By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon |
celestis curia virginalis celi familia ad te venit quam ducit ursula de qua cantat presens ecclesia |
Vespers (gospel) special antiphon |
novo prodigio virginali plenum collegio dum de ceno collecto lilio de spina flore de luto radio caro vicit mundum martyrio |
Matins I |
natum sponsum et premium venite adoremus |
Matins antiphon 1 |
dum de rebus tam caducis surgit hec victoria |
Matins antiphon 2 |
dum de carne triumphavit amor vincens omnia |
Matins antiphon 3 |
contra carnis nostre mores virginalis gloria |
Matins respons 1 |
regi scribit britannorum petens nato filie maritali fide torum iungi simul magna morum fama motus ursule |
Matins verse 1 |
multas tamen sibi dari vult sodales federe |
Matins respons 2 |
regina sicilie de supernis intus cito sociatur ursule quem sequuntur hadrianus quattuorque filie cuncta sibi sunt commissa intra terram anglie |
Matins verse 2 |
gerasine transmittuntur consodales ursule |
Matins respons 3 |
felix virgo maritata ursa regis filia quam rex petit est mutata fide per hanc multa data sunt virginum milia |
Matins verse 3 |
sibi sponse coniunguntur sunt matrisfamilia |
Matins antiphon 4 |
numquam simul sunt producta tot virginum milia |
Matins antiphon 5 |
carnis fece non seducta sponsa regis filia |
Matins antiphon 6 |
sursum celis est conducta intrat celi limina |
Matins respons 4 |
iubet virgo baptizantur sponse dei nominantur cives regis glorie |
Matins verse 4 |
ut per naves conferantur in terram colonie |
Matins respons 5 |
rosas et lilia flores parit egypti vinea dei nutu producit anglia celi cives celorum agmina |
Matins verse 5 |
est felix ursula sponsa regis regalis filia |
Matins respons 6 |
rome papam cyriacum loca sancta visere qui relinquens tunc papatum virginibus comitatum prebet dei munere |
Matins verse 6 |
christi ducit ad optatum secum semper vivere |
Matins antiphon 7 |
cedit cetum non inanem perpetrat martyrium |
Matins antiphon 8 |
dum ditantur celi donis cantant celi canticum |
Matins antiphon 9 |
mundo cedunt dantur choris angelorum agminum |
Matins respons 7 |
david decem milia dudum cantans dat hierosolyma totum felix hec habet ursula dum de gente legit tam perfida celo mittit undena milia |
Matins verse 7 |
celorum agmina letas ducunt ad regni gaudia |
Matins respons 8 |
morumque gracia ornat mundum celestis ursula vicit celum palme victoria intrat victrix celorum limina videt felix accingit intima secum ducens undena milia |
Matins verse 8 |
in celi curia sub regina pro regis gloria |
Matins respons 9 |
qua piscaris cuncta gratis intrans nostra maria qui iam mentis infuscatis claustris carnis desiccatis lucis trahis lilia ad te ducis auctor pacis sursum locis preparatis hec virginum milia |
Matins verse 9 |
mentis claustro collocatis mitte deus omnia |
Lauds antiphon 1 |
maior et minima que celorum attingit media ad quam currunt undena milia |
Lauds antiphon 2 |
attingens ultima infra latet dum lustrat infima forma iustis nunc ipsis obvia |
Lauds antiphon 3 |
choris tantis est prelata virginalis glorie |
Lauds antiphon 4 |
intrat celum coronata cum palma victorie |
Lauds antiphon 5 |
dum hunc cetum admirantur supra celos scandere |
Lauds (gospel) special antiphon |
hostilis nequicie legislator et mundator carnis immundicie mentis dator et amator mentalis mundicie per has sanctas da salvator nobis regnum glorie |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
fecit virtus victorie dum caro vincit gladium mensque scelus invidie per longum cursus stadium cetus huius familie per durum tam martyrium scandit ad regnum glorie |
Q antiphon .a |
resultet gaudium dum de terris tot gaudet milium recepisse cetum virgineum quem pro christo sacrans martyrium letum mittit ad regni solium |