By clicking on the icon you can search for offices within the corresponding category.
Here you find the raw text from the LMLO file
Vespers (gospel) special antiphon |
aquensis civitas deum magnificans primatis gracia per quem fons fidei verbique veritas prius innotuit tibi provincia is carnis hodie solutus fascia transfertur libere per vite semitas ubi promittitur sanctis hereditas quibus in omnibus deus est omnia |
Matins I |
iubilemus deo celi qui transvexit maximinum ad celestis aule sinum |
Matins antiphon 1 |
datur signum nove legis dum per sacri linguas ignis sacer chorus fit insignis |
Matins antiphon 2 |
perit omnis mortis metus et iudeis expedite preconantur verba vite !Flagrat [alt: ?] |
Matins antiphon 3 |
supernorum fide fulti facti lucis amatores propriorum contemptores |
Matins respons 1 |
vocatus numero maximinus sacratur pontifex christi iugum ferens in umero sacramenti fidelis opifex predicandi preclarus artifex prosperari sciens in aspero |
Matins verse 1 |
qui deum diligunt rebus bonis adversas subigunt |
Matins respons 2 |
patet in opere nam fructus arborem prodit vel predicat prius aggreditur presul id agere quod se continuo docturum indicat et illud penitus spernit et abdicat quod deo displicet patratum temere |
Matins verse 2 |
vita despicitur et predicacio iure contemnitur |
Matins respons 3 |
viri memoriam que claruit plena miraculis huic magdala se dedit sociam obsequiis et votis sedulis mentem pascens divinis ferculis que siciens erat iusticiam |
Matins verse 3 |
largitor gracie qui semper esurit cibum iusticie |
Matins antiphon 4 |
habebat proprium sed gaudebant usu communium unam simul gestantes animam curam mundi ducebant infimam |
Matins antiphon 5 |
credentum numerus quos fontis typici fundebat uterus herentes firmiter in morum studio proles ecclesie repletur gaudio |
Matins antiphon 6 |
conferent sceleri animarunt plebem presbyteri in levite christi perniciem contorquentes cum saxis aciem |
Matins respons 4 |
facta dispersio sanctum cum magdala se mari credere ergo se protinus tradunt navigio ventis et fluctibus utentes prospere nam ipsum rogitant qui pestis pondere pressis discipulis fuit presidio |
Matins verse 4 |
tranquillatur motus maris |
Matins respons 5 |
sancti marsiliam intrant urbem navemque deserunt ibi stulte gentis perfidiam sanctitatis exemplo conterunt et dum verbum salutis proferunt multi currunt ad christi graciam |
Matins verse 5 |
internus arbiter amat regit et salvat pariter |
Matins respons 6 |
sato salutis semine multos solvunt a reatu baptismi lotos flumine in fideli stantes statu sancto servante flamine |
Matins verse 6 |
conservat trinitas quos in bonum conectit unitas |
Matins antiphon 7 |
de iude terminis gentes petunt diversi numinis et delentes doctrinam stoicam predicarunt fidem catholicam |
Matins antiphon 8 |
regnorum menia in linguis variis loquuntur varia et quod in serie verborum predicant firmant miraculis et signis indicant |
Matins antiphon 9 |
virorum concio sermonis mittitur in ministerio ut quod non poterat patrum fragilitas horum perficeret pia sedulitas |
Matins respons 7 |
divina predicans rexit aquensium diu diecesim deo plebem et loca dedicans et subortam sugillans heresim deum et hominem on esse indicans |
Matins verse 7 |
et homo dicitur unus esse christus asseritur |
Matins respons 8 |
dilecte transitu adest christi vocantis visio ut cui toto servivit spiritu foveatur eius solacio in immenso sumatur ambitu |
Matins verse 8 |
o miranda premia cum pro temporalibus redduntur celestia |
Matins respons 9 |
conditum nobili maximini corpus occuluit in quo patet figura sculptili ubi flendo lavari meruit et super hoc fundare studuit deo templum cultu laudabili |
Matins verse 9 |
minus dimittitur huic dimissor minus diligitur |
Lauds antiphon 1 |
divino spiritu suo presul prescito transitu supplex orat in vite termino ut post mortem regnet cum domino |
Lauds antiphon 2 |
plaudit leticia nulla carnis motus molestia suas deo revelans semitas cuius semper consistit veritas |
Lauds antiphon 3 |
servans excubias oves deo commendat proprias ne trahantur a mundi turbine quos baptismus lavit (-)/ crimine |
Lauds antiphon 4 |
cultor a vinea sicut granum sperat ab area sic expectans imbrem serotinum benedixit sacerdos dominum |
Lauds antiphon 5 |
psallit operibus psallit ore profusis precibus suos deo commendans exitus quem celestis laudat exercitus |
Lauds (gospel) special antiphon |
beate complicis sicut sanctus ipse preceperat collocatur corpus pontificis intra sacrum quod preparaverat hic adversa depellens superat atri vires frangens artificis et per suum iuvamen apicis sanitatum signis exuberat |
2nd Vespers (gospel) special antiphon |
primas aquensium cleri plebis doctor et domine da virtutem succide vicium serva tuos ab omni crimine ut subtracto carnis spiramine transeamus ad vite gaudium contemplantes patrem et filium corregnantem cum sancto flamine |