full office name: FELIX of Nola (n1)
edition: AH 18 #20
calendar:November 15?
structure summary: Vespers: E
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: A5E
poetic forms: Vespers: .l
Matins: l.o3{lh3}o3{lh3}o3{lh3}
Lauds: o5.v
2nd Vespers: t5.o [”q]
type of saint: bishop martyr
geographical information:Nola, Italy
notes:bishop
martyr
Persons: Felix Felicis Maximus Felicem Ieremiam
Places: Nolane

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
Sancte tua felix
prece fac sit plebs tua felix
cui mens est totis
tibi nunc assistere votis
plebem cum clero
duc sic moderamine vero
te duce confisi
quo regna petant paradisi
 
Matins I
Regem laudemus
mitem quem semper habemus
felicis cursum
qui duxit ad ethera sursum
Matins antiphon 1
Fuit vir iste beatus
a christo multum amatus
consilium impiorum
spernens et iter pravorum
Matins antiphon 2
Cum infremuissent gentes
christi servum insequentes
aranee fuit tela
illi scutum et tutela
Matins antiphon 3
Licent sint multiplicati
hostes huius deo dati
ad dominum cum clamavit
salus eius hunc salvavit
Matins respons 1
Gaudens in festo
pia plebs felicis adesto
gaudia duc mente
tanto pastore tuente
nam poteris facile
seclum tunc spernere vile
Matins verse 1
Hunc satis exora
per eum cuncta meliora
Matins respons 2
Hunc pater ut morum
plenum videt atque bonorum
heredem carum
rerum facit esse suarum
quas impertitur
fratri pater ut sepelitur
Matins verse 2
Sprevit opes mundi
pueri mens celica mundi
Matins respons 3
Doctus scriptura
felix mundi peritura
despicit in celis
spem votis ponit anhelis
maximus hinc animo
presul congaudet ab immo
Matins verse 3
Presbyter hic factus
sanctos firmatur in actus
Matins antiphon 4
Sanctum hunc mirificatum
scimus atque decoratum
a deo cum de carcere
eduxit eum libere
Matins antiphon 5
Mane domino astabat
felix iste et orabat
cuius vox est exaudita
pro plebe sibi subdita
Matins antiphon 6
Mirabile nomen christi
comprobatur sancto isti
quem carceris de foribus
eduxit clam custodibus
Matins respons 4
Urbe nolane
felix non vixit inane
sed quem dilexit
populum sub preside rexit
qui senio fractus
felices gesserat actus
Matins verse 4
Et quia turpe furit
mala gens illum metus urit
Matins respons 5
Felix turbatur
sine sancto dum viduatur
namque senex eremum
cupiens fugit et loca demum
intrat sentosa
dumis scopulisque perosa
Matins verse 5
Mundanum cultum
cupiens vitare tumultum
Matins respons 6
Urget pagana
gens felicem malesana
nomine pro christi
carcer sancto datur isti
sub quo congeste
straverunt fragmina teste
Matins verse 6
Divinum numen
dat cum requie sibi lumen
Matins antiphon 7
In domino fidens fuit
felix dum gens ceca ruit
nam non videbant videntes
hunc ad quem erant loquentes
Matins antiphon 8
Felix hic sine macula
intravit tabernacula
quo celesti cum copula
requiescit in secula
Matins antiphon 9
Desiderium anime
tribuisti altissime
felici qui feliciter
ad te nostrum regat iter
Matins respons 7
Angelico fretus
ductu de carcere letus
felix egressus
illuc tulit illico gressus
quo presul sanctus
sanctos dat pectore planctus
Matins verse 7
Felix deserto
letatur valde reperto
Matins respons 8
Dat in divina
brumali tempore spina
botrum qui fusus
morienti restruit usus
conatu magno
pastor portatur ab agro
Matins verse 8
A domino factum
est hoc admirabile factum
Matins respons 9
Presule excepto
non flecti dogmate cepto
felix intendit
gens dentibus impia frendit
effugit hic tela
quem servat aranea tela
Matins verse 9
Sic christus frangit
hos quos spes idola tangit
 
Lauds antiphon 1
Persequentum postquam manus
evaserat felix sanus
hunc vidua quedam pavit
sicut christus ordinavit
Lauds antiphon 2
Sacri roris infusio
potavit in compluvio
christi servum dante deo
estu siccato puteo
Lauds antiphon 3
Cessante malorum rabie
relocatur ecclesie
felix tunc migrat maximus
presul ad celos maximus
Lauds antiphon 4
Eligitur episcopus
felix sed non tantum opus
cum humilis esset vere
presumit sibi sumere
Lauds antiphon 5
Populo felix presbyter
doctrine prebuit iter
donec eius est spiritus
sursum invectus celitus
Lauds (gospel) special antiphon
Felicem hunc veneremur
eius actus imitemur
orantes spe sedula
ut in celesti gloria
per ipsius suffragia
regnemus in secula
 
2nd Vespers antiphon 1
Ecclesia mater sancta gaude
leta christum digna lauda laude
qui ab oriente in felice
te beavit alumno felice
2nd Vespers antiphon 2
O quam christus in hoc mirabilis
predicatur atque laudabilis
quem ornavit miris virtutibus
in seculis narrandis omnibus
2nd Vespers antiphon 3
Ieremiam hic fratrem habuit
fratres eadem mens non tenuit
nam vite alter contemplative
alter vero inhesit active
2nd Vespers antiphon 4
Mundus mundum felix conculcavit
ad superna semper anhelavit
mundum linquens et eius gaudia
celi iam possidet palacia
2nd Vespers antiphon 5
Gemma lucis felix eximie
ora christum solem iusticie
ut tenebris nostre nequicie
lumen vere det penitencie
2nd Vespers (gospel) special antiphon
O felix pastor inclite
perduc ad pascua vite
te laudantem gregem istum
ut cum celorum civibus
eternis laudet laudibus