By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers (gospel) special antiphon |
raimundus dignus et hymnis sanctorum more micuit christi sub honore exemploque pari mereamur hunc imitari |
Matins I |
una domino iubilemus quem macula mundus vita decorat raimundus |
Matins antiphon 1 |
datus a puerilibus annis doctrina fotus primum fuit inde remotus milicie mores exercuit atque labores |
Matins antiphon 2 |
deo vacuus sensu puerili in melius crevit metit et que semina sevit !Deinde [alt: ?] |
Matins antiphon 3 |
quasi stercora terrea ridens quod nihil est sprevit sub christi lege quievit |
Matins respons 1 |
raimundus iure beatus et habitum mutans et inania queque refutans pervigil infestum superavit corporis estum |
Matins verse 1 |
de corde remotis carneque devicta mundi levitate relicta |
Matins respons 2 |
tenuit vitando ruinam fructiferos morum calles sectando bonorum nullum despexit pro persona neque vexit |
Matins verse 2 |
divino munere fotus omnia que legit de christo facta peregit |
Matins respons 3 |
pater o clemens raimunde oramus presto servorum fletibus esto nos solito more letemur te genitore tecum gaudentes celesti sede fruentes |
Matins verse 3 |
clementer crimina sterne concessa sede celi maneamus in ede |
Matins antiphon 4 |
voluit tolosa potiri tanto patrono tali ditata colono seminavit parce sua qui locat etheris arce |
Matins antiphon 5 |
efficitur dominoque volente predicat atque docet gens gaudet docta repente |
Matins antiphon 6 |
veniunt sine nomine mixti iste bonus doctor monstrat vestigia christi |
Matins respons 4 |
venit hispaniarum incultos mores ubi reperit ecclesiarum omnes illustrat sua quas presencia lustrat !Deinde [alt: ?] |
Matins verse 4 |
promittens premia rite |
Matins respons 5 |
pertractans cuncta benigne rexit iure datum barbastri pontificatum nil tulit iniustum sibi contulit omne venustum |
Matins verse 5 |
hic est vir et israelita cuius vita nitet fidei dono redimita |
Matins respons 6 |
mira bonitate repletus floruit in mundo divino dogmate fretus semper ad optatam tendens sedemque beatam unde fuit cura dat enim sibi vita futura |
Matins verse 6 |
sibi cura fuit sed egenis applicuit mentem celestia concupiscentem |
Matins antiphon 7 |
vestis circumcincta tam vilis usus sub pannis ac quattuor quater annis devota mente solo custode sciente |
Matins antiphon 8 |
paciens quoque plorans spiritui sancto fuit aptus munere tanto |
Matins antiphon 9 |
pius ad bona celica tantus cum populo christi solantis more magistri eius sub sorte pervenit malacha forte |
Matins respons 7 |
reserans solacia vite ad dignam mortem vocat hoc sermone cohortem sancte velle mori nobis contingit honori |
Matins verse 7 |
constanter robore forti vulnera cruda pati fratres estote parati |
Matins respons 8 |
dum vite semina iactat temporis ad metas illius pervenit etas humani moris morbos paciendo doloris |
Matins verse 8 |
vir sanctus venit ad oscam felix in christo seclo migravit ab isto |
Matins respons 9 |
adest chorus intonat ether deserit invia sol sistitur arce poli agminibus sacris sociatur in ede superna mors sibi vita manet debita lucra tenet ?Ethra [alt: ?] |
Matins verse 9 |
que dantur lucra videte que sunt felici premia pontifici |
Lauds antiphon 1 |
a cuncto crimine mundus claret in hac vita celi manet arce polita |
Lauds antiphon 2 |
reparat claudis quoque gressum dat cecis visum dat debilibus quoque nisum |
Lauds antiphon 3 |
obscuro carcere trusos ulla sibi pena non est disiuncta catena |
Lauds antiphon 4 |
cito sanat demone pressum noxia cuncta fugat sibi morborum nihil obstat |
Lauds antiphon 5 |
deus a cunctis veneretur talia qui sancto dare dignatur raimundo |
Lauds (gospel) special antiphon |
tali ditata sophia laudes raimundi ferat per climata mundi etheris arce micat dominum plebs hec benedicat |
Prime antiphon |
resplendet mitis ut agnus errantum dux est illis quia previa lux est |
Terce antiphon |
semper fuit ut liquidus fons lumine sic certo cognoscitur hic in aperto |
Sext antiphon |
resplendet monte lucerna sic raimundus resplendet in arce superna |
Nones antiphon |
tam sancto patre dotata fulges ecce bono proprio suffulta patrono |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
servorum respice votum ad te clamantum te toto corde precantum nobis acquire quod te possimus adire |