By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
et virginitatis lilium quod sponsum serves eterni patris filium |
Vespers antiphon 2 |
turrim fortitudinis vocem pauli in reflexam mire beatitudinis audet sequi virgo viri facta velut comparis |
Vespers antiphon 3 |
fragile corpusculum excellenti tam virtute ut ferre possit vasculum crucis christi quod a morte hoc redemit seculum |
Vespers antiphon 4 |
irriga ex preconio summi christi pauli missi docentis in iconio |
Vespers antiphon 5 |
minas hec proconsulis non exaudit sed obaudit mortalis preces culminis in hoc tendit quod ostendit doctor veri numinis |
Vespers (gospel) special antiphon |
virginumque chori omnis+que celi tuba fidelis summis exultet gaudiis quod hodie virgo hec summi regis thalami secreta meruit constans scandere thecla |
Matins I |
theclam regem virginum adoremus collaudemus iam venite exultemus |
Matins antiphon 1 |
manet in memoria nomen tuum domine huius in victoria sancte thecle quam hac die coronasti gloria |
Matins antiphon 2 |
mentem eius subintrasti tamquam sponsus vero zelo tu cor eius confirmasti ut nec minis nec a telo moveatur hominum |
Matins antiphon 3 |
innocens hec manibus sine sorde mundi dura sanctis calcans pedibus montem dei thecla scandit verum ubi deum cernit angelorum sedibus |
Matins respons 1 |
repente virginis spiritu sancto cooperante pauli doctrina sancta qua summi numinis virginum docet corpora laudi |
Matins verse 1 |
ardorem flaminis incipiunt viscera claudi thecle hac domo capta divi hominis doctrina sancta |
Matins respons 2 |
fide purpurea rapitur ecce in ethera sursum deserit devia ut tollat premia laudis eterne post vite cursum |
Matins verse 2 |
increpat acta acriter item sed virgo rursum |
Matins respons 3 |
pectoris alti mira potencia flaminis almi quod nequit homo nec mine valent virginis ratum pervertere sensum |
Matins verse 3 |
non carceris horror hanc suo cepto solvere valent sed tanta succrescit caritas ingens tantaque fide viscera calent |
Matins antiphon 4 |
huius alme virginis spiritus sancti gracia quam a domibus eburneis preclarum nomen martyris evexit in celestia |
Matins antiphon 5 |
mane diluculo quam triumphantem forcius transmisit ex hoc seculo |
Matins antiphon 6 |
virgo thecla iudicum quod videntes admirati conturbati et commoti sunt in spiritu cordium |
Matins respons 4 |
collaudabat dominum sancta virgo immutata eternum spectans premium |
Matins verse 4 |
mortis in exilium non expavens sed contemnens iudicis supplicium |
Matins respons 5 |
fit illesa domino laudes agens et exultans dulci canens cantico |
Matins verse 5 |
virgo manet et profudit preces coram domino |
Matins respons 6 |
sequitur ministra paulum non pavefacta virgo virilem sumere togam |
Matins verse 6 |
iniecit triumphata viro virgineum custodire pectus obiecit ausa sese pudica tyranno |
Matins antiphon 7 |
in sancto eius atrio in honore et gloria qui tropea virginum exultans in martyrio iudicat in secula |
Matins antiphon 8 |
sanctum corpus humile in hostes thecle qui decertat ad triumphum nobile exultet terra canat plaudat et letentur insule |
Matins antiphon 9 |
et sanctum eius bracchium salvam fecit qui dedit ei suorum palmam hostium |
Matins respons 7 |
summi regis glorie qui in sexus impotencia triumphum dat victorie fides lucis thecle dulcis vincit sevam rabiem leene trucis signum crucis donat ei requiem |
Matins verse 7 |
a tauris hec immanibus non offensa sed defensa fuit a faucibus |
Matins respons 8 |
sexu in hoc fragili dei virtus quod horrenda monstra sprevit seculi qui decepit matrem primam anguis victus virgine languet intus petens imam sedem in voragine |
Matins verse 8 |
victus hostis hominum lamentatur ingemiscit his triumphis virginum |
Lauds antiphon 1 |
accinctus est potencia dextris patris celitus sedens in celestia thecle caput exaltavit inter sancta gaudia |
Lauds antiphon 2 |
theclam in principibus eius sancti gaudii letis ergo mentibus canamus eius populus laudes dei filii |
Lauds antiphon 3 |
huius alme virginis que eterne sue vite sitivit deum luminis |
Lauds antiphon 4 |
benedicant spiritus qui urbem ab hostibus thecle decertantibus custodivit dominus |
Lauds antiphon 5 |
tuis deus filiis virgo sancta que exultas coram ipso gaudiis quo oramus nos perducas in celorum gloriis |
Lauds (gospel) special antiphon |
martyr dei thecla choris copulata spirituum beatorum tue laudi qui instamus nos exaudi ducas nos ad dominum |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
ac sanctorum militum chori gaudent nos in terris sanctum epithalamium applaudamus thecle toris sanctarum sponso virginum |
Matins I .a |
theclam protomartyrem virginum regem adoremus venite exultemus |