full office name: CORPUS CHRISTI (n3)
edition: AH 5 #4
eccles:mon
structure summary: Vespers: A4RE
Matins: monastic
Lauds: AE
Hours (little hours): A4
2nd Vespers: E +
Matins: A6
poetic forms: Vespers: v4{v}.i
Matins: v.v6{v,vo,sl,vl}vsvvoo{v,o,ol,vo}.v{fl,v,il,vn}
Lauds: f.i
Hours (little hours): v4
2nd Vespers: .i
Matins: oosofv [”q]
notes:Christ:
Persons: Melchisedech Assueri Eliam
Places: Iudeorum Egypto

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Felix cibans felix cibus
felix libans a quis tribus
felix fit convivium
Vespers antiphon 2
In quo menti preparatur
non amenti dum gustatur
gracie diluvium
Vespers antiphon 3
Christus cibans christi caro
cibus esse non ignaro
sacramenti creditur
Vespers antiphon 4
Libans autem est sacerdos
a quo datur hec sacra dos
dum voce conficitur
Vespers respons
Honor laus devocio
sacramento unionis
per quod animabus bonis
sacra fit refeccio
Vespers verse
Pulchre cibi cum cibato
in amore delicato
conservatur unio
Vespers (gospel) special antiphon
O quam dulcis cibus iste
corpus tuum iesu christe
pacis testamentum
tui munimentum
animam vivificat
et te deus magnificat
 
Matins I
Christo regi iubilemus
corpus eius adoremus
venite exultemus
Matins antiphon 1
Huius cibi prefiguram
melchisedech coluit
panis vinique mensuram
abrahe dum prebuit
Matins antiphon 2
Et sic huic sacramento
pro veraci munimento
lex nature prefuit
Matins antiphon 3
Agnus quoque figurabat
cibum istum quem vorabat
iudeorum populus
Matins antiphon 4
In egressu de egypto
ut precepit ex edicto
dei suus famulus
Matins antiphon 5
Manna quoque quod pluebat
in deserto et pascebat
transeuntem populum
Matins antiphon 6
Presignavit panem istum
quem in fide scimus pistum
per altaris famulum
Matins respons 1
Concordantes sunt figure
testamenti veteris
panis vinique iuncture
iure divi muneris
Matins verse 1
Amplexantur se scripture
utriusque federis
Matins respons 2
Omnem christi caritatem
sacrum hoc communicat
panis dat saturitatem
vinum cor letificat
Matins verse 2
Animarum libertatem
coniunctum fortificat
Matins respons 3
Respice materiem
binam iam precedentem
verborum maneriem
ministrum intendentem
Matins verse 3
Sic habebis seriem
hoc sacrum facientem
Matins respons 4
Porro tria insunt isti
primum forma panea
est secundum corpus christi
res contenta sub ea
Matins verse 4
Res signata tercium
est unio fidelium
Matins antiphon 7
Nocte illa in qua sedit
pius iesus et comedit
pascha cum discipulis
Matins antiphon 8
Finem dedit veteri
legem volens inseri
novam novis populis
Matins antiphon 9
Sumens panem de quo edit
benedixit atque fregit
et dedit edentibus
Matins antiphon 10
Manducate dicens eum
hoc est enim corpus meum
omnibus credentibus
Matins antiphon 11
Post hoc accepit vasculum
vini benedicens poculum
sanguinem propinavit
Matins antiphon 12
Redempcionis precium
et fidei mysterium
memorie commendavit
Matins respons 5
Virtus dei multa mira
in hoc sacramento construit
que natura non delira
facere non potuit
Matins verse 5
Christiane hec regyra
fides ea docuit
Matins respons 6
Solis verbis adaptatis
fit transubstanciacio
non corruptis non mutatis
panis et vini versio
Matins verse 6
Nulla rebus in creatis
est similis mutacio
Matins respons 7
Conservatur hic in esse
sine subiecto accidens
neque ei est necesse
subsistere quid succidens
Matins verse 7
Qualiter id possit esse
novit virtus incidens
Matins respons 8
Rursus quantus est in celo
christus in membris omnibus
tantus est sub parvo velo
et in locis pluribus
Matins verse 8
Quod fit deitatis telo
suspensis accidentibus
Matins (gospel) special antiphon
Hec sunt mira non miranda
si vis dei potencie
attendatur non equanda
rerum contingencie
nam qui potest omnia
fecit hec et alia
nature non habilia
Matins respons 9
In hoc sacro varietas
est comestionis
nam interest diversitas
malis atque bonis
Matins verse 9
Et sacramenti qualitas
vi distinccionis
Matins respons 10
Sumunt boni sumunt mali
sacramentum pariter
signo quidem in equali
sed re dissimiliter
Matins verse 10
Inde boni vivunt mali
moriuntur graviter
Matins respons 11
Talis differencia
est omnium sacramentorum
querit eucharistia
accessum prius mundatorum
Matins verse 11
Sed emundant alia
repertas sordes peccatorum
Matins respons 12
Iam pascha vetus transiit
et novum christus adiit
itaque epulemur
non in fermento veteri
sed in azymo sinceri
et vero delectemur
Matins verse 12
Qui se non probaverit
et indignus ederit
iudicio reus erit
 
Lauds antiphon
Homo qui de celis venit
panem et vinum miscuit
per quem gustum mentis lenit
et vitam tribuit
Lauds (gospel) special antiphon
Benedictus rex glorie
qui tui memorie
dedisti nobis signaculum
corporis tui et sanguinis pabulum
per eius virtutem
eternam nobis tribue salutem
 
Prime antiphon
Eia christe cibus iste
te commendat in amore
et commendat cum dulcore
mellis gustum gutture
Terce antiphon
Fructus es tu virginis
et in estu libidinis
dulce refrigerium
et salutis mysterium
anime et corporis
Sext antiphon
O quam felix qui te gustat
quam sis dulcis et venustat
se virtutum podere
et manet in pondere
tue caritatis
Nones antiphon
Veni ergo bone iesu
et cum tue carnis esu
presta nobis libere
dulce vinum bibere
tue bonitatis
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Te deum magnificat
hoc tuum sacramentum
quod animam vivificat
dat gracie augmentum
demone fugato
preservat a peccato
vivis et defunctis
salutem prestat cunctis
 
Matins antiphon 1.a
Figuris in veteribus
multis varietatibus
hoc sacramentum latuit
quod christus se instituit
Matins antiphon 2.a
In sui memoriam
ad consequendam gloriam
in carne sua previam
dedit eucharistiam
Matins antiphon 3.a
O grande convivium
regis assueri
tuum beneficium
dulce est intueri
Matins antiphon 4.a
Primus homo pomum edit
causam mortis omnium
sed secundus corpus dedit
vite panem innoxium
Matins antiphon 5.a
Panis indeficiens
confortans eliam
cibus fortis reficiens
anime usiam
Matins antiphon 6.a
Demus ergo gracias
panis dispensatori
laudes canamus debitas
mente pura decori