full office name: LIBERATA & FAUSTINA (n1)
edition: AH 45 #58
calendar:January 18
structure summary: Vespers: E
Matins: IA3RR.A3RR.A3R3
Lauds: A5
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: .I
Matins: l.e3{vo,oh}e3{lo,io}e3{lh,lh,vp}
Lauds: glgfg
2nd Vespers: .o [”q]
type of saint: virgins
geographical information:Como, Italy
notes:virgin / feria 5s
Persons: Liberatam Faustinam Ioannatis Marcello Marcellus
Places: Comum Comensis

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
Ad gloriam
dei et fidelium
discrecionis
vere celsitudini
innotescat
sacratissimas virgines
liberatam et faustinam
secundum carnem sorores
nobiles quidem genere
sed longe nobiliores
vita et conversacione
 
Matins I
Agnum sponsum virginum
venite adoremus
Matins antiphon 1
Virginibus sacris
pangamus carmina laudis
ut penetret celos
quod damus ecce melos
Matins antiphon 2
Virgo liberata
ioannatis libera nata
et faustina soror
candida sicut olor
Matins antiphon 3
Moribus ornate
claraque propagine nate
spreverunt evum
sunt+que secute deum
Matins respons 1
Mentes tuorum visita
christe redemptor omnium
et nos salva per merita
tam beatarum virginum
que per mundi climata
tibi dant obsequium
Matins verse 1
Quocumque pergis virgines
sequuntur atque laudibus
post te canentes cursitant
hymnosque dulces consonant
Matins respons 2
Liberata et faustina
sorores tunc gemine
mundi recusant nupcias
sancto calentes flamine
modo metunt manipulos
pro rite iacto semine
Matins verse 2
Euntes ibant et flebant mittentes semina sua
Matins antiphon 4
Virgineas mentes
miroque pudore nitentes
replevit cicius
spiritus ecce pius
Matins antiphon 5
Quando virum flebat
laniataque crine dolebat
gemitu miro
sponsa relicta viro
Matins antiphon 6
Tunc animos vincunt
opes patriamque relinquunt
perdiderant matrem
destituunt+que patrem
Matins respons 4
Templa struunt vigilant
ieiunant iugiter orant
carnis membra domant
christoque placere laborant
Matins verse 4
Hec nempe mundi gaudia
et blandimenta noxia
caduca rite deputant
Matins respons 5
Dolebat pater lugens nimium
coniunx cessit
nullum consilium
quis super his
dabit auxilium
Matins verse 5
Fuerunt illi lacrime
sue panes die ac nocte
Matins antiphon 7
Sic duce marcello
devicto denique bello
comum tunc querunt
dona+que multa ferunt
Matins antiphon 8
Igitur hic orant
commissaque crimina plorant
plura+que templa struunt
flumina prope fluunt
Matins antiphon 9
Finis sic vite
fuit illis denique rite
sunt+que labore brevi
regna secuta dei
Matins respons 7
Virgineos artus
replevit spiritus almus
funera cum flebat
coniunx orbata marito
Matins verse 7
Deduxit eos dominus in portum voluptatis sue
Matins respons 8
Sic comum properant
opibus patrieque resignant
armillas+que ferunt
et munera plurima secum
Matins verse 8
Has iustus sequitur
marcellus nempe sacerdos
Matins respons 9
Urbs comensis gratuletur
hymnis tota iucundetur
hodie clemencius
quam thesauro tam preclaro
sublimavit dominus
Matins verse 9
Gaudeat terra nostra tantis irradiata fulgoribus et tantarum virginum splendore lustrata tocius seculi senciat se amisisse caliginem
 
Lauds antiphon 1
O felix virginitas
que christo dum attendit
omnem mundi gloriam
prorsus vilipendit
Lauds antiphon 2
Quam felix germanitas
que se talem exhibuit
quod in celi solio
consociari meruit
Lauds antiphon 3
Propter fidem sedulam
sue caritatis
quasi bina lilia
odorem dant suavitatis
Lauds antiphon 4
Benedicat terra deum
que sic est ditata
quod tantarum virginum
membris est lustrata
Lauds antiphon 5
Virginum corporibus
nimium exultat
comensis ecclesia
totaque resultat
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Sponse christi carissime
spretis mundi illecebris
piis vacabant studiis
de corporis ergastulo
egredientes libere
regna tenunt celestia
cuncti fideles plaudite