full office name: SIFFREDUS (n1)
edition: AH 45 #74
calendar:November 27
November 28
structure summary: Vespers: AEE
Matins: IA9R
Lauds: A3EE
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: o.oI
Matins: v.sv4ioos{v}
Lauds: v3.vi
2nd Vespers: .v [”]
type of saint: bishop
geographical information:Carpentras, France
notes:bishop
Persons: Siffredi Siffrede Siffredum Siffredus Cesarius
Places: Campanie Lirinensis Arelatem Vendascenses Arelatis

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
In his sacris sollemniis
exultet aula celica
et promptis desideriis
pangat hic chorus cantica
cum de siffredi premiis
recensentur mirifica
Vespers (gospel) special antiphon
Siffrede terror demonum
dans tribulatis gaudia
iam turba supplex hominum
tua poscit auxilia
ingemiscens exilium
aspirat ad sublimia
que te colit ecclesia
ergo gemma pontificum
exerce mirabilia
agmen fuga terrificum
quod volat per inania
pium tuere populum
ne prematur insania
illius fraudulencia
Vespers (gospel) special antiphon .a
Ad sacra sancti
siffredi sollemnia
mente devota
fidelium agmina
simul occurrant
atque dent preconia
ut ad celorum
que percepit gaudia
nobis cedatur
ascendendi gracia
et corregnemus
per eius suffragia
 
Matins I
Adoremus christum regem
confessorum dominum
qui pontificem siffredum
supra celi solium
condonavit percepturum
angelorum gaudium
Matins antiphon 1
Christi miles siffredus
campanie finibus
extitit oriundus
qui suam satis claram
honestavit prosapiam
Matins antiphon 2
Hic adherens genitori
comes individuus
omnibus renunciavit
pompis mundialibus
optans ut efficiatur
lirinensis monachus
Matins antiphon 3
Hunc ut vidit pater clarus
pontifex cesarius
omni studio instruxit
adornatum moribus
et provexit arelatem
admirandum omnibus
Matins antiphon 4
Quem austere vigor vite
perfecit laudabilem
et signorum sequens virtus
reddidit mirabilem
cum viderent sanctum virum
in presenti celibem
Matins antiphon 5
Vendascenses tunc pastore
desolati populi
conqueruntur aggregati
ne subdantur alteri
ne sine ductore lapsi
videantur comprimi
Matins antiphon 6
Ad arelatis
festinantes menia
ante cesarii
provolvuntur genua
petunt siffredum
ad sua suffragia
consensit presul
motus querimonia
Matins antiphon 7
Siffredus hoc ut comperit
ne fiat factum distulit
et nititur aufugere
quod se vidit eligere
Matins antiphon 8
Tunc violenter capitur
et presul benedicitur
proponitur in cathedra
cum magna plebis gloria
Matins antiphon 9
Ecce presul beate
qui de te gloriamur
salutis adiumentum
a te experiamur
audi siffrede preces
quibus te deprecamur
ut semper tecum bonis
perfrui mereamur
Matins respons 7
O pontificem beatum
o sacratum presulem
qui tuum familiarem
huius vite exulem
et defunctum suscitasti
et fecisti celibem
tu nostram fragilitatem
interventu protege
et celeste nobis regnum
interpellans obtine
Matins verse 7
Per tuam pastor ovilis
dignam confidenciam
nostram petimus fulciri
presentem miseriam
ut perduci mereamur
ad perennem gloriam
 
Lauds antiphon 1
Ad hoc motus pater pius
consolari nititur
et certatim affluentes
temperare lacrimas
ne mutarent in lamentum
quod letandum cernerent
Lauds antiphon 2
Illi hoc audito nullum
flendi dant remedium
plangunt in commune damnum
affuturum proprium
et precantur dilatari
sui patris exitum
Lauds antiphon 3
Ut cognovit presul sanctus
lamentantem populum
increpando arguebat
dicens ut ad dominum
corda vertant et exquirant
ab eo auxilium
Lauds (gospel) special antiphon
Celebrantes festum diem
siffredi pontificis
dominum benedicamus
salvatorem omnium
cui hodie siffredus
suum misit spiritum
ideoque nos poscamus
eius adiutorium
ut cum ipso corregnemus
leti in perpetuum
Lauds (gospel) special antiphon .a
O castitatis lilium
siffrede dux humilium
lucerna confessorum
castiga seviencium
se passim ingerencium
incentiva morborum
et tamquam previum
more laudancium
laudis influe radium
deo nostro decorum
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
O siffrede vir beate
o pastor egregie
quem confidimus regnare
in celis cum domino
te potentem exorare
deprecamur supplices
ut pro nobis intercedas
fidenter ad dominum
qui te secum regnaturum
dat per omne seculum