full office name: SABINA (n1)
edition: AH 24 #96
calendar:August 29
structure summary: Vespers: A5E
Matins: secular
Lauds: A5E
poetic forms: Vespers: l5.l
Matins: l.vli{lh,lh,il}l3{lh3}l3{lT,lh,lh}
Lauds: l4f.l [”q]
type of saint: martyr
geographical information:Vindena, Italy
notes:martyr
Persons: Sabine Sabina Iude Veneris
Places: Esebonis

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Qui splendoribus
in sanctorum christe refulges
sabine precibus
nostri miserere rogamus
Vespers antiphon 2
Omnia fecisti
mandata fidelia christi
fac et agone tuo
nost fortes pectore puro
Vespers antiphon 3
Gloria divicie
tibi sunt sabina perennes
his quoque nobiscum
tua si valet utere virtus
Vespers antiphon 4
Quem pueri laudant humilem
te duxit ad astra
nos inopes morum
relevet virtute bonorum
Vespers antiphon 5
Cum populis gentes
dominum laudate decenter
que cupitis munus
conquirere martyris huius
Vespers (gospel) special antiphon
Magnificat dominum
sabine spiritus almus
gaudet et exultat
nec contristabitur ultra
hanc humilem christus
foris ut respexit et intus
auxit et ornavit
celi super astra locavit
 
Matins I
Ethereo regi
populi iubilate redempti
martyris eximie
subeunt pia festa sabine
Matins antiphon 1
In labiis diffusa
cuius est gracia christi
propterea benedixit
te semper deus idem
Matins antiphon 2
Sanctificavit eam
dominus qui condidit illam
letificat verus
quam fluminis impetus eius
Matins antiphon 3
Rex elegit te summi patris
unica proles
ex iacob specie
cuius deus extitit heres
Matins respons 1
Ante dei faciem
mors est preciosa sabine
que moriens mundo
vivit super ethere christo
Matins verse 1
Martyris est hodie
festum gaudete fideles
Matins respons 2
Mente satis stabili
tulerat tormenta tyranni
ut patriam vite
celestis possit adire
Matins verse 2
Rebus opima nimis
cum mundo cuncta reliquit
Matins respons 3
Leticie summam
per sanguinis excipis undam
martyribus
semper fuit hec obnoxia merces
Matins verse 3
Gaude digna deo
tanto cumulata tropeo
Matins antiphon 4
Mons sion exultat
congaude filia iude
iudicio christi
quod ethera martyr adisti
Matins antiphon 5
In te letatur tua
plebs rex maxime regum
ad te conversis
qui pacis munera reddis
Matins antiphon 6
Porta sion dilecta deo
super atria iacob
voce creatoris
tibi laus confertur amoris
Matins respons 4
Quam pia quam felix
quam sancta sabina videris
est tibi concessum
scelerum dissolvere nexum
Matins verse 4
Omnibus ecce modis
te poscimus annue nobis
Matins respons 5
Pulchra tibi species
ut regis purpura crines
lumina prefulgent
ut fontis esebonis unda
!Fontis [alt: ?]
Matins verse 5
Emicat ex ulnis
collum velut invia turris
Matins respons 6
Dulcis amica dei
luci collata diei
dote pii regis
thalamum conscende quietis
Matins verse 6
Nocte sibi media
cum venerit obvia turba
Matins antiphon 7
Permanet ante deum
confessio martyris eius
atque decor clarus
nulla qui labe notatur
Matins antiphon 8
Lux hodie iustis
et rectis corde refulsit
in qua pro summis
letare sabina triumphis
Matins antiphon 9
Vocibus et psalmis
sapientes psallite sancti
quos dominus vite
comites facit esse sabine
Matins respons 7
Vincla tuis precibus
nostri dissolve reatus
ne nos pro culpa
perdat lex iudicis ulla
Matins verse 7
Si poteris
veniam poteris
bene poscere cura
Matins respons 8
Iudicium verum
trepidanti corde timemus
quando deus sontes
et iustos iudicat omnes
Matins verse 8
Nostri fac petimus
memores in fine dierum
Matins respons 9
Pectoribus nostris
spem dona conditor orbis
semper et adde fidem meritis precibusque sabine
Matins verse 9
Adsit amor verus
veneris qui lege iubetur
 
Lauds antiphon 1
Induerat te rex
cinctus virtute decorem
iusticie pannis
nos indue maxima martyr
Lauds antiphon 2
Rite deo iubilat
leto iam corde sabina
eius in aspectu
que sic intrare meretur
Lauds antiphon 3
Ante deum vigilat
felix de luce sabina
in quo quam nimium
mens sancta sitiverat eius
Lauds antiphon 4
Quanta tribus pueris
ignes tribuere camini
tanta tibi miseri
tormenta dedere tyranni
Lauds antiphon 5
Gloria vita decus
sanctis est omnibus eius
cum quibus es semper vitam
sortita perennem
Lauds (gospel) special antiphon
Ecce tuum roseis
superaddita lilia sertis
exornant illustre
caput timor est tibi nullus
hostili direpta manu
nos cerne precamur
semper et a nostris
tutos fore fac inimicis