full office name: PERPETUA (n1)
edition: AH 18 #75
calendar:March 07
structure summary: Vespers: RE
Matins: secular.Q
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: {il}.T
Matins: i.v3{sl,ol,vl}v3{vl,vl,ol}v3{vl3}`$'
Lauds: o5.o
2nd Vespers: .o [”q]
type of saint: martyr
notes:martyr
Persons: Perpetua Satyrum Perpetuam Saturninus Satyrus Saturnino Satyro Revocatum Felicitatem Evodiana Armunicio
Places: Egypcii Mauritana Tuburbitana

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers respons
Vidit iacob scalam
vidit et perpetua
quadam nocte palam
et mente prospicua
et scandentem satyrum
magnum decus martyrum
Vespers verse
Post mundi cursum
fac nos ascendere sursum
christe beatorum
tutissima scala tuorum
Vespers (gospel) special antiphon
Perpetua
nobis auxilium
perpetua
cuius consilium
fuit deum
cunctis preponere
patrem enim
matrem et filium
et mariti
dulce consorcium
propter deum
novit contemnere
 
Matins I
Laudemus christum
qui perpetuam
ad coronam
duxit perpetuam
Matins antiphon 1
Audit pater comprehensam
suam natam et immensam
reputat infamiam
Matins antiphon 2
Studet ergo preparare
et eandem revocare
vult a fide filiam
Matins antiphon 3
Dixit ei quid fecisti
cur nobis imposuisti
sempiternam maculam
Matins respons 1
Laudibus egregiis
laudemus perpetuam
que supernis gaudiis
laudem fert assiduam
Matins verse 1
Omnes imitemur
ut ei iungi mereamur
Matins respons 2
Videns constantem filiam
et in fide persistere
hinc versus in insaniam
vult oculos eruere
Matins verse 2
At virtus christi
iuvat hanc sed obviat isti
Matins respons 3
Saturninus et satyrus
quos nec favoris zephyrus
nec tonitrus minarum
potuerunt evertere
vel ad sinistram flectere
augent festum preclarum
Matins verse 3
Cum saturnino
satyroque simul saturari
poscimus et secum
celestia regna lucrari
Matins antiphon 4
Finem pone tuis ceptis
salutaribus preceptis
aurem prebens credulam
Matins antiphon 5
Numquid tu degenerabis
generique generabis
iacturam perpetuam
Matins antiphon 6
Cum iuventus et honestas
genus decor et potestas
te reddant precipuam
Matins respons 4
Collaudemus revocatum
numquam tamen revocatum
ab ardore fidei
simul et felicitatem
qui sunt ante deitatem
quasi duo cerei
Matins verse 4
Felix felicem
proles meruit genetricem
partu precepto
genuit quam mensibus octo
Matins respons 5
Parturiens in dolore
parturiencium more
hoc mense precipue
querenti quantum doleret
cum hanc fera perurgeret
respondebat congrue
Matins verse 5
Hic caro torquetur
sed ibi pro me pacietur
sanctus sanctorum
reputans sua damna suorum
Matins respons 6
Mox post partum adducitur
et ad theatrum trahitur
pugnatura cum bestia
cruorem puerperii
lavit unda martyrii
hanc collocans in gloria
Matins verse 6
Exora dominum
martyr qui te fecit esse
in regno secum
ut nos possimus adesse
!Fecit [alt: ?]
Matins antiphon 7
Tunc matrona corde leso
bona inquit verba queso
pater et non talia
Matins antiphon 8
Petra nequit immutari
nec aliud nuncupari
quam petre substancia
Matins antiphon 9
Sic et ego christiana
quamdiu sum mente sana
numquam dicar alia
Matins respons 7
Post conflictum bestiarum
et inflicta diversarum
penarum supplicia
quisque martyr christi factus
in se christi complet actus
et mortis vestigia
Matins verse 7
Sorti sanctorum
societ nos rector eorum
Matins respons 8
Post luctamen egypcii
et post puncturam gladii
atque nece cernua
iam procedens ad exitum
tradidit deo spiritum
beata perpetua
Matins verse 8
Det nobis cura
martyr perpetua iura
Matins respons 9
Felix quondam mauritana
cuius urbs tuburbitana
floruit hac filia
felix nunc evodiana
cuius corpus fide sana
servat hec ecclesia
Matins verse 9
Christi matrona
te supplice sumere dona
celica speramus
qui tibi munera damus
Matins Q
Ascendant per te preces
nostre perpetua
ad deum qui tibi dedit
regna perpetua
qui truculentis eruit
patris ex manibus
et te servavit sibi
matris ab uberibus
tibi cuncti psallimus
te laudantes colimus
in hoc natalicio
tuo cum tripudio
nostra concio
resonet cantica
tibi quam laudat
phalanx angelica
ad celestia
tandem ut gaudia
veniamus te preside
 
Lauds antiphon 1
Suscipiat ecclesia
sollemnitatis gaudia
que nobilis progenie
et moribus ingenua
nobis propinat hodie
veneranda perpetua
Lauds antiphon 2
Ad quam directo nuncio
proconsul armunicio
claudi iubet in carcere
ortam illustri genere
Lauds antiphon 3
Celum attingit summitas
scale qua unus graditur
ecclesie sic unitas
sola celum ingreditur
Lauds antiphon 4
Scalam ascendit auream
virus nec serpens officit
sedem scandit etheream
iustus qui satan despicit
Lauds antiphon 5
Fixi cultri et gladii
iuxta situm martyrii
eis metum incuciunt
qui mundi penas fugiunt
Lauds (gospel) special antiphon
O beata perpetua
duc nos ad vite pascua
et horto amenissimo
fructu copiosissimo
ostenso tibi celitus
remota labe penitus
fac nos frui cum gloria
permansuros in patria
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Verbum legis custodiens
sicut mandavit dominus
patrem et matrem nesciens
pro christo nihilominus
virum abiecit proprium
et filium perpetua
et manus dehortancium
martyrium et genua