By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers (gospel) special antiphon |
qui pascis inter lilia septus choreis agminum canencium subtilia virgineum tripudium nos tua cum familia da cernere post terminum cursus et hec flebilia |
Matins I |
sion exultent filie qui iubilum leticie celo invexit hodie |
Matins antiphon 1 |
rex creator omnium statum quendam supernorum representat civium |
Matins antiphon 2 |
angelis sunt similes soli christo sponso suo adherentes virgines |
Matins antiphon 3 |
vivunt carnis vicia trucidantes immortali vite dant preludia |
Matins respons 1 |
terrarum per ambitum nomen eius est ab ea diffusum magnificum stirpe ductum quod a rea reis est sanificum |
Matins verse 1 |
amoris est puellis vinculum |
Matins respons 2 |
oleo iucundiore uncti pre consortibus pari virgines fervore aciei currunt more undecim in milibus |
Matins verse 2 |
nec marinos vertices obstupescunt quos abhorrent docti quique remiges |
Matins respons 3 |
fide forma formose ortu virtute nobiles amore viscerose sub ursula sunt pariles electe quasi rose |
Matins verse 3 |
mille virginibus fit acies terribilis pudoris hostibus |
Matins antiphon 4 |
et per infirma mundi dominus in facili vult forcia confundi |
Matins antiphon 5 |
eius ac sodalibus procul a britannia bellum adornantibus |
Matins antiphon 6 |
disponens in puellis ad conflictum eminus direxit in procellis |
Matins respons 4 |
super rivos fluminis sponse pausant delicate in ameno litoris mari ventis agitate locum ad certaminis |
Matins verse 4 |
mox producens dominus per marinos fluctus rheni invehit gurgitibus |
Matins respons 5 |
canis rident iacula nescientes in delicto torum absque macula tote pulchre sponso christo fide nubent patula |
Matins verse 5 |
calcato fomite angusti callis currunt in tramite |
Matins respons 6 |
exercitus virginei armata pudicicia carnis et cordis nivei letatur in sevicia percucientis mallei |
Matins verse 6 |
rabies hunnorum sevit in ovilia lupi ut agnorum |
Matins antiphon 7 |
ostensum est virginibus quod per diei spacium et noctis rheni fluctibus invehuntur dulcibus |
Matins antiphon 8 |
coloniam egregiam future cives advene cernentes figunt ancoram |
Matins antiphon 9 |
que sunt in aque transitu undena salva milia quiescunt absque strepitu |
Matins respons 7 |
lictorum exterminium mox virtus ultrix scelerum persequitur divina nam trucidatis similes se persequentes acies in armis albis agiles gens cernit belluina |
Matins verse 7 |
fugatis hostibus pax redditur concussis civibus |
Matins respons 8 |
felici sanguine que roseo madens ut flumine virgineo dotatur agmine |
Matins verse 8 |
custos beatorum non admisit reliquum corpus defunctorum |
Matins respons 9 |
quam fecit dominus dies festus celorum civibus in qua nova lux orta tristibus pax terrenis laus sit celestibus |
Matins verse 9 |
laudem canunt angeli civitati pace data gaudent cives singuli |
Lauds antiphon 1 |
mundo factus comminus carnis per materiam quam traxit de virgine virginum in agmine ludens multifariam |
Lauds antiphon 2 |
iubilando celebret festum virginale in quo canit curia virginum de gloria melos triumphale |
Lauds antiphon 3 |
lucis cetus virginum expectans cum lumine ad agni convivium dum est patens ostium intrat leto carmine |
Lauds antiphon 4 |
sua deum opera bonus qui dominus angelorum ordines celum tellus homines et quod his inferius |
Lauds antiphon 5 |
laudantes celi dominum qui facit mirabilia iuvencularum virginum in tympano canencium laus eius in ecclesia |
Lauds (gospel) special antiphon |
ut concordis cantilene resonemus vocibus laudis turme tam serene sion arce quam amene collocavit dominus |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
serenorum cordium quarum cinis sic affinis terre sacrat gremium quod exosi venenosi non paret vestigium nos ad polum vite solum transferte per meritum |
Vespers antiphon .a |
devota colonia qui te laude fecit dignam per undena milia virginalis cetus tibi missi de britannia |