By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding
category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers respons |
summi vir honorus honoris sic inhonorus homo non honor est sed onus hic et honoris onus onerisque recepit honorem |
Vespers verse |
nescit honoris onus |
Vespers Q |
de mundi ludibrio evocatum educavit diligenti studio consecratum commendavit sancta conversacio hunc virtutum declaravit frequens exhibicio eius pater rex donavit terram monasterio quam sequendo peragravit gravatus pro filio frater eius dum regnavit sulini consilio regnum bene gubernavit et eius auxilio sede sulinus exulavit de cuius exilio gratulanter exultavit aletensis regio redonensem decoravit eius deposicio |
Vespers (gospel) special antiphon |
et cordibus ad bona pronis exultet redonis urbs bona plena bonis tanti letare patris festum celebrare nec dedignare carmina mille dare |
Matins I |
christum laudare venite qui dedit cremite sulino gaudia vite |
Matins antiphon 1 |
de sanguine clarus moribus et vita clarior ipse fuit |
Matins antiphon 2 |
purus puer ut puerorum venia colludit desinit esse puer |
Matins antiphon 3 |
mandata senemque secutus deseruit pueros et puerile forum |
Matins respons 1 |
nutritus in aula regales epulas regius ille puer pro christo nihili pendens christumque secutus deseruit patriam deseruit+que patrem |
Matins verse 1 |
humilis de divite pauper |
Matins respons 2 |
subito multis comitatus rex pater iratus cingitur ense latus festinans properat ut eum per devia querat |
Matins verse 2 |
inveniendus erat |
Matins respons 3 |
quesito sic filio tandem vidit filium quem dei consilio abbas sanctus clericum fecerat de laico amans quippe laicum plus gaudet de clerico |
Matins verse 3 |
gaudet de miraculo et plus hoc miraculum gaudet de puerulo |
Matins antiphon 4 |
dat terram pro prece nati per quem sectatus fuit abbatem galeatus |
Matins antiphon 5 |
psalmis psallebat et hymnis ordine condignis ut divinus docet ignis |
Matins antiphon 6 |
animi virtute maritans preditus ingenio corpore pulcher erat ?Maritans [alt: ?] |
Matins respons 4 |
iacob est ad sceptra petitus his insignitus est patris honore potitus |
Matins verse 4 |
rexit sanctusque regentem frater ad ingentem formavit ad inclita mentem |
Matins respons 5 |
populi sulinus habebat et regi frater regem regnare docebat |
Matins verse 5 |
regemque regebat |
Matins respons 6 |
in sulinum inflammatur et in eum inflammata racione viduatur patri prius copulata fratri querit maritari ut sic male maritata male possit copulari |
Matins verse 6 |
dolet uxor refutata et quo magis refutatur magis ardet execrata |
Matins antiphon 7 |
fratres in honore marie virginis ecclesiam confabricare novam |
Matins antiphon 8 |
pendensque columna aurea de celo grandis et albus aper |
Matins antiphon 9 |
matrem docuit venerari quam iubet in terris celi dominam celebrari |
Matins respons 7 |
furit ferox femina et de more femine pronior ad crimina fratres de cenobio trahit ad martyrium |
Matins verse 7 |
destruat cenobium |
Matins respons 8 |
non amentem sed amentis amicam nequicie et exponit se tormentis navem mari vitam ventis cuncta dei gracie |
Matins verse 8 |
ratis vectus armamentis fugit fines anglie |
Matins respons 9 |
chrisma vetat sed vetanti dum clarescit tanto tanti sancta sancto vita sancti currit plorans et implorat ut baptizet et dum plorat sanctus cedit imploranti |
Matins verse 9 |
non cor discors sed devotum idem velle idem votum quod vult ille vult hic totum |
Lauds antiphon 1 |
et laudando virum plaude redonensis civitas digna virum cole cura cuius tibi sepultura honor est et dignitas |
Lauds antiphon 2 |
regi sine termino ut sic in leticia cum sulino vivere possimus et psallere in celesti gloria |
Lauds antiphon 3 |
vigilavit sobrius ut vivendo sobrie regnaret egregius eius nostra merito condonentur debita sua quem pro debito nunc coronant merita |
Lauds antiphon 4 |
confessorem sulinum et confessor sulinus benedixit dominum hic donando graciam spem promisit venie hic invenit veniam obsequendo gracie |
Lauds antiphon 5 |
consona menti lingua manus+que carmina dignis concrepet hymnis quo valet usque ad patris huius debita cuius festa coluntur cedit honorem si per amorem leta canuntur |
Lauds (gospel) special antiphon |
sulinus abbas docuit et terram cordis hominum aratro verbi coluit semen serens davidicum messem fecit quam voluit |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
exaudi nos nobis fave educ nos de mundi nave ad quietis litora ubi salus sine salo ubi malus sine malo nec est palus nec in palo religatur anchora |