full office name: RAPHAEL (n2)
edition: AH 18 #82
calendar:October 05
October 24
structure summary: Vespers: E
Matins: secular
Lauds: A5E
poetic forms: Vespers: .i
Matins: s.o3{il,it,io}i3{vl,io,il}lii{io,il,io}
Lauds: i3oi.i [”q]
type of saint: archangel
notes:Christ:
Persons: Raphael Raphaelem Tobis Tobiam Tobias

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
O raphael archangele
nostre salutis medice
vota tuorum suscipe
deum pro his precare assidue
quod peccatis possint carere
et dono perfrui perpete
 
Matins I
Summi patris filium
adoremus dominum
qui mundo archangelum
raphaelem dedit languido
Matins antiphon 1
En raphael archangelus
salutis nostre medicus
medelam egrotantibus
qui novit ferre celitus
Matins antiphon 2
Hic namque sordes hominum
prece tergit peccaminum
ut athleta fortissimus
depellit hostem longius
Matins antiphon 3
Cuius ceci medicina
illuminantur divina
cuius habentes solacio
nempe leti sunt iubilo
Matins respons 1
In hac aula dei
lumen vite percipite ceci
et qui sine divino estis lumine
ad salutaris medicinam currite
Matins verse 1
Eius opem querite
ut sibi vivamus perpete
Matins respons 2
Hic est raphael archangelus
salutaris noster medicus
qui medicinam omnibus
novit ferre celitus
Matins verse 2
Cuius protecti auxilio
liberemur ab hoste maligno
Matins respons 3
Nos medicus orbis
a nexu solve mortis
et sis hic hospes
terendo fortiter hostes
Matins verse 3
Tuo freti munimine
celo possimus vivere
Matins antiphon 4
Nos medice orbis
a nexu solve mortis
et sis hic hospes
terendo fortiter hostes
Matins antiphon 5
Salva defende protege
salutum nostrarum medice
quos pie sator optime
tuo redime sanguine
Matins antiphon 6
Esto nobis semper archangele
fidissime sodalis unice
quo nos ad patris graciam
ovantes ducas inclitam
Matins respons 4
Huius tobis suffragio
lumen sumpsit in domino
quem eius medicina
sanavit virtus divina
Matins verse 4
Esse videbatur quod non erat
et non esse quod erat
Matins respons 5
Nos raphael archangele
tuo sacro defende munimine
ut deo vivamus libere
Matins verse 5
Ad celos virtus divina
tua ducat medicina
Matins respons 6
Tuo freti munimine
nostrarum salutum medice
nos a mortis solve laqueo
sacre medicine merito
Matins verse 6
Alis tuis protege
quo signati simus in ethere
Matins antiphon 7
Nos pervigil medice
custodi raphael assidue
quo cum sanctis vivere
possimus cuncti inclite
Matins antiphon 8
Leviathan gurgitibus
nos sacris trahe precibus
atque supernis
coniunge cetibus
Matins antiphon 9
Tuo medicamine
contricionem admone
ut angelico munimine
convivamus in ethere
Matins respons 7
O vite gemma inclita
virtute salva nos uranica
quatenus celesti solio
angelorum simus iubilo
Matins verse 7
Cum ipsis cantantes gloriam
deo patri hymnidicam
Matins respons 8
Hic sordes hominum
prece tergit precaminum
et ut athleta fortissimus
depellit hostem longius
Matins verse 8
Leviathan gurgitibus
tuos trahe precibus
Matins respons 9
Te nunc precamur archangele
vocibus nostris annue
precatus tui adiuvent
ne nos reatus maculent
Matins verse 9
Acceptis votis supplicum
pectus medere languidum
 
Lauds antiphon 1
Missus est angelus raphael
nostre salutis medicus
ad tobiam dei famulum
sacris actibus assiduum
Lauds antiphon 2
Quam virtus divina
eius sanavit medicina
nam eius medicamine
est luci datus libere
Lauds antiphon 3
Huius tobias suffragio
uxorem duxit tripudio
munimine angelico
legum iuris titulo
Lauds antiphon 4
Hic hominis effigie
videbatur omnino
sodali adminiculo
famulantis obsequio
Lauds antiphon 5
Laudent cuncti dominum
qui nobis salutis medicum
raphaelem dedit archangelum
Lauds (gospel) special antiphon
Humane salutis medice
sancte raphael archangele
languores nostros amove
ut tecum omnes vivere
possimus semper ethere