full office name: SAVINIANUS (n1)
edition: AH 28 #62a
eccles:mon
calendar:December 31
structure summary: Vespers: A
Matins: A12E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: o
Matins: o12.o
2nd Vespers: .o [”]
type of saint: bishop martyr
geographical information:Sens patron, France
notes:martyr
bishop
patron of city or town
Persons: Saviniane Savinianus Savinianum Potencianus Altinus Saviniani
Places: Romulee Gallos Senonensem

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon
O sancte saviniane
martyr christi preciose
una cum tuis sociis
quesumus ora pro nobis
 
Matins antiphon 1
Savinianus pontifex
hebreus fuit genere
et ex christi discipulis
quos binos iussit progredi
Matins antiphon 2
Hic prisce legis edoctus
erat valde dogmatibus
ab ore quoque domini
verba salutis didicit
Matins antiphon 3
Connexit huic caritas
sociavitque probitas
viros preclari meriti
recte fautores fidei
Matins antiphon 4
Qui christi facti previi
miraculis et preclui
cum ceteris discipulis
pacem ferebant populis
Matins antiphon 5
Christus ut astra peciit
apostolorum principi
probi viri sunt additi
parentes eius monitis
Matins antiphon 6
Adepta sede cathedre
urbis petrus romulee
savinianum convocat
hortans ut gallos adeat
Matins antiphon 7
Superni quippe pneumatis
insignitus presagio
summus antistes adiit
senonensem metropolim
Matins antiphon 8
Virtutis cuius specimen
electi christi militis
preclarus potencianus
altinusque prosequuntur
Matins antiphon 9
Insistunt porro conatu
magnanimo gentilibus
destruentes fanatica
firmantesque christi iura
Matins antiphon 10
Miratur cohors profana
in auditum christi dogma
atque venisse celebres
sapiencie proceres
Matins antiphon 11
Hinc fulgente preconio
miraculorum plurimo
certatim petunt populi
baptisma christi consequi
Matins antiphon 12
Horum antiquis triumphis
se dolens hostis opprimi
sevis improborum dolis
athletas christi perimit
Matins (gospel) special antiphon
O felix et laude digna
passio momentanea
facta fideli populo
salutis reparacio
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Celebri laudum iubilo
persolvamus odas christo
recensentes gloriosum
saviniani tropeum
eiusque quoque clientum
triumphale tripudium
horum precatu celico
quo fruamur subsidio