full office name: SIGISMUNDUS (n3)
calendar:May 01
manuscript: 1 :CPU xii a 9 {Box 79}
structure summary: Q: Q
poetic forms: Q: `q;v4;o;v5;I;v;q;v' [”q]
translation:1354
1366
type of saint: king martyr
geographical information:P, Czechia and Slovakia
notes:martyr
king
Persons: Sigismunde Sigismundus Salomon Absolon Samson

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Q Q
1 o sigismunde martyr christi
tu tuos servos exaudi
ut nece privati christi
mereantur in paradisi
luce claudi
2 o fons summe pietatis
et immense bonitatis
exalto scaturiens
qui per tuos rivos dulces suaviter cuncta mulcens omnia parturiens
3 cuius impetus iucundus
suavis clarusque mundus
summa cum leticia
consolatur civitatem
dei dans iucunditatem
remota tristicia
4 cuiusque felix dulcedo
totum orbem sicut credo
mederi non desinit
sicut medicus fidelis
omnis morbos cum medelis
medetur et perlinit
5 quod aperte nos videmus
quia sanctos quos tenemus
apud nos reconditos
sacris rivis sic inundant
ut per totum orbem fundant
recreando perditos
6 in quorum tam sancto grege
lucet speciali lege
sigismundus clarissimus
7 ut david inter prophetas
signorum nec habens metas
prudens sicut salomon
qui de longe querebatur
nam sic hic rex visitatur
pulcher velut absolon
8 cuius decorem mirantur
celi terra et letantur
eius pulchritudine
ceu samson hic vere fortis
quia de inferni portis
huius fortitudine
9 plures anime soluntur
paradiso et redduntur
ipsius precamine
membra ferre morti data
iam cernuntur recreata
eius medicamine
10 non est morbus quem non curet
dum morbosos fide duret
postulans auxilium
tristes atque conturbatos
nec non paupertati datos
mundi per exilium
11 tam benigne consolatur
quia quisquis reformatur
liber a tristicia
languor vulnus hoc non ledit
sed ad sua letus redit
quando vita tristis cedit
crescente leticia
12 abbot rex et martyr christi
sigismunde genti tristi
opem fer ut consuevisti
solvendo clemencius
hostes cunctos procul pelle
qui dant potum mutum felle
et ledunt credencius
13 sicut stuppa transit igne
hos consume martyr digne
tuis sanctis precibus
ut tui servi securi
tibi semper placituri
casti possunt atque puri
parere decencius
14 iuva gregem hoste victum
crimenque dele delictum
ut (-)/ 15 ut omnino conterantur
et hi quibus adversantur
feliciter eruantur
ab inferni necibus
ut tui adversus mundum fictum
ineuntes nos conflictum
obtenta victoria
post istius mundi cursum
dirum vincientes ursum
mereamur ferri sursum
ubi coronemur rursum
in eterna gloria