full office name: VICTORIANUS (n1)
edition: AH 17 #70
calendar:January 12
structure summary: Vespers: E
Matins: A6RR.A3
Lauds: A5E
Prime: A
poetic forms: Vespers: .e
Matins: l6{lh,hl}lil
Lauds: l5.l
Prime: l [q]
type of saint: abbot hermit
geographical information:Asan, Spain
notes:abbot or abbess
hermit
Persons: Victoriane Victorianum Victorianus

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
O lux prefulgens
virtutum stella relucens
semper et omne decus
veraque nostra salus
victoriane pater
celesti stemmate comptus
angelicis famulos
cetibus adde tuos
!Veraque [alt: ?]
 
Matins antiphon 1
Moribus ornatus
generosa stirpe creatus
legis iura ratus
fuit hic vir iure beatus
Matins antiphon 2
Stans in monte dei
tenuit vexilla tropei
dator et egregius
regionis prefuit huius
Matins antiphon 3
Duros corde graves
docuit mox esse suaves
hinc testante david
deus illum mirificavit
Matins antiphon 4
Auribus iste dei
spacio noctisque diei
quod prece fundebat
deus hoc pius accipiebat
Matins antiphon 5
Illius ex ore
sonuit cum laudis honore
quidquid honestatis
valet esse vel utilitatis
Matins antiphon 6
In domino confisus
contempsit gaudia risus
ut meritis dignis
laqueos evaderet ignis
!Confisus [alt: ?]
Matins respons 4
O speciale decus
generali munere fretus
fac preclues celo
presentes corde sereno
Matins verse 4
Victoriane tuis
virtus clipeusque salutis
Matins respons 5
Annua preclari solvamus debita festi
nunc quia luciferum tenet aula victorianum
possidet eterne retinendo premia vite
!Aula [alt: ?]
Matins verse 5
Florens cum iustis
ut sol cum luce perenni
Matins antiphon 7
Iusticie cultor
fuit hic et criminis ultor
ut sub sorte dei
montem peteret requiei
Matins antiphon 8
Virtutum florem
tribuit deus huic et honorem
quam peciit vitam
celi gemmis redimitam
Matins antiphon 9
Corde manu mundus
sensu sermone profundus
ascendit montem
mundum superans pereuntem
 
Lauds antiphon 1
Laudibus est dignus
morum pietate benignus
famine preclarus
pater almus victorianus
Lauds antiphon 2
Portas intravit
quas non zabulus superavit
atria celorum
penetrans iam civis eorum
Lauds antiphon 3
Vultus ante dei
vigilans sub luce diei
semper adherebat
domino cui mente placebat
Lauds antiphon 4
Corpore dum vixit
semper domino benedixit
creditur in celis
cui nunc benediccio felix
Lauds antiphon 5
Cuncti laudemus
dominum veneremur amemus
quem digne sanctus
laudavit victorianus
Lauds (gospel) special antiphon
Fortis et invictus
rex celi sit benedictus
gaudia qui celi
famulo tribuendo fideli
ad superos sanctum
promovit victorianum
qui nos a dira
tueatur iudicis ira
 
Prime antiphon
Doctrine sane
pie doctor victoriane
duxisti placitam
domino sine crimine vitam
nunc per vota precum
da nobis vivere tecum