full office name: PETRONILLA (n1)
edition: AH 24 #91
calendar:May 31
structure summary: Vespers: E
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E $=A
poetic forms: Vespers: .o
Matins: v.v3{v3}v3{v3}v3{v3}
Lauds: v5.o
2nd Vespers: .o $=g [”]
type of saint: virgin martyr
notes:martyr
virgin / feria 5
Persons: Petronilla Petronille Petri Felicula Petronillam

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers (gospel) special antiphon
Duce celesti numine
patre favente principe
in petronilla virgine
est virtus paciencie
est ista perfectissima
propter quod et letissima
gloria tibi domine
 
Matins I
Nunc petronille virginis
festum lete cantamus
cuius sacratis meritis
et deo iubilamus
Matins antiphon 1
Hec est principis filia
que est secuta agnum
prudencium primaria
et habet nomen magnum
Matins antiphon 2
Nomen sacrate virginis
petri manus scripserunt
quod celi cum reliquiis
nobis enarraverunt
Matins antiphon 3
A deo benedicitur
petronilla beata
que innocenter graditur
semper est honorata
Matins respons 1
Stantes sancti discipuli
actus petri cernentes
pro infirma dum queruli
sunt atque murmurantes
petrus cuius sunt oculi
cuncta considerantes
Matins verse 1
Sanavit hanc discipuli
effecti sunt letissimi
ministrantem mirantes
Matins respons 2
Petri nata sanctissima
pulchra et graciosa
iacet obediencia
patris numquam irosa
ex multa paciencia
semper est gaudiosa
Matins verse 2
Post facta perfectissima
in corpore et anima
redolet velut rosa
Matins respons 3
Odore fame virginis
iam cuncti recreantur
eamque suis oculis
videre delectantur
et laborantes variis
languoribus sanantur
Matins verse 3
Verbis suis sanctissimis
et actis sacratissimis
omnes plene curantur
Matins antiphon 4
Sancte virginis specie
deus est delectatus
quia est plenitudine
plenus sui ornatus
Matins antiphon 5
Adiuvata a domino
petronilla beata
a comite nefario
extitit liberata
Matins antiphon 6
Exultat sancta filia
que a deo amatur
propter eius iudicia
in quibus delectatur
Matins respons 4
Venit comes ad virginem
eam vult desponsare
sed post matrem mirabilem
volens hec ambulare
ipsum fallit odibilem
et ponit se orare
Matins verse 4
Interim ineffabilem
deum atque amabilem
studet ad se vocare
Matins respons 5
Adiuvata a domino
a quo ipsa amatur
a beato presbytero
sancto communicatur
angelorum subsidio
in celum sublevatur
Matins verse 5
Ubi intrat cum gaudio
et sedet in principio
virginum et letatur
Matins respons 6
Letatur celi domina
effecta petronilla
et est prima in gloria
post felicula illa
que fuit eius socia
in lacrimarum villa
Matins verse 6
Nunc in eterna gloria
angelorum leticia
exultat hec et illa
Matins antiphon 7
Cantat domino canticum
petronilla beata
cuius nomen magnificum
ipsa est venerata
Matins antiphon 8
Letamini in domino
cum sancta petronilla
qui estis pleni gaudio
in requie nunc illa
Matins antiphon 9
Cantate mirabilia
nova que deus fecit
una puella prelia
vincens in throno sedit
Matins respons 7
Exultat atque iubilat
cum angelis beata
in omni choro concinat
hec a deo amata
non est ultra quod cupiat
ita glorificata
Matins verse 7
Cum apostolis habitat
precipue et rutilat
beati petri nata
Matins respons 8
Nomen nate sollicite
manus petri scripserunt
dilectissime filie
sic littere dixerunt
hec auree reliquie
petronille fuerunt
Matins verse 8
Ut manus apostolice
et terre motus publice
nobis propalaverunt
Matins respons 9
O sancti petri filia
petronilla beata
oramus sis in gloria
pro nobis advocata
que ibi primiceria
sedes glorificata
Matins verse 9
Tu ibi o sanctissima
magni principis filia
a cunctis honorata
 
Lauds antiphon 1
Post matrem dei floruit
virgo quam deus voluit
secumque collocavit
ipsa est primiceria
petronilla in gloria
in qua deus regnavit
Lauds antiphon 2
Nunc plene laudant dominum
puelle in consorcium
cum petronilla stantes
dei enim sunt populus
et ipsorum est dominus
in quo sunt iubilantes
Lauds antiphon 3
Letantur in quo audiunt
et semper festum faciunt
petronillam sequentes
et abundant dulcedine
semper in dei facie
virgines intendentes
Lauds antiphon 4
Nisi deus tribueret
atque dignos nos faceret
meritis petronille
nunc in fornacis medio
mundi huius incendio
adurerent faville
Lauds antiphon 5
Lauda devota anima
deum cum petri filia
in mundo in quo degis
laudate et cum angelis
et sacratis presbyteris
iusti omnes in celis
Lauds (gospel) special antiphon
Novum sidus emicuit
cum deus carnem induit
qui petronillam voluit
in sponsam atque docuit
eamque nobis posuit
in exemplum ut decuit
petrus a petra meruit
nomen quo nata claruit
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Salve virgo petronilla
sponsa regis angelorum
tu es pulchra nata illa
principis apostolorum
que plus sapis quam sibylla
vincens prelia malorum
tu ergo nos duc ad illa
que sunt pascua sanctorum
 
$A.f
Virgo prima florida
post virginem matrem
et que gaudes gloria
magnum habens patrem