|
|
Vespers (gospel) special antiphon
|
Ostendet sanctus gamaliel per visum luciano sacerdoti tres calathos aureos rosis refertos et quartum argenteum croco plenum et dixit hi sunt nostri loculi et nostre relique hic autem sanguineas habens rosas loculus est sancti stephani qui solus ex nobis martyrio meruit coronari
|
|
Matins I
|
Adoremus regem magnum dominum Qui in sanctis suis semper est mirabilis
|
Matins antiphon 1
|
Luciano venerabili presbytero quiescenti in stratu suo de revelacione sanctarum reliquarum protomartyris stephani talis divinitus ostensa est visio
|
Matins antiphon 2
|
Cum adhuc pene vigilaret vir venerandus tamquam in excessu mentis repente est effectus
|
Matins antiphon 3
|
Vidit igitur assistere sibi virum etate senem statura procerum vultu decorum
|
Matins respons 1
|
Beatus gamaliel doctoris gencium pauli didascalus apparuit christi sacerdoti luciano in vestitu candido amictus pallio Et virgam manu gestabat auream
|
Matins verse 1
|
Calciatus caligis in superficie deauratis quasi deambulans coram eo
|
Matins respons 2
|
Igitur dissimulata gamaliel deambulacione venit ad eum et virga quam manu tenebat tetigit illum vocans eum tercio Luciane luciane luciane surge
Gestabat
[alt: v tenebaT]
|
Matins verse 2
|
Cui sacerdos respondit qui es domine at ille dixit ad eum
|
Matins respons 3
|
Vade luciane et dic ioanni episcopo hierosolymitano usquequo clausi sumus usquequo non aperis nobis Tuis enim temporibus revelandi sumus
|
Matins verse 3
|
Aperi nobis velocius ut per nos ostium misericordie sue humano generi aperiat deus
|
Matins antiphon 4
|
Vir dei gamaliel ait luciano non mei solummodo causa sollicitus sum sed pocius pro illis qui mecum sunt |
Matins antiphon 5
|
Isti etenim maximo digni sunt honore venerari in terris quos in celo rex regum immensa cumulavit gloria
|
Matins antiphon 6
|
Cum ergo sint apud deum meritis excelsi apud homines loco tenentur humili
|
Matins respons 4
|
Lucianus presbyter dixit domine tu quis es et qui sunt tecum at ille ego sum gamaliel pauli quondam doctor apostoli Qui autem iuxta me quiescit Ipse est dominus stephanus |
Matins verse 4
|
Qui a iudeis hierosolymis lapidatus
ad lacerandum bestiis et avibus est positus
sed per dei providenciam permansit intactus
Expositus per [alt: ve Auda "est positus sed per"]
|
Matins respons 5
|
Cum scirem ego gamaliel sanctitatem christi athlete stephani fidem eius ac devocionem credens me in resureccione partem habiturum cum eo feci eum sepeliri In monumento meo novo Dum scirem [alt: v] Levite [alt: v athlete]
|
Matins verse 5
|
Auditor domini nichodemus
ibidem sepultus est at abibas filius meus
mecum est repositus ubi iacet beatus stephanus
Requiescit [alt: v iacet]
|
Matins respons 6
|
Sacerdos dei lucianus prostravit se in oracione laudans deum et dicens domine iesu christe si est hec visio ex te Presta ut iterum ac tercio manifestetur mihi
Rogans [alt: v laudanS]
|
Matins verse 6
|
Ut confisus fiducialiter annunciem revelacionem sanctorum servorum tuorum
|
Matins antiphon 7
|
In ieiuniis et oracionibus constituto apparuit iterum sanctus gamaliel luciano presbytero et dixit quare dissimulasti frater et non retulisti que dicta sunt tibi ioanni episcopo
|
Matins antiphon 8
|
Nonne vides quanta sit siccitas et tribulacio in toto terra et tu negligenter agis
Mundo [alt: v terrA]
|
Matins antiphon 9
|
Surge ergo et vade et dic ioanni episcopo ut aperiat nobis et faciat locum oracionis ut per nostram intercessionem misereatur dominus populo suo
|
Matins respons 7
|
Sanctus gamaliel in visu dixit luciano diligenter animadverte que dico et statim deposuit coram eo tres calathos aureos Et quartus argenteus plenus erat croco
|
Matins verse 7
|
Unus ex tribus calathis rubentes habebat rosas tamquam sanguinem alii vero duo referti erant rosis albis
|
Matins respons 8
|
Vides o frater luciane hos calathos hic rosas habens pulcherrimas loculus est preciosi martyris stephani
Qui solus ex nobis martyrio meruit coronari
|
Matins verse 8
|
Introgressus ostium sepulchri
invenies eum in parte orientali
|
Matins respons 9
|
Sanctus ioannes episcopus lacrimatus pre gaudio benedixit deum et dixit ad lucianum presbyterum
oportet me inde transferre beatum protomartyrem stephanum
Qui tamquam angelus apparuit positus In concione hominum
|
Matins verse 9
|
Qui primus apud iudeos dominica bella peregit
et iesum a dextris virtutis dei stantem videre promeruit
|
|
Lauds antiphon 1
|
Regressus lucianus presbyter a sancto ioanne episcopo iussit ut consurgerent omnes diluculo et foderent in acervo illo ubi putabant esse corpora sanctorum
|
Lauds antiphon 2
|
Apparuit sanctus gamaliel cuidam monacho nomine migecio innocenti et simplici viro dicens ad eum vade et dic luciano in vanum laboras in acervo illo non ibi sumus modo
|
Lauds antiphon 3
|
Ibi olim positi fuimus exequiarum tempore planctus nunc quere nos in illo loco qui dicitur bonorum virorum possessio
|
Lauds antiphon 4
|
Audiens ergo lucianus sacerdos verba monachi migecii benedixit dominum quia inventus est et alius testis in revelacione sanctorum
|
Lauds antiphon 5
|
Dum inventum esset sacratissimum beati stephani corpus statim terre motus factus est magnus atque omnes qui aderant odor perfudit suavissimus
Cum inventum [alt: v] Omnes ad [alt: v Auda]
|
Lauds (gospel) special antiphon
|
Ex odoris mira fragrancia sanitas egrotis emanavit maxima septuaginta namque et tres tunc a variis languoribus curati sunt homines in invencione corporis stephani dilectissimi martyris deum benedicentes
Fragancia [alt: v] Corporis sancti stephani [alt: v] Glorificantes [alt: v benedicenteS]
|
|
2nd Vespers (gospel) special antiphon
|
Hodie sanctus ioannes pontifex cum maximo clero plebisque tripudio preciosas protomartyris stephani reliquias in sanctam transtulit ecclesiam sion ubi quondam archidiaconi functus est officio cuius pia apud deum sit pro nobis quesumus intercessio
|