By clicking on the
icon you can search for offices within the corresponding
category.
Here you find the raw text from the LMLO file
| Vespers antiphon |
laudis et glorie letum ducat cetus fidelium quo sublime decus hesperie gratulante turba celestium a principe supreme curie bine sumpsit corone premium |
| Vespers (gospel) special antiphon |
mira de mundi fine docuit in occiduo terre cardine ut sol vincencius occubuit et septus angelorum agmine lucidas celi sedes tenuit |
| Matins I |
quem vincencius predicavit iudicem esse venturum |
| Matins antiphon 1 |
latrans in ventre catulus ut quereret quem edidit qualis esset infantulus |
| Matins antiphon 2 |
que sit futuro tempore matris monstrat agilitas roburque datum corpori |
| Matins antiphon 3 |
postquam subiit dominici virtutem sibi prestitam laude monstrat multiplici |
| Matins respons 1 |
in vespere labentis seculi novum vatem misit vincencium christiani magistrum populi refert instare dei iudicium quod spectabunt cunctorum oculi |
| Matins verse 1 |
venit hora iudicii eius |
| Matins respons 2 |
nobili valencie generosis ortus natalibus sincere puer innocencie ingenuis prepollet moribus nature pariter et gracie opimis affluens muneribus |
| Matins verse 2 |
vita cepit florere splendida |
| Matins respons 3 |
secutus arduam a terrenis procul illecebris veritatem reddit conspicuam profugatis errorum tenebris oram illuminat occiduam toto factus in orbe celebris |
| Matins verse 3 |
sermo erat flammis ardencior |
| Matins antiphon 4 |
ducis eius mirifici purgavit mundi vicia dono verbi salvifici |
| Matins antiphon 5 |
vincens mundana gaudia hinc summa celi curia eum cepit cum gloria |
| Matins antiphon 6 |
sepe plorando lacrimas christi mortem considerans eiusque corpus consecrans |
| Matins respons 4 |
contemplatur virgili studio mane pulchri ad instar sideris mire lucet doctrine radio morbos omnes vesperi generis salutari pellens remedio ?Virgili [alt: ?] |
| Matins verse 4 |
quo non recti quid agat operis |
| Matins respons 5 |
animos inflammat astancium pectoribus humanis inserens amorem donorum celestium de virtutibus alta disserens frenare docet omne vicium |
| Matins verse 5 |
dum de ore divina loquitur |
| Matins respons 6 |
mirabilis quadriga domini vincencius cum christo iungitur trino predicatorum cardini quorum virtute fides regitur divino sit pia laus nomini |
| Matins verse 6 |
velut equi fortes et varii |
| Matins antiphon 7 |
ipsum mortalem edidit sed felix hunc britannia regno celorum reddidit |
| Matins antiphon 8 |
pro christi sacro nomine mentem constantem tenuit sacro rigatus flamine |
| Matins antiphon 9 |
quidquid fecit dum viveret se a erremo abstulit ut celum tandem scanderet ?Erremo [alt: ?] |
| Matins respons 7 |
ab ignotis quando vectoribus allatos panes tradit populo degenti secum in nemoribus qui sepe stupet hausto poculo non consumptis vini liquoribus |
| Matins verse 7 |
dum intuentur viri magnalia |
| Matins respons 8 |
cum decore semper et gloria sanctitate illustri preditum veneratur omnis hesperia cuius celsum monstratur meritum in tumuli sacra memoria |
| Matins verse 8 |
nam ad vitam defuncti redeunt |
| Matins respons 9 |
quem angelorum cum ordinibus triumphante felices anime prosequuntur iucundis laudibus te lauree coronant plurime sublimem in regnis celestibus |
| Matins verse 9 |
nos tuis fove precibus quem ascripsit ecclesia nuper sanctorum cetibus |
| Lauds antiphon 1 |
collaudet regem glorie qui cum sanctis vincencium glorificavit hodie |
| Lauds antiphon 2 |
christi preco cum predicat dux illius dominicus in terris ipsum visitat |
| Lauds antiphon 3 |
hostem pellit ab obsessis cunctis vivens humanitus salutem reddit oppressis |
| Lauds antiphon 4 |
mox matris per excidium vite alter restauratur quem clausit precipicium |
| Lauds antiphon 5 |
angelorum exercitus odor portentum gracie convenit hora transitus |
| Lauds (gospel) special antiphon |
virginali candore nituit salutaris doctrine veritas predicando ubique claruit illi summa geminam bonitas pro meritis coronam tribuit |
| 2nd Vespers (gospel) special antiphon |
cui arcem polorum scandenti cum honore obvius ingenti plaudens venit chorus angelorum canentes te duc laude frequenti ad amena regna beatorum |
| Lauds (gospel) special antiphon .f |
vocans ad lucis opera ad fruenda vincencius nos ducat vite munera |
| 2nd Vespers (gospel) special antiphon .f |
in huius vite vespere ad christum nos vincencius tuto ferens itinere |