full office name: IVO (n4)
edition: AH 13 #69
eccles:OFM
calendar:May 19
structure summary: Vespers: A5RQE
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: evele{lv}`s;n;s2;v'.t
Matins: f.tvg{lh3}eel{lh3}eel{lv,lh,lh}
Lauds: eleie.o
2nd Vespers: .I [”q]
canonized:1347
type of saint: priest confessor
geographical information:.Brittany patron, France
notes:confessor
patron of country
priest
archbishop
Persons: Ivo Ivonis Ivonem Tudgualum
Places: Britannie Trecorie Britonum Britannia Francia

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Cunctos presbyteros
illustrat iste sacerdos
litteris inclitus
moribus atque fuit
Vespers antiphon 2
Cum christo mens sensus idem
eademque voluntas
hic potuit merito
facere quod voluit
Vespers antiphon 3
Qui steriles mentes
virtutibus aptat opimis
principibus populi
collocari meruit
Vespers antiphon 4
Digna deo vota
conspectu populi facta
atriis hic christi
ierusalem imposuit
Vespers antiphon 5
Doctrine et morum
hic plurima semina sparsit
exultans metit
que lacrimans seruit
Vespers respons
Ivo ut exueret
tetra caligine mundum
doctrine accendit
lumen cum regula morum
lacte rigat parvos
pane cibat validos
Vespers verse
Omnes curat alit
iustificat vegetat
Vespers Q
1 decantemus hodie
laudes que continue
depromuntur in celis
ivonis memorie
continentes anime
conformemur angelis
2 thema laudis congruum
vivorum et mortuorum
data dominacio
rerum quoque omnium
celestium terrestrium
concessa subiectio
3 explicant illa ligna
pro ponte ecclesia
nimis curta producta
compulsa demonia
christi domicilia
linquencia et devicta
4 omne genus hominum
sed et subiugalium
et quam plura climata
requirunt suffragium
et eius presidium
quo sint sumministrata
5 ivo tui magnalia
leta chori preconia
extollunt ad superos
alumnosque nos cogita
infirmos tu nos visita
considera devotos
Vespers (gospel) special antiphon
Colletetur turba fidelium
dum sol christus ivonem radium
luminis dat in mundi gaudium
britannie in patrocinium
trecorie iuge presidium
cuius vita virtus suffragium
est salutis cunctis remedium
 
Matins I
En ivonis sollemnia
coruscant per orbem
stemus in leticia
demus deo laudem
Matins antiphon 1
Impiorum sprevit consilia
peccatorum cavit itinera
pestilentum despexit studia
beatorum fulget in gloria
Matins antiphon 2
Ivo britonum gloria
floruit universis
bonis profuit gracia
fuit virga perversis
Matins antiphon 3
Quem hic christi gracia
suscepit in bonis
exultat in gloria
celestibus donis
Matins respons 1
Dulcis iusticie
bonis hic bona semina sparsit
hilaris fructus
patrum novalibus hausit
Matins verse 1
In agro lacrime
sed horreo gaudia metit
Matins respons 2
Hic sanctum corpus
animam sanctam quoque nactus
non carni vixit
octennis pugna probavit
Matins verse 2
Virgineum sertum
ivonem constat adeptum
Matins respons 3
Doctrinam moresque parat
evo iuvenili
construit ecclesias
ornans etate virili
Matins verse 3
Laurea doctorum
claret merito decoratus
Matins antiphon 4
Optata tribuit
sanctus hic omnia cum vult
ivo qui studuit
corde rogare deum
Matins antiphon 5
Hic de promissis
nihil ambigit omne dabit rex
optatum et meritis
gracia maior erit
Matins antiphon 6
Mirabilis christus
sancti mirabile nomen
fecit nam evidens
cunctis populis fuit omen
Matins respons 4
Dedit se christo
mundi quoque fastus abegit
erumnas populi
scelerumque crimina flevit
Matins verse 4
Carnis delicias
lascivas ipse fugavit
Matins respons 5
Officialatus
prefectus in auctoritate
servat iusticiam
cum mansueta veritate
Matins verse 5
Ius tribuit cunctis
pius egris asper iniquis
Matins respons 6
Actibus ivonis
christe fons luminis omnis
illuces populis
tenebrasque detrahis orbis
Matins verse 6
Quos docet hic de te
verbis meritis trahit ad te
Matins antiphon 7
A mundo mundus
et iusticias meditatus
monte dei sancto
scandere promeruit
Matins antiphon 8
Divinam vitam
semper es degere visus
deinceps divinum
consequeris premium
Matins antiphon 9
Ivonis sancti
precibus qui cuncta creasti
regno celesti
nos fac in fine beari
Matins respons 7
Presbyter hic sanctus
habitus est sic quoque dictus
binas ecclesias
successive bene rexit
Matins verse 7
Has verbo exemplo
subsidioque pavit
Matins respons 8
Hospes terrenus
celestes consulis aulas
civis ethereus
tu pacis nuncia portas
Matins verse 8
Tudgualum affatus
paradisi pignora gustas
Matins respons 9
Vixisti sancte
felix obis frueris+que
eternis premiis
fulgens preclarus utrisque
Matins verse 9
Semitis his rectis
nos ducis et protrahis ad te
 
Lauds antiphon 1
Gracia divina
sanctum predestinat istum
quoque bone indolis
mirabilisque fuit
Lauds antiphon 2
Mater per spiritum
predixit hunc fore sanctum
claraque futura
produnt exordia pura
Lauds antiphon 3
Litteris imbutus
divis iurisque peritus
artibus adeptus
adiit omniscius
Lauds antiphon 4
Cuncta ecclesia tu+que
britannia francia tota
ivonis festo
lete benedicite deo
Lauds antiphon 5
Ivo pro meritis
celsus te spiritus omnis
laudat tuque tuum
glorifica dominum
Lauds (gospel) special antiphon
O spem miram quam dedisti
mortis hora te flentibus
dum valedicens dixisti
te profuturum gentibus
imple pater promisisti
nos tuis iuva precibus
et post te fac ope christi
frui cum celi civibus
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Felix ivo
quem sapiencia
dei patris
optavit filium
cuius sanctitatis
premittit gaudia
matris ori
dans vaticinium
cuius infancie
ipsa exordia
virtutum iam
sonat preludium
doctrine et operum
merita varia
prebent cunctis
splendidum radium
votorum precum+que
ipsa suffragia
cunctis cedunt
in patrocinium
et post vite
presentis studia
nos conducant
ad celi bravium