By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers antiphon 1 |
viri festa et amandi plebs in caritate tota reddat christo pia vota |
Vespers antiphon 2 |
castitatem adamavit de quo bravium salutis non indigne reportavit |
Vespers antiphon 3 |
hugo pater venerandus hunc suscepit educandum moribus et informandum |
Vespers antiphon 4 |
in virtute semper crescens dulciter obediebat atque deo serviebat |
Vespers antiphon 5 |
sis pro nobis intercessor apud bonitatem christi cuius iugum tu subisti |
Vespers (gospel) special antiphon |
iesu bone salutaris hostia reficiens in agone comprobaris morandi per suffragia mundi seda naufragia mentes nostras instabiles fac ad virtutes habiles |
Matins I |
christum regem venerantes inclita sanctorum celebrantes festa suorum |
Matins antiphon 1 |
in vere vernis floribus sic hic mundus decoratur morandi claris moribus |
Matins antiphon 2 |
morandus originem nullam tamen hic contraxit peccati rubiginem |
Matins antiphon 3 |
factis cum senilibus mentis tersit caliginem devitans impetiginem |
Matins respons 1 |
hunc parentes sub abbatis pii magisterio dulciter commendaverunt et ad sua redierunt cuius sub imperio vixit purus adulescens in virtute semper crescens omni desiderio |
Matins verse 1 |
vivens sub regula totus |
Matins respons 2 |
vana queque vilipendens hauriebat sitibundo corde ore quod facundo post eructabat tempus dum vacabat |
Matins verse 2 |
mentis cum tripudio firmiter instabat |
Matins respons 3 |
iugi lege sub abbatis vixit disciplina omnibus affabilis deo et amabilis in lege divina |
Matins verse 3 |
eius pompas postergavit |
Matins antiphon 4 |
ad spem firmam bonitatis fidem duxit sanctitatis |
Matins antiphon 5 |
ad virtutum arcem tendens vana queque vilipendens |
Matins antiphon 6 |
huic duplum talentum quia non multiplicavit per duplum sed per centum |
Matins respons 4 |
mox benigne se subegit abbatis imperio quem vir sanctus tunc elegit mentem eius et impegit miti desiderio |
Matins verse 4 |
in preclaris institutis |
Matins respons 5 |
regularis et professor ibat de virtute in virtutem ascendendo et morose conferendo verbum in salute |
Matins verse 5 |
et indoctos instruebat sic procedens tute |
Matins respons 6 |
in gradu sacerdocii deo tendit inspiratus ductu fidelis socii cluniacum ubi digne est susceptus et benigne lapsum devitans ocii |
Matins verse 6 |
et ferventer in hac vita |
Matins antiphon 7 |
prudenter agebat et carnis delectamenta dulciter vincebat |
Matins antiphon 8 |
satan hunc preclarum virum salvatorem qui temptavit et eum non superavit |
Matins antiphon 9 |
protulit ad mensam et reddens multiplicatum reportans repensam |
Matins respons 7 |
iesu christo est addictus cum propheta gloriatur qui in psalmo sic profatur |
Matins verse 7 |
|
Matins respons 8 |
christi confessor morandus exutus armis terrestribus triumphat in celestibus |
Matins verse 8 |
delectatur in gloria |
Matins respons 9 |
mentem dum armavit cum cervice resupina celum suspiravit |
Matins verse 9 |
christo solvens pia vota |
Lauds antiphon 1 |
hic fecit mirabilia et post mortem infinita infirmis dat subsidia |
Lauds antiphon 2 |
surdis auditus redditur vir collisus et obsessus eius prece solvitur |
Lauds antiphon 3 |
quisquis potest experiri quantas eius per virtutes christus confert hic salutes |
Lauds antiphon 4 |
sis pro nobis intercessor apud bonitatem christi cuius iugum tu subisti |
Lauds antiphon 5 |
virtutum et nimietas in sanctis amplificatur horum virtus dum laudatur |
Lauds (gospel) special antiphon |
lucis sue radio quando nobis destinavit morandum qui in stadio cursum digne consummavit et in fine triumphavit vere felici bravio |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
pie pastor et patrone apud christum interpella ut a mortis nos procella tua prece protegamur celi donis et fruamur |
Matins respons .a1 |
erus mox debilitatur tunc morandus advocatur a quo pie increpatur emendatur et sanatur servi status restauratur atque liber proclamatur |
Matins verse .a1 |
et morandi comprobatur virtus servus et letatur |
Matins respons .a2 |
tuo simus hic defensi morande patrocinio in amore fac ferventes tibi pure servientes hic et in confinio |
Matins verse .a2 |
nobis et tranquillitatem apud christi bonitatem |