full office name: QUIRINUS (n3)
edition: AH 45 #69
calendar:March 25
March 30
structure summary: Lauds: A5
poetic forms: Lauds: l5
type of saint: martyr
notes:martyr
Persons: Quirinus

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Lauds antiphon 1
Martyr precinctus
domini virtute quirinus
fluctus errorum
pressit moderamine morum
prebens exemplo
christi sit gloria templo
Lauds antiphon 2
Leto conatu
stetit in domini famulatu
eius ad aspectum
rogitans sibi cor fore rectum
divinum nomen
ferret quo laudis honorem
Lauds antiphon 3
Summa inflatus
seu corporis iste beatus
illum sitivit
qui fons sine limite vivit
eius virtutem
quo cerneret atque salutem
Lauds antiphon 4
Angelicus cetus
dominum benedicito letus
ipse quod in regno
iussit fulgere superno
hunc meritis gratum
cum martyribus decoratum
Lauds antiphon 5
Laudibus exultet
celum mare terra resultet
rex quia celestis
manet huius gloria testis
cum sanctis
cunctis celorum lumine functis