saturemur
|
Matins respons 6 mode: 6c |
Accepit iesus calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine Hoc facite in meam commemoracionem
|
Matins verse 6 mode: 6c |
Memoria memor ero et tabescet in me anima mea
|
Matins antiphon 7 mode: 7g |
Introibo ad altare dei sumam christum qui renovat iuventutem meam
|
Matins antiphon 8 mode: 8g |
Cibavit nos dominus ex adipe frumenti et de petra melle saturavit nos
|
Matins antiphon 9 mode: 6c |
Ex altari tuo domine christum sumimus in quem cor et caro nostra exultant
|
Matins respons 7 mode: 7g |
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem In me manet et ego in illo
|
Matins verse 7 mode: 7g |
Non est alia nacio tam grandis que habeat deos appropinquantes sibi sicut deus noster adest nobis
|
Matins respons 8 mode: 8g |
Misit me pater vivens et ego vivo propter patrem Et qui manducat me vivit propter me
|
Matins verse 8 mode: 8g |
Cibavit eum dominus pane vite et intellectus
|
Matins respons 9 mode: 1d |
Unus panis et unum corpus multi sumus Omnes qui de uno pane et de uno calice participamus
|
Matins verse 9 mode: 1d |
Parasti in dulcedine tua pauperi deus qui habitare facis unanimes in domo
|
Matins antiphon 10 mode: 1d |
Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator dominus escam se dedit timentibus se
/ alleluia
|
Matins antiphon 11 mode: 8g |
Memoria mea in generacione seculorum qui edunt me adhuc esurient et qui bibunt me adhuc sicient
/ alleluia
|
Matins antiphon 12 mode: 3e |
Qui habet aures audiendi audiat quid spiritus dicat ecclesiis
vincenti dabo manna absconditum
/ alleluia
|
Matins (gospel) special antiphon
|
[-]/ |
Matins respons 10 mode: 5f |
Melchisedech vero rex salem proferens panem et vinum erat autem sacerdos dei altissimi Benedixit abrahe et ait
|
Matins verse 10 mode: 5f |
Benedictus abraham deo excelso qui creavit celum et terram
|
Matins respons 11 mode: 1d |
Calix benediccionis cui benedicimus nonne communicacio sanguinis christi est Et panis quem frangimus nonne participacio corporis domini est
|
Matins verse 11 mode: 1d |
Quoniam unus panis et unum corpus multi sumus nam omnes de uno pane et de uno calice participamus
|
Matins respons 12 mode: 7g |
Ego sum panis vite patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt Hic est panis de celo descendens ut si quis ex ipso manducaverit Non moriatur
|
Matins verse 12 mode: 7g |
Ego sum panis vivus qui de celo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in eternum
|
|
Lauds antiphon 1 mode: 1d |
Sapiencia edificavit sibi domum miscuit vinum et posuit mensam
/ alleluia
|
Lauds antiphon 2 mode: 2d |
Angelorum esca nutrivisti populum tuum et panem de celo prestitisti illis
/ alleluia
|
Lauds antiphon 3 mode: 3e |
Pinguis est panis christi et prebebit delicias regibus
/ alleluia
|
Lauds antiphon 4 mode: 4e |
Sacerdotes sancti incensum et panes offerunt deo
/ alleluia
|
Lauds antiphon 5 mode: 5f |
Vincenti dabo manna absconditum et nomen novum
/ alleluia
|
Lauds (gospel) special antiphon mode: 1d |
Ego sum panis vivus qui de celo descendi si quis manducaverit ex hoc pane vivet in eternum
/ alleluia
|
|
Terce respons mode: 6f |
Panem celi dedit eis
alleluia alleluia
|
Terce verse mode: 6f |
Panem angelorum manducatur homo
|
Sext respons mode: 6f |
Cibavit eos ex adipe frumenti
Alleluia alleluia
|
Sext verse mode: 6f |
Et de petra melle saturavit eos
|
Nones respons mode: 6f |
Educas panem de terra
alleluia
alleluia
|
Nones verse mode: 6f |
Et vinum letificet cor hominus
|
|
2nd Vespers (gospel) special antiphon mode: 5f |
O sacrum convivium in quo christus sumitur recolitur memoria passionis eius mens impletur gracia et future glorie nobis pignus datur
/ alleluia
|
|
Matins I .a
|
Alleluia
felix amoris affectus
quo fructus datur glorie
haurienti supra pectus
fluenta sapiencie
|