full office name: PIATUS (n1)
edition: AH 18 #80
calendar:October 01
structure summary: Vespers: A5
Matins: A3R3.AR3.AAR3
poetic forms: Vespers: l4e
Matins: llh{v3}h{v3}ll{v,v,v} (with monastic version)
type of saint: priest martyr
geographical information:Tournai patron, Belgium
notes:priest
martyr
patron of city or town
Persons: Piati Piatum Piate Piatus Dionysio Dionysius Maximianus
Places: Beneventana Beneventi Gallice Tornacum Parisius

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Clara patris nostri
celebremus festa piati
que resonant toto
populis insignia mundo
Vespers antiphon 2
Regia celestis
exultans perstrepet omnis
ad superos sanctum
digne migrasse piatum
Vespers antiphon 3
Est igitur dignum
nos exorare piatum
ut faciat domino
condignos esse superno
Vespers antiphon 4
Ergo preces celo
presentans martyr in alto
fac ut in eternum
valeamus vivere tecum
Vespers antiphon 5
Iam domino vivens
et summa pace quiescens
ora pro famulis
sancte piate tuis
 
Matins antiphon 1
Insignis beneventana
tellure piatus
claris effulsit
mundo natalibus ortus
Matins antiphon 2
Felices sanctum
patres genuere piatum
qui christum corde
toto dilexit habere
Matins antiphon 3
Crevit adulescens
pueriles vicit et annos
moribus eximiis
totum se rite perornans
Matins respons 1
In tellure beneventi
claris ortus patribus
insignis mundo piatus
sacris fulsit moribus
Matins verse 1
Mox puer christum sequendo
admirandis nisibus
Matins respons 2
Post adultus vilipendit
vanam mundi gloriam
de suis nihil reservans
preter vestem simplicem
Matins verse 2
Et quecumque possidebat
dans fomentis pauperum
Matins respons 3
Romam pergit iam vir extans
illic et coniungitur
dionysio suis+que
sanctis consodalibus
Matins verse 3
Et nitencium virorum
lumen auget additus
Matins antiphon 4
Cesar ut audivit
populos divina docere
precepit gladio
caput eius ut amputaretur
Matins respons 4
His profectis predicare
christum genti gallice
tornacum piatus urbem
se direxit inclitus
Matins verse 4
Cum parisius beatus
iret dionysius
Matins respons 5
Ergo diffundendo late
sancta verbi semina
christo convertit virorum
ter decena milia
Matins verse 5
Preter parvos et secundi
sexus turbam maximam
Matins respons 6
Gemmis inter hec coruscans
virtutum miraculis
edomabat parcitate
dura vires corporis
Matins verse 6
Ut frangendo roboratus
hosti non succumberet
quem misellis incumbantem
debellare venerat
Matins antiphon 7
Martyris ad sancti
veniunt quicumque sepulchrum
ipsius meritis
toto a languore levantur
Matins antiphon 8
O martyr domini
christi verande piate
sis nobis clemens
quamvis non corpore presens
Matins respons 7
At cesar maximianus
virulentis auribus
ut famam sancti piati
hausit de magnalibus
Matins verse 7
Comprehendi iussit eum
ad necandum protinus
si non vellet idolorum
applicari cultibus
Matins respons 8
Ille militare promptus
atque vinci nescius
nexus vicit flagra vicit
vicit omnes impetus
Matins verse 8
Decollatus namque tandem
leto cetu martyrum
palmam gessit laureatus
ad celi palacium
Matins respons 9
Dumque gleba conderetur
preciosi martyris
fusus est odor superni
circum crura nectaris
Matins verse 9
Ne quid mundus hesitaret
de salute spiritus
cuius carni comprobaret
deserviri celitus