full office name: HERMELANDUS & BALDUS (n2)
dollarcode: closely related to HF51
edition: AH 45 #44
calendar:November 07
structure summary: Vespers: E
Matins: IA3R3.A6R3
Lauds: A5
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: .l
Matins: o.llv{v3}glloll{v,vi,v}
Lauds: oov3
2nd Vespers: .g [”]
type of saint: bishop {Baldus}
geographical information:Tours, France
notes:bishop
Persons: Hermelandi Baldi
Places: Babylonis

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
O christo plebs dedita
sanctorum glebis predita
gratuleris hodie
tota sis iucunda
erumpens in laudibus
sursum erectis cordibus
lauda regem glorie
labe mente munda
spem fide corrobora
ecce sanctorum corpora
hermelandi baldi+que
tibi commendantur
votis ergo sedulis
dignis concentus modulis
a nobis nunc utrique
laudes referantur
 
Matins I
Sinceris christo mentibus
exultemus cum gaudio
qui sanctorum pignoribus
nos honorat in stadio
Matins antiphon 1
Laus litetur in sanctorum
festo grata numini
nam in lege domini
fuit voluntas eorum
Matins antiphon 2
Super sion constituti
montem sanctum domini
sunt honoris gemini
serta tandem assecuti
Matins antiphon 3
A fructu multiplicati
celestis pinguedinis
dei vultus luminis
claritate sunt signati
Matins respons 1
Lux ecce fulget hodie
nove sollemnitatis
laudum litentur hostie
in ara puritatis
ne sanctorum reliquie
auferantur ingratis
Matins verse 1
Psallat huius ecclesie
chorus pro tantis gracie
donis sibi collatis
Matins respons 2
Mundum ad agni nupcias
invitans rex celorum
servos premittis varias
promittens post laborum
cursum vite delicias
mercedem meritorum
Matins verse 2
Horum sancti nunc proprias
quorum colis exuvias
typum tenent servorum
Matins respons 3
Cultu laudum impendia
sacre devocionis
prome presens ecclesia
paradisi colonis
quorum fulges presencia
congaudesque patronis
Matins verse 3
Laudes eorum amplia
vite compescens vicia
filie babylonis
Matins antiphon 4
Intraverunt dei templum
ut orarent timidi
cunctis zelo fervidi
prebentes exemplum
Matins antiphon 5
Hoste strato cum dulcore
preventrice gracia
viri sancti gloria
coronantur et honore
Matins antiphon 6
Sui semper procedebant
in conspectu domini
et idcirco termini
lapsum prorsus eludebant
Matins antiphon 7
Deum querens sine sorde
hec est generacio
manus eius officio
innocens et mundo corde
Matins antiphon 8
Beati remisse quorum
erunt culpe penitus
illi nempe celitus
sorte fruentur iustorum
Matins antiphon 9
Exaudiri meruerunt
clamantes ad dominum
quia spei terminum
sue christum posuerunt
Matins respons 7
Adsunt nobis celebria
beatorum sollemnia
hermelandi baldi+que
digna laudum preconia
devote cum leticia
referamus utrique
Matins verse 7
Ut horum prece previa
christi remittat gracia
que gessimus inique
Matins respons 8
Clara sanctorum merita
signa premonstrant inclita
nam ipsorum obtentu
de celo datur pluvia
fugatur egrimonia
sanitatis adventu
Matins verse 8
Restaurantur deperdita
languorum cessant tedia
pulsi morbi detentu
Matins respons 9
Te christe laudant supera
terra pontus et cetera
quecumque condidisti
qui tot in vite vespera
nobis sanctorum pignora
preclara contulisti
Matins verse 9
Nobis remitte scelera
tibique nos confedera
christe quos redemisti
 
Lauds antiphon 1
Sanctorum testimonia
sacris quorum pignoribus
presens splendet ecclesia
facta sunt credibilia
Lauds antiphon 2
Nostra nunc terra iubilet
letanter illis serviens
laudum sonis invigilet
festum sollemne faciens
Lauds antiphon 3
Ad te christe pervigiles
extiterunt de luce
carnem ut firmi pugiles
domantes multa cruce
Lauds antiphon 4
Cunctorum universitas
christo confiteatur
per quem nostra nunc parvitas
tot donis gloriatur
Lauds antiphon 5
Exuti carnis carie
deum laudant in celis
in laude quorum hodie
resultet nostra chelys
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
O iesu fidelium
spes et gloriacio
per quem tot magnalium
hec aula deposito
digne gloriatur
firma fides mencium
crescat et dileccio
da spectatum gaudium
quo pro vite merito
te dante fruatur