full office name: OLAVUS (n2)
edition: Leofric Collectar, HBS v45
calendar:July 29
structure summary: Vespers: A5rREE
Lauds: EE
Hours (little hours): A4
2nd Vespers: A5RE
poetic forms: Vespers: p5q{p}.pp
Lauds: .pi
Hours (little hours): pipp
2nd Vespers: p5{p}.$ [q]
died:1030
type of saint: king martyr
geographical information:Norway, Scandinavia
notes:king
martyr
Persons: Olavus Olave
Places: Norvegia

By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.

Here you find the raw text from the LMLO file

 
 
Vespers antiphon 1
Hic est qui non est derelictus a deo in die certaminis sui et ipse conculcavit caput serpentis antiqui modo coronatur quia fideliter vicit in mandatis domini
/ alleluia
Vespers antiphon 2
Beatus vir qui suffert temptacionem quoniam cum probatus fuerit accipiet coronam vite quam repromisit deus diligentibus se
Vespers antiphon 3
Iste sanctus pro lege dei sui certavit usque ad mortem et a verbis impiorum non timuit fundatus enim erat supra firmam petram
Vespers antiphon 4
Iste est vir misericordie
cuius oblivionem non acceperunt iusticie
cum semine eius perseverant bona et memoria eius non derelinquetur in secula graciam et misericordiam a domino eius nobis obtineat intercessio
Vespers antiphon 5
Beatus vir qui inventus et sine macula qui post aurum non habuit nec speravit in thesauris pecunie quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua
/ alleluia
Vespers r
Sanctus olavus [- not given elsewhere]/
Vespers v
[-]/
Vespers respons .a
O sancte olave concivis gloriose martyrum secretorumque scrutator celestium et qui altissimi iudicis ad tribunal assistis incoinquinatus
Releva nostram fragilitatem quesumus ab immanium criminum squaloribus
Vespers verse .a
Te martyr inclite celum possidet terra assumptum veneratur angelorum exercitus exultans amplectitur unde et sublimi voce et supplici corde
Vespers (gospel) special antiphon
Iste est qui pro lege dei sui morti se tradidit non dubitavit mori ab iniquis interfectus est et in eternum vivit cum christo agnum secutus est et invenit palmam
Vespers (gospel) special antiphon .a
Exultemus omnes in deo salutari nostro qui recordatus misericordie sue suscepit sanctum regem olavum in collegio martyrum quem rogemus omnes ut pro nobis ipsum regem regum semper adoret iesum christum
 
Lauds (gospel) special antiphon
Nisi granum frumenti cadens in terra mortuum fuerit ipsum solum manet
Lauds (gospel) special antiphon .a
Sit semper summa laus deo patri per quem triumphant sancti quique ordines angelicos victorioso hodie cumulavit colono
et mortales glorioso fovit patrono
cuius nunc membra felix amplectitur norvegia
animam habet celestis regia
in qua cum christo nunc regnat pro nobis precamur semper intercedat
 
Prime antiphon
Hic vir despiciens mundum et terrena triumphans divicias celo condidit ore manu
Terce antiphon
Auctor iusticie
legis divine
plantavit regem olavum
tamquam lignum fructiferum
prosperantem permansurum
in via iustorum
Sext antiphon
Qui mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic erit et minister meus
Nones antiphon
Volo pater ut ubi ego sum illic sit et minister meus
 
2nd Vespers antiphon 1
Iucundus homo qui miseretur in domino non commovebitur in eternum
2nd Vespers antiphon 2
Quid retribuam domino pro omnibus que retribuit mihi calicem salutaris accipiam
2nd Vespers antiphon 3
Domine libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa
2nd Vespers antiphon 4
Miserere mihi domine miserere mihi quia multum repletus sum despeccione
2nd Vespers antiphon 5
Sustinuit anima mea in verbo domini speravit anima mea in domino
2nd Vespers respons
Beatus vir olavus qui post aurum non habuit nec speravit in thesauris pecunie
Fecit enim mirabilia in vita sua
2nd Vespers verse
Qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit
2nd Vespers (gospel) special antiphon
Corde et ore laudemus pariter sanctorum sanctificatorem dominum qui in sanctis suis semper est mirabilis quique sanctum regem olavum martyrem venerandum
gloria et honore coronatum
de terris transtulit per martyrium
ad celestis regni palacium
cuius anima
victoriosissima
in celis sublimiter coronata nobis optata quesumus amplificet suffragia