full office name: IVO (n2)
edition: AH 13 #67
eccles:OFM
calendar:May 19
structure summary: Vespers: E
Matins: IA3RR.A6R
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: .t
Matins: o.t3{t,o}oto4{o}
Lauds: t4o.t
2nd Vespers: .o [”]
canonized:1347
type of saint: priest confessor
geographical information:.Brittany patron, France
notes:patron of country
priest
confessor
archbishop
Persons: Ivonis Ivonem

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
Qui potens est exaltans humiles
magnam facit ivonis gloriam
per virtutes innumerabiles
monstrans eius magnificenciam
egros sanat solidat debiles
elinguibus prebet facundiam
vinctos solvit facit damnabiles
promereri de culpis veniam
 
Matins I
Eterno vero et vivo
deo regenti secula
iubilemus in quo ivo
operatur miracula
Matins antiphon 1
Ivo bona dedit ex arbore
fructum bonum congruo tempore
Matins antiphon 2
Ivo fuit sancte ecclesie
architectus bene edificans
pascens plebem cibo sciencie
dominica precepta predicans
Matins antiphon 3
Ivo cuius est christus gloria
in quo facit tot mirabilia
mala turbant nos multiplicia
accelera nobis remedia
Matins respons 1
Ivo laudis tue materia
tui vera sunt testimonia
complectitur tot laudabilia
qui inopes nos facit copia
Matins verse 1
Tot occurrunt menti magnalia
ori quoque tot narrabilia
Matins respons 2
Ivo quis tibi similis
victu gestu et opere
simplex eras et humilis
mundus ab omni scelere
vestitu despicabilis
quamvis clarus ex genere
pius cunctis amabilis
Matins verse 2
Deum amans summopere
studens sapores fugere
ac de abiectis vivere
et indigentes alere
Matins antiphon 4
Ivo pro quo tu advocas
promptum sentit auxilium
nam invenis dum invocas
deum tibi propicium
Matins antiphon 5
Ivo scuto benevolencie
tegit deus clientulos tuos
lapsos trahit ad vitam venie
et ab orcu suscitat mortuos
Matins antiphon 6
Ivo quam admirabile
nomen tuum dignoscitur
nam contra quodvis flebile
malum quod homo patitur
per te confestim utile
remedium tribuitur
Matins antiphon 7
Ivo qui es ad gloriam
ingressus sine macula
impetra nobis veniam
et graciam accumula
Matins antiphon 8
Ivo dum tuas psallimus
virtutes et miracula
per te nostrarum poscimus
culparum solvi vincula
Matins antiphon 9
Ivo in montem domini
meruisti ascendere
presenti prestes agmini
innocenter te colere
Matins respons 7
Doctor cleri doctor veri
ivo bonis nos astrue
laus sanctorum lux rectorum
nos illustra nos instrue
et nos a malis erue
suffragio precis tue
Matins verse 7
Et a viciis exue
ac virtutibus indue
 
Lauds antiphon 1
Mirabilis in altis dominus
qui ivonem fecit mirabilem
omne nobis dimittas facinus
sese prebens nobis placabilem
Lauds antiphon 2
Omnis terra resultet gaudiis
in ivonis sacris sollemniis
Lauds antiphon 3
Deus deus summe potencie
servos tuos ivonis laudibus
insistentes audi propicie
servans eos a malis omnibus
Lauds antiphon 4
In ivone te benedicimus
pie iesu dum ipsum colimus
Lauds antiphon 5
Tympano et psalterio
laudemus dei gloriam
sperantes indulgenciam
ivonis patrocinio
Lauds (gospel) special antiphon
Benedictus dominus omnium
ivo tibi dat hanc potenciam
quod protector in te sperancium
inimici sevi proterviam
domas fluctus demis incendium
rixas tollis foves concordiam
audi voces ad te clamancium
et in pacis dirige nos viam
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
In ivonis sollemniis
exultet noster spiritus
poscendo precibus piis
ut nos adiuvet celitus
impetratis remediis
et nos liberet penitus
a malignis molestiis
quibus mundus est subditus