full office name: PAULUS of Léon (n1)
edition: AH 18 #74
calendar:March 12
structure summary: Vespers: A5E
Matins: secular
Lauds: A5E
2nd Vespers: E
poetic forms: Vespers: e4s.$
Matins: i.ioe{it,hl,-h,Iv}$Op{Io,t,v}oto{lh,$i,iT}
Lauds: xiotI.i
2nd Vespers: .i [”q]
type of saint: bishop confessor
geographical information:.Britanny, France
notes:bishop
confessor
Persons: Paulus Ylduto Marcus Paulum Paulo Paule
Places: Britonum Aurelianus Ossam Leonensem Legionensium

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Ex britonum paulus
preclara stirpe creatus
transcendit mentis
nobilitate genus
Vespers antiphon 2
Traditus ylduto
doctoque viro+que probato
excultus studiis
est puer ingenuus
Vespers antiphon 3
Quantum doctrine
puer hic perceperat inde
eius vita sequens
factaque mira probant
Vespers antiphon 4
Arcessivit enim
rex marcus verba salutis
presens ut caperet
eius ab ore pio
Vespers antiphon 5
Oblatam fugiens cathedram
sibi pontificalem
angelico monitu
deseruit patriam
Vespers (gospel) special antiphon
Ad eterne civitatis gaudia
in qua deus omnibus est omnia
paulum cuius eminet sollemnitas
perduxerunt fides spes et caritas
quas ut nobis atque suo populo
postulamus impetret a domino
 
Matins I
Collaudemus conditorem
seculorum
quem collaudat multitudo
confessorum
Matins antiphon 1
Sanctus paulus cognomento
aurelianus
dignam deo studuit
ducere vitam
Matins antiphon 2
Hic discipline traditus
christi favente gracia
sic egit ut doctoribus
par esset in sciencia
Matins antiphon 3
Nec mora mirificis
cepit clarescere signis
et meritis celebres
equiparare senes
Matins respons 1
Inclitus christi confessor paulus
in tenere infancie diebus
spiritus sancti gracia est perfusus
Matins verse 1
Cuius sacra unccione edocens
deo placebat et hominibus
Matins respons 2
Progenie fratrum deus hunc tulit ex generosa
Matins verse 2
Ut sibi mancipium
sanctificaret eum
Matins verse 2.a
Lactantem puerum
virtus divina replevit
Matins respons 3
Etate prima
dum studerit litteris
inter sodales
claruit miraculis
ut quod vocatur
esset admirabilis
Matins verse 3
Sic factitabat
paulus a cunabulis
Matins antiphon 4
Sexto post decimum
paulus in anno
desertis sociis
atque magistro
desertum peciit
non pede lento
Matins antiphon 5
Ubi panis
ei cibus
et sal aqua
potus erat
trutinata
Matins antiphon 6
Cetera cuncta quibus gula suevit in accipiendis
respuit et puer et senio gravis
Matins respons 4
Doctoris monitu dum segetes puer
custodiret aves perdomuit truces
quas cogens veluti lanigeros greges
claustri supposuit seris
Matins verse 4
Fusa cum lacrimis ad dominum prece
vicit damniferas apes
Matins respons 5
Fama volans cito claustra replet
doctor adest nova facta stupet
laudat deum puerumque fovet
alitibus+que aperire iubet
Matins verse 5
Discipuli tandem ad placitum
nobile temperat imperium
Matins respons 6
Postquam paulus tam stupendum
patravit miraculum
devitare corde volens
vanas laudes hominum
tribus lustris adimpletis
penetravit eremum
Matins verse 6
Derelinquens conscholares
simul et didasculum
Matins antiphon 7
A sorore sua ductus
contra magni maris fluctus
flexo genu preces fudit
et de salo solum fecit
Matins antiphon 8
Navigat inde paulus ad ossam
ut leonensem visere terram
posset ab ipso nobilitandam
Matins antiphon 9
O quam beata patria
cuius replet novalia
farris superna gracia
tradente paulo semina
Matins respons 7
Anguis terribilis
iumenta virosque vorantis
colla stola cinxit
solvens+que sub equore mersit
Matins verse 7
Quem plebs horrebat
quem miles adire timebat
Matins respons 8
Ad gradum tandem preciosioris
ordinis ductus fruebatur escis
vilibus mactans stacione corpus continuata
Matins verse 8
Post dies binos comedebat aut tres
cum sale panes
Matins respons 9
Completis centum venerabilis
architectus annis
virgo polum scandit diademate
candido refulgens
Matins verse 9
Ecce senex paulus comitantibus
angelis triumphans
 
Lauds antiphon 1
Laude continua
deum prosequamur et inclitum presulem
legionensium
Lauds antiphon 2
Qui pro salute
plurimorum turbida
se parvipendens
transfretavit equora
Lauds antiphon 3
Dum visitaret insulam
fecit salutem maximam
cecis lucernam proferens
elinguibus facundiam
Lauds antiphon 4
Aliis quoque quos paralysis
sepeliverat in scrobe carnis
dedit integra dona salutis
Lauds antiphon 5
His patratis parvi ruris
porcionem
transit sanctus pugnaturus
cum dracone
quem demersit liberata
regione
Lauds (gospel) special antiphon
Presentis pater inclitus
mundi de cavea
liber ad ethera
paulus transit
ubi perfruitur
perpete gloria
 
2nd Vespers (gospel) special antiphon
O patrie pater omnimoda
dignissime laude
o famulis tutela tuis
mitissima paule
qua renites
tibi pande fores
famulantibus aule