full office name: VICTOR (misc.)
edition: AH 50 #420-23
calendar:September 30
structure summary: Q: AWA
Vespers: E
Q: A
poetic forms: Q: i+lv
Vespers: .v
Q: l [”]
type of saint: martyr
geographical information:Xanten, Germany
dollarcode: Theban Legion
notes:martyr
Persons: Victor Victoris

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Q antiphon 1
Salve miles triumphalis
celi inter athletas
salve dux et consodalis
sacraque societas
victor ave
vas suave
martyr et patrone
nobis fave
morbos cave
assis in agone
Q W 1
Letetur in celis
thebeorum turba fidelis
et victor cum sociis
exultet martyr fidelis
Q antiphon 2
Eia victor gloriose
qui vicisti animose
mortem fide stabili
quique mortem delegisti
ut gauderes pro hac tristi
vita perdurabili
tuos servos et devotos
fac cruore tuo lotos
ut qui empti sanguine
christi queant vivere
tecum omni tempore
 
Vespers (gospel) special antiphon .o
1 dominum magnificemus
et devote celebremus
victoris sollemnia
eius quoque sociorum
quibus christi rex celorum
dedit vite premia
2 nam pro fide sunt prostrati
immo magis evocati
ad eternam patriam
cum pro fide qui necantur
in eternum ostendantur
vivere per gloriam
3 sancte victor martyr mitis
pro nobis cum tue litis
supplices consortibus
ut rex regum qui nos gratis
redemit ab insperatis
nos conservet mortibus
 
Q antiphon
Inclite martyr ave
clarum venerabile suave
non solum nomen
victoris habens sed et omen
qui non vincendo
vim vi sed vim paciendo
hostem vicisti
passus pro nomine christi
suscipe servorum
dignanter vota tuorum