full office name: ROCHUS (n1)
edition: AH 5 #75
eccles:OFM
calendar:August 16
August 17
August 18
structure summary: Vespers: E
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: .v
Matins: g.v3{lh,il,lh}v3{lh3}v3{lh3}
Lauds: o5.t
2nd Vespers: .o [”q]
type of saint: confessor
geographical information:V, Italy
notes:confessor
Persons: Roche Rochum Rochus Rocho Rochi
Places: Italiam Cesenam Romuleas Placentinam Peonia Venetis Picardie Parisium

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
Ave prudens medice
pestisque profligator
in morbis epidemie
sis nobis sublevator
et apud regem glorie
o roche suffragator
 
Matins I
Adoremus dominum
qui stupenda fecit
novum mundo medicum
rochum quando dedit
Matins antiphon 1
Fuit lignum quod plantatur
locis in humentibus
rochus sacer dum ornatur
plurimis virtutibus
Matins antiphon 2
Intellexit et servivit
cum tremore domino
spretis rebus romam ivit
solo fultus baculo
Matins antiphon 3
Orans demum fert ad deum
tu es mea gloria
tu exaltans caput meum
tu mea victoria
Matins respons 1
Nobilis et multo
rochus prefulgens honore
inclita que dederat series
rerumque facultas
Matins verse 1
Omnia contempsit
virtutis amore calescens
Matins respons 2
Extera iam siciens
loca visere tendit ad urbem
interea italiam
pestis premit atque cesenam
Matins verse 2
Rochus adest miseris
signo crucis elevat omnes
Matins respons 3
O pater et vivax
egrorum cura medere
ulceribus nostris
que spiritus et caro suffert
Matins verse 3
Et fer opem famulis
qui te venerantur amant+que
Matins antiphon 4
Hic que stulto placet mundo
vanitatem respuit
et se fructu perfecundo
servum cunctis obtulit
Matins antiphon 5
A mane dieque toto
christo rochus astitit
et precatu cor devoto
in superna dirigit
Matins antiphon 6
Nomen tuum rex mirande
tum in rocho claruit
cum iam mundi mel nefandum
illi totum aruit
Matins respons 4
Tandem romuleas
post multa pericula in arces
venit et hic tota
pestis grassatur habena
Matins verse 4
Viva presbyteri frontem
cruce signat abit+que
Matins respons 5
Inde placentinam
contendens sanctus in urbem
hanc simul et reliquas
servavit peste gravatas
Matins verse 5
Nec mora letifero
rochus quoque aduritur igne
Matins respons 6
O qui vivifice
signo crucis erigis egros
nos quoque salvifica
sevo dum ledimur igne
Matins verse 6
Qui non peonia
confidimus arte levari
Matins antiphon 7
Non hic dolum neque fraudem
lingua perpetraverat
quare deo cantat laudem
cui iam cohabitat
Matins antiphon 8
Eius verbi christus replet
cordis desiderium
et quod triste fuit delet
omne donans gaudium
Matins antiphon 9
Salutari suo iunctus
purget nos a crimine
impetret ut sit compunctus
qui se colit intime
Matins respons 7
Fit rocho affliccio
fons undam dum canis escam
attulit et sancto
non defuit alma potestas
Matins verse 7
Qui sese miseris
et res impenderat omnes
Matins respons 8
Tum patriam repetens
capitur iactatur in umbra
carceris at vite
finem ut sibi cernit adesse
Matins verse 8
Ecce sacerdotem
vocat et domini capit escam
Matins respons 9
O qui luminibus vectaris
in ethera sacris
et quid apud dominum possis
signante tabella
Matins verse 9
Nos a pestifero
conserva roche veneno
 
Lauds antiphon 1
Dies adest nunc celebris
rochus sacer quo lecius
de mundi transit tenebris
celi civis eximius
Lauds antiphon 2
Afflictis peste profuit
en rochi invocacio
constancie qua adfuit
miranda liberacio
Lauds antiphon 3
Res venetis notissima
quanti sit rochus meriti
et secula novissima
voto loquentur perpeti
Lauds antiphon 4
Astipulatur eadem
hec nostra domus firmiter
ex qua tunc pestis rabiem
rochus fugavit fortiter
Lauds antiphon 5
Sic plurima picardie
loca necnon parisium
a morbis epidemie
rochi servavit meritum
Lauds (gospel) special antiphon
Sancti rochi pia sollemnia
noster chorus promat cum gaudio
cuius mira medendi gracia
totus orbis effulget radio
nunc eterna sanctorum gloria
gaudet felix iunctus collegio
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Rochus migrat letabundus
ad regnum post miserias
christi mensus vestigia
quam beatus quam iucundus
intrat ad regni nupcias
mira pandunt prodigia
ergo totus illum mundus
petat fundendo lacrimas
ne furat epidemia