full office name: VITUS (n2)
edition: AH 52 #391
eccles:mon?
calendar:June 15
structure summary: Vespers: A
Matins: IA6R4
poetic forms: Vespers: l
Matins: i.ip5{ip,p,ih,lh} [q]
type of saint: martyr
notes:martyr
Persons: Vitus Viti Hyla Vite
Places: Luccanorum Luccania

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
Laus immensa dei
sunt huius festa diei
flos luccanorum
qua vitus regna polorum
attigit egregius
quia dulcia vota per eius
crimina solvuntur
tempestates reprimuntur
sedantur morbi
totique salus datur orbi
 
Matins I
Preveniat faciem
domini nostra confessio
qui hanc diem
sancti consecravit viti martyrio
Matins antiphon 1
Sanctus vitus
alto senatorum sanguine progenitus
in provincia
luccania presentis vite gaudia
contempsit inania
Matins antiphon 2
Preventus namque gracia tirunculus christi quando fuerat septennis
militavit viriliter ut laurearetur palma vite perennis
Matins antiphon 3
Qui cum a patre suo hyla attemptaretur subdolis argumentis
a christi confessione divelli non potuit delinitus blandimentis
nec irrogatis fractus est cruciamentis
Matins antiphon 4
Sanctus namque vitus tactus patris impii flagris ad patrem celestem cordis intencionem dirigebat
quem patre carnali spreto medullitus diligebat
Matins antiphon 5
Christiani nominis inimicum domine tunc destruxisti
cum laudem tuam ex ore pueri magnifice perfecisti
Matins antiphon 6
Agonista dei beatus celesti virtute roboratus
contempto cultu idolatrie immolabat se domino holocaustum iusticie
Matins respons 1
Rudimentis christianitatis munitus
adversus patrem suum beatus vitus
pectore quam fuerit valido
dira flagella docent liquido
Matins verse 1
Quantumcumque inquiens cruciabor
ab illius numquam dileccione tormentis temporaliter mihi irrogatis dissociabor
Matins respons 2
Per beati viti suffragia egroti plures sanabantur
cecique non pauci illuminabantur
maligni+que spiritus ab energumenis eliminati voce publica ipsius preclara merita protestabantur
Matins verse 2
Clamantes et multum discerpentes in nomine christi a quibus propulsabantur
Matins respons 3
Puer dei vitus dans locum credendi circumstantibus populis
sublevatis ad celum oculis
ubi invocavit propiciam divinitatem
arefacte manui presidis pristinam restituit sanitatem
Matins verse 3
Sperans enim ut servirent regi polorum
renunciantes supersticioni idolorum
Matins respons 4
Vite dei serve
celi coniuncte caterve
nos sibi commenda
precibus ne morte tremenda
post cursum mundi
mergamur in ima profundi
Matins verse 4
Ostendendo bonum
te clementemque patronum